Francia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
France
La république française
Vexillum Franciae Insigne Franciae
Vexillum Insigne
Sententia: Libertas, Aequalitas, Fraternitas
(Francogallice:
Liberté, Égalité, Fraternité)
Hymnus: La Marseillaise ('carmen Massiliense')
Situs Franciae
Forma administrationis Res publica
Linguae officiales Francogallica
Nomen incolarum Francogallus[1]
adiectivum Francogallicus
Praeses Franciscus Hollande
Primus Minister Emmanuel Valls
Caput Lutetia Parisiorum
48° 52′ 0″ Sept., 2° 19′ 59″ Occas.
Urbs maxima Lutetia Parisiorum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 40a
674 843 km²
1.4% ¹
Numerus incolarum
(anno 2008)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 20.a

64 473 140
112/km²
PDB (anno 2009)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 7a
2 675 milliarda CFA dollaria anno 2009
$29 316 (20a)
Nummus Euro, Francus CFP² (EUR, XPF)
Sui iuris
Condita
Constitutio hodierna
843 (Foedus Virodunense)
1958 (Quinta res publica)
Circulus temporalis
 - aestate ()
Tempus Europaeum Medium (UTC+1)
Aestivale Mediae Europae Tempus (UTC+2)
Praefixum telephonicum nationis +33
Dominium interretiale .fr
¹ Francia Europaea tantum.
² CFP Francus in coloniis Pacificis adhibetur.

Francia, etiam Francogallia seu Gallia, est regio in Europa occidentali sita. Est et civitas sui iuris cui adiunguntur nonnullae regiones, praefecturae et territoria transmarina in aliis continentibus et oceanis iacentia. Quibus territoriis exceptis "Francia metropolitana", in finibus Galliae antiquae pro maxima parte sita, a Mari Mediterrananeo ad Manicam et Mare Septentrionale, et a Rheno ad Oceanum Atlanticum patet, aliquando L'Hexagone ('hexagonum') ob geometricam terrae formam appellata. Finitur (modo horologii, a parte septentrio-orientali incipiens) a Belgia, Luxemburgo, Germania, Helvetia, Italia, Monoeco; ad meridiem, ab Hispania et Andorra. Ad Britanniam insulam trans Manicam (aut denuo sub eandem per Cuniculum Freti Gallici) itur. Francia, civitatum Europaearum (sine Russia et Ucraina) amplissima, est una e rebus publicis Unionis Europaeae conditoribus et omnium maxima quod ad aream spectat; cuius fines incolunt ad sexaginta et sex milliens milia hominum. Caput et princeps urbium Francogallicarum est Lutetia.

Francia nonnulla saecula est potestas maior, grave habens pondus culturale, oeconomicum, militare, politicum tam in Europa quam in orbe terrarum. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo, Francia colonias in magnis Americae Septentrionalis regionibus deducebat; saeculis quidem undevicensimo et vicensimo ineunte, imperium magnitudine illorum temporum alterum constituit (Britannico enim maximo), magnis Africae Septentrionalis, Occidentalis, Mediaeque et Asiae Meridio-Orientalis partibus, et multis insulis Pacificis comprehensis.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Francia hexagonalis in eisdem fere terris iacet quibus nomen apud Graecos antiquos Celtice fuit, apud Romanos Gallia: ob conquisitionem Francorum plenius interdum Francogallia[2] (appellatio e nominibus Latinis Franci et Gallia tempore mediaevali adhibitis composita.[3] appellatur, brevius Francia[4] iuxta nomen vulgare, sed ob historiam antiquam apud hodiernos nonnullos Gallia.[5] Incolae ipsi Britonice tali modo Bro-C'hall ('Terra Gallorum') appellant, sed Vasconice Frantzia, Occitanice França, et in lingua civitatis (ob easdem rationes aut Francogallica aut Francica sive Gallica nuncupata) France /ˈfʁɑ̃s/. Civitas rite et plenius La république française ('res publica Francica') nuncupatur.

Nomen Francia saeculo fere septimo primum reperitur, quo aevo regionem a flumine Ligeri ad aquilonem conversam designavit ubi Franci, populus migratorius Germanicus, sedem constituerant regnumque condiderant. Finibus huius regni prolatis appellatio regiones plures comprehendit. Linguis vernacularibus iam in carminibus antiquis sub formis France et Fransa invenitur, e.g. in cantilena Rolandi Li empereres Carles de France dulce scil. "ille imperator Carolus Franciae dulcis"[6] atque in carmine epico Occitanico En doussa Fransa nostres cors sejournier ('in dulci Francia corpora nostra reponere').[7]

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Francia hexagonalis (qui enim de geographia Corsicae, Martinicae, Guadalupiae, Guianae Francicae, Reunionis regionumque aliarum longinquarum legere velit sub illis lemmatibus quaereat), chiliometris quadratis fere 550 000 magna, est terra plerumque humilis in zona orbis terrarum temperata sita. E planitie latissima constituitur quae a Baiona sub Pyrenaeis Atlanticis et iuxta fines Hispanicos usque ad Argentoratum, a Rheno inferiori irrigatum Germaniamque observans, patet. Haec planities iugis magnis obliquis interrumpitur. Regio geologica ex amplis alveis sedimentariis (Parisiensis, Aquitaniensis) atque veteribus montibus valde erosis (massa Armoricana, Vosego, Massa Media) conficitur. Regio omnis lateribus euronotulis confinitur montibus excelsioribus, videlicet Alpibus occidentalibus et Pyrenaeis. Hi super Aquitaniam eminent, illas autem a Massa Media Vallis Rhodani dividit.

Cui a finibus Franciae boreo-orientalibus incipit oportet inter fluvios imprimis enumerare Rhenum qui ex Alpibus Helvetiae oriens et ad boream tendens regiones Francicas Alsatiam et Lotharingiam a Badenia-Virtembergia Germaniae dividit, unde per Germaniam boreo-occidentalem et Nederlandiam in mare Germanicum effunditur. Tributarium habet Mosellam, cuius fons in monte Vosego reperitur. Spinalium pagosque Lotharingiae alluit et mox in fines Germaniae pergens cum Rheno iungitur iuxta urbem quae de hac re nomen Confluentes habet. Inde occidenti versus flumina duo e Francia orta per Belgiam et Nederlandiam in mare Germanicum seriatim effluunt, videlicet Mosa quae villam Sedensem alluit, Scaldis quae Cameracum Valencenasque, duo insuper litora Flandrica attingentes, Isera iuxta Castellum Menapiorum orta, Agnio iuxta fanum S. Audomari. Huius ostium est in litore Flandrico Francico, illius autem in litore Flandrico Belgico.

Fluminum quae litora Francica attingunt et in Oceanum Britannicum effluunt Quantia et Alteia borealissima sunt, sed et modestiora; quibus succedit Samara, Picardiae flumen maximum, ad cuius ripas stant fanum Sancti Quintini in Viromandia, Ambianum (olim Samarobriva, quod nomen Gallice 'pons Samarae' significat) et Abbatis Villa. Per Normanniam superiorem defluunt Brisella et Arcae flumen Manicamque attingunt, haec prope urbem Deppas, illa iuxta Ultrisportum. Mox flumen multo longius nomine Sequana (prope Divionem ortum) litora septentrionalia inter Honnefluctum et Franciscopolim attingit, urbibus Bario, Novigento, Lutetia, Surisna, Burgivalle, Medanta. Rothomago lotis, tributariis Axona, Matrona, Esia vel Isara, Ebura, Icauna receptis. Denuo inter flumina minora per Normanniam Inferiorem in Manicam defluentes Olinam nominare oportet, fluvius Sagiorum et Cadomi.

Litora Oceani Atlantici attingunt flumina Britanniae Minoris Alaunus et Blavetum,, illa per aestuarium Brestiae, hae iuxta urbem Orientem, et insuper Vicinonia quae urbem Redonum tangit.

Montes[recensere | fontem recensere]

Regiones[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Tabula administrativa Franciae

Francia est omnis divisa in viginti sex regiones, et una et centum praefecturas (Francogallice départements), quarum 96 "metropolitanae" (id est in Europa sitae) et quinque Europae foris sunt (Guadalupa, Guiana, Martinica, Reunio et Maiotta). Altera territoria Galliae sunt collectivitates maritimae (Polynesia Gallica, Vallis et Futuna, Sanctus Petrus et Michaelus, Sanctus Bartholomaeus, Nova Caledonia et Sanctus Martinus) et Terrae australes antarcticaeque Gallicae.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index Urbium Franciae

Maxima urbs, et caput politicum, est Lutetia. Massilia, olim colonia Graecorum, secundum locum tenet, dein Lugdunum et Tolosa.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Francogallica

Historia Francogalliae coepit Aevo Praehistorico. Exempli gratia cavernae iam Palaeolithico habitatae prope Duranium flumen spoliaeque Culturae Megalithicae in Armorica inventae sunt. Aetate Aenea ex fere anno 700 a.C.n. Galli terras Francogalliae hodiernae invaserunt. Inter annos 5851 a.C.n., Gallia a Iulio Caesare capta atque provincia imperii Romani facta est. Migratione gentium 5. saeculo orta gentes Francorum, Visigothorum atque Burgundionum instigatae sunt ex Germania in Galliam inrumpere. Mox autem culturam Gallo-Romanam acceperunt. Inter saecula quintum et nonum, Regnum Francorum gradatim ortum est conditore Chlodovecho I, qui circa annum 500 baptizatus est Catholicam fidem accipiens. Pippinus minor anno 751 Carolingorum stirpem inchoavit. Filius eius Carolus Magnus regni Francorum Saxoniam, Bavariam atque septentrionales partes Italiae subiecit ac adiunxit. Anno 800, a Papa imperator Romanorum coronatus est.

Historia Francogalliae propriae coepit anno 831/832, cum imperator Ludovicus pius (vixit 778–840) a filiis eius postetate depulsus esset, quo facto ii illius regnum Francorum Consilio Verodunense habito anno 843 in partem orientalem, mediam atque occidentalem dividerunt, quarum postremam exordium Francogalliae hodiernae existimare haud absurde est opinatu. Legis Salicae causa regnum occidentale sequentibus saeculis magis magisque in dominia minora fragmentatum est. Tamen volventibus annis regibus iuvante ecclesia urbibusque potentiam equituum feuda possidentium continere ac minuere contigit. Henricus II, dux Normanniae atque anno 1154 rex Anglicus factus per matrimonium magnam partem Francogalliae dos accepit itaque potestatem Anglicam in Europa augens. Cum in Francogallia Capetiana stirps ad regnum pervenit artes denuo florere coeperunt. Imperantor Philippus IV (pulcher dictus, vixit 1285–1314) potestatem regiam amplificavit. Capetingis interitis Eduardus III sibi iure successionis imperium Francogalliae esse postulavit quare Bellum Centum Annorum ortum est (1339–1453). Finito bello copiae Anglicae finaliter tota paene Francogallia expulsae sunt. Stirps Valois (1328–1589) incursiones Ducati Burgundiae iuvantibus Helvetiis feliciter propulsavit. Ea de causa postea etiam crebra querelea inter Francogallia atque Hispaniam Habsburgensiam orta sunt.

Et nobilitas et civitas a Reformatione capta et graviter adfecta est. Annis 15591598, Francogallia rixis religiosis inter sectatores Catholicos atque perturbabatur. Edicto Namnetense Protestantibus videlicet secutoribus Ioanni Calvini et Hugenotis tolerantiam promissa est, quare status rerum internarum iterum quietus est. Dum cardinalis Richelieu (1624–42) et Mazarinus (1642–1661) rebus moderabantur potestas regiminis centralis aucta est. Bello tricennale (1618–1648) facto Francogallia iterum supremam dominationem militarem atque culturalem nacta est. Ludovicus XIV (1661–1715) studio Absolutismi adipiscendi maxime progressit atque successit. Eo regnante fines Francogalliae incommodo nationum adiacentium fortiter propagatae sunt quare Francogalli inimicitias Regni Uniti meruerunt. In iiscum confligendo opes regni magis magisque fatigatae sunt imprimis Belli de successione Hispanica inter annos 1701 et 1713 gesti causa. Agricolae operariique itaque gradatim ad egestatem redacti sunt, simul cives urbani libertatem rerum suarum libere gerendarum expetiverunt quasi postulaverunt. Incursus in Bastillam die 14 Iulii 1789 factus tamquam impulsus initiale fuit rerum novarum Francogallicarum exarsarum interitique monarchiae Francogallicae, hactenus, ut anno 1792 res publica proclamata sit.

Cum Napoleo die 9 Novembris 1799 omnium rerum potitus esset, secuta sunt Bella Napoleona de dominione totius Europae gesta, denique autem exitiosa clade apud Lipsiam accepta Francogallica a coitione devicta est die 18 Iunii 1815. Quo anno Europa in Consilio Vindobonense ordo gentium ac populorum restitutum est etsi reges Europae nationi victae parcerent: Neque Francogallia nimias poenas dare neque ullis provinciis ante annum 1792 adeptis cedere coacta est. Verum monarchia Francogallica reimposita est. Ludovicus XVIII Burbonicus rex Francogalliae creatus est.

Eruptis tumultis rerum novarum mensis Februarii Gens Burbonia demum potestate amota est praesesque nuper ortae Secundae Rei Publicae Francicae Ludovicus Napoleo factus est. Anno 1852, ille se ipsum imperatorem titulum Napoleonis III gerens nominavit (Secundum Imperium Francicum 1852–1870). Cum doctrinae Imperialismi indulgeret complures colonias in Africa media ac septentrionali atque in Madagascaria et Indosina expugnari iussit. Victo Bello Germanico-Francico (1870/71) depositus est Tertiae Respublicae cedens.

Eo fere tempore in Europa duae factiones contrariae ortae sunt: Ad unam partem Foedus triplex (1879 imperium Germanicum atque imperium Austro-Hungaricum se foede iunxerunt; mense Maio 1882 Italia pars eius facta est), ad alteram partem Confoederatio triplex, quae ex Francogallia, Regnis Unitis atque Imperio Russo constitit. (orta 1894–1907). Litigiorum inter eos causa primum bellum mundanum (1914–18) exarsit. Hoc finito Francogallia una cum coitione victoriam adepta est. Ad secundum bellum mundanum gerendum cum paulo post erupisset (die 1 Septembris 1939) res publica rixarum internarum causa parata non fuit. Linea Maginot inter annos 1930–1940 exstructa cum recentissima arma militaria Germanorum elaboratia essent non iam ullius momenti in Francogallia defendenda fuit.

Exercitus Germani die 10 Maii 1940 terras ad occidentem Germaniae celeriter occupaverunt. Iam mense Iunio Lutetiam asecuti sunt. Die 22 Iunii 1940, administratio Francogallica assentiri coacta est, quare inferior pars eius directe ad Germaniam pervenit, superior autem cliens imperii Germani factus est. (Regimen Vippiacense) Lutetia a Germanis recapta Carolus de Gaulle die 25 Augusti 1944 Quartam Res Publicam exclamavit.

Coloniae Francogalliae post annum 1945 uno corde libertatem expetiverunt: secutus est receptus ex Indochina anno 1954, anno 1956 Marocum et Tunisia se liberas res publicas esse declaraverunt. Finito bello (1954–1962) Algeria se oppressione Francogallica liberavit.

Carolus de Gaulle praeses Quintae Rei Publicae ex anno 1958 usque mensem Aprilem 1969 mansit. De Gaulle eo tempore rei publicae profuit eique prudenter praesidebat: veterem gloriam Francogalliae atque statum eius imperii mundani restituere in animo habuit quare rem publicam suam bombis atomicis instruxit. Interfuit eius etiam reconciliatio cum Germanis, quo ex motu demum Unio Europaea orta est.

Francia ab Unione Europaea condita e numero membrorum facta est una cum civitates quinque aliis: Belgia, Germania, Italia, Luxemburgo, Nederlandia.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Diffusio linguarum regionalium in Francia

Lingua Francogallica ex Francica progressa est, qua Medio Aevo incolae regionis hodiernae Insulae Franciae locuti sunt. Ut reges Franciae imperium protenderunt, sic lingua Francogallica diffusa est. Iam anno 1539 Franciscus I rex constituit, ut lingua Francogallica sit unica regni sui lingua publica. Nihilo minus saeculo XVIII exeunte tantum fere media regi subiectorum pars Francogallice locuti sunt.[8] Rebus novis Francicis confectis linguae regionales publice oppugnatae sunt; anno 1951 demum per "Loi Deixonne" ut linguae regionales docerentur concessum est.[9] Etiam his diebus articulo 2 constitutionis anni 1958 constitutum est, ut lingua Francogallica sit unica publica Franciae lingua. Non solum est lingua in Francia passim adhibita, sed etiam instrumentum culturae Francicae in toto orbe terrarum. Linguae regionales propter migrationes et nimiam linguae Francogallicae gravitatem (etiam in mediis commonicationis socialis) periclitantur. Francia Europaeam de linguis regionalibus ac minoribus Chartam quidem subscripsit, pactum tamen non sanxit, quod partes chartae cum constitutione Franciae non conveniunt. Ab anno 2008 linguae regionales in articulo 75-1 constitutionis Franciae hereditas culturalis dicuntur.[10]

Linguae regionales in Francia sunt

Religiones[recensere | fontem recensere]

Francia est res publica laicistica, id est: civitas et religiones plane separatae sunt. Cum a magistratibus nulla de religionibus fidelibusque indicia colligantur, numeri eorum, qui singulis religionibus adhaerent, non nisi taxatione circumscribi possunt. Indicia communitatum religiosarum inter se saepe valde differunt, quare etiam numeri sequentes non nisi cautela tractandi sunt. Secundum periodicum Le Monde des religions, 51 centesimae Francogallorum se esse Catholicos, 31 centesimae nulli religioni adhaerere, fere 9 centesimae Musulmanos, 3 centesimae se esse Protestantes affirmant. Paene omnes ecclesiae Protestantes Franciae, quarum Ecclesia Reformata Franciae (L’Église réformée de France) est maxima, in Foederatione Protestantica Franciae (Fédération protestante de France) collaborant. Fere 1 centesima incolarum se Iudaeos esse confitentur. Ex his indiciis sequitur in Francia esse 32 milliones Catholicorum, 5.7 milliones Musulmanorum, 1.9 milliones Protestantium et 600 000 Iudaeorum, praeterea 20 milliones hominum, qui nulli religioni adhaerent. 6% quaesitorum alia vel nihil dicunt. Catholicorum, ut ex quaestionibus concluditur, tantum parva pars re vera inter credentes numerari potest vel liturgias frequentat, sed contra sunt etiam, qui traditionem Catholicam cum magno rigore ac diligentissime sequantur. Praeterea sunt in Francia plus quam decies centena milia hominum, qui Ecclesiis Orthodoxis aut Orientalius adhaerent, fere 600 000 Buddhistarum necnon magnus numerus ad Hindiusmum pertinentium.

Cultura et artes[recensere | fontem recensere]

Francia multa saecula est sedes culturae confectae: multi artifices Francici fuerunt inter celeberrimis eorum temporis, et Francia iam cognoscitur et admirationi est ob suam copiosam culturae memoriam. Continua regimina politica artis fabricationem semper promoverunt, et inauguratio Ministerii Culturae anno 1959 culturalem civitatis patrimonium conservare adiuvat et in publicum prodit. Ministerium Culturae subsidia artificibus concedit, culturam Francicam per mundum promovet, ferias et alios culturae eventus sustinet, monumenta historica tutatur. Praeterea, gubernatio Francica legitimam culturae exceptionem prospere sustentat ut opera audiovisualia intra republica confecta defendat.

Francia est civitas quae maximum mundi numerum peregrinatorum quotannis accipit, praecipue ob instituta culturae at aedificia historica omnem per terram inserta. Reipublicae sunt circa mille ducenti museorum, quae plusquam quingenties centena milia hominum quotannis invisunt.[11] Gravissimi culturae situs a gubernatione administrantur, exempli gratia ab officio publico Centre des monuments nationaux, quod circa centum historica civitatis monumenta procurat. Fere 43 180 aedificia ut monumenta historica protecta, plerumque domicilia (multa castella, Francice châteaux) et templa religiosa (cathedrales, basilicas, ecclesias, etc), sed etiam signa, "lapides memoriales," et hortos comprehendunt.

Homines[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Reges praesidentesque Franciae

Sancti notabiles[recensere | fontem recensere]

Alii[recensere | fontem recensere]

Marianna[recensere | fontem recensere]

Maria Anna in La Liberté guidant le peuple ('Libertas populum ducit'), tabula ab Eugenio Delacroix anno (1830) picta.

Marianna (Francice Marianne), allegorica libertatis figura, est una ex nonnullis Reipublicae Francicae imaginibus.

Dies feriati[recensere | fontem recensere]

Index dierum festorum, qui tota Francia celebrantur.

1 Ianuarii primus incipientis anni dies (Jour de l’An)
Feria secunda Paschae (Lundi de Pâques)
1 Maii Dies Laboris (Fête du travail)
8 Maii Dies victoris (Fête de la Victoire) (deditio Germaniae Nazisticae anno 1945)
Ascensio Domini (Jour de l’Ascension)
Feria Secunda Pentecostes (Lundi de Pentecôte)
14 Iulii Dies festus nationis (Fête nationale) – Dies anniversarius, quo impetus in Bastille carcer anno 1789 memoratur
15 Augusti Assumptio Beatae Mariae Virginis (Assomption)
1 Novembris Sollemnitas Omnium Sanctorum (Toussaint)
11 Novembris Indutiae ad Compendium initae (Armistice 1918), quibus primum bellum mundanum confectum est
25 Decembris Christi Natalis (Noël)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Notae[recensere | fontem recensere]

Circuitus Franciae est veterrimus et inlustrissimus ex Circuitibus Grandibus, et celeberrimum orbis terrarum certamen birotationis.[12]
  1. "Franco-Galli": vide e.g. p. 18
  2. Sic Ephemeris.
  3. Lugge (1960).
  4. "Francia" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  5. Synodus Episcoporum Bollettino.
  6. La chanson de Roland v. 16.
  7. Rollan a Saragossa v. 278.
  8. Haensch et Tümmers 1993:247.
  9. Günther et Tümmers 1993:251.
  10. Litterae constitutionis (Francice) in pagina legifrance.gouv.fr.
  11. Ministère de la Culture et de la Communication, "Cultura statistics," Graves numeri.
  12. De UCI Pro-Tour, www.uciprotour.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Casali, Dimitri, et Christophe Beyeler. 2012. L'Histoire de France vue par les peintres. Lutetiae: Flammarion. ISBN 9782081279810.
  • Haensch, Günther, et Hans J. Tümmers. 1993. Frankreich: Politik, Gesellschaft, Wirtschaft. Monaci. ISBN 3406374913.
  • Lugge, Margret. 1960. "Gallia" et "Francia" im Mittelalter: Untersuchungen über den Zusammengang zwischen geographisch-historischer Terminologie und politischem Denken vom 6.-15. Jahrhundert. Bonnae.
  • Masson, Ioannes Papirius. 1618. Descriptio fluminum Galliae, qua Francia est. Lutetiae: Quesnel. Textus, gallica.bnf.fr.
  • Price, Roger. 2014. A Concise History of France. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 9781107017825.
  • Robb, Graham. 2007. The Discovery of France: A Historical Geography from the Revolution to the First World War. Novi Eboraci: Norton. ISBN 9780393059731.
  • Sévillia, Jean. 2013. Histoire passionnée de la France. Lutetiae: 2013. ISBN 9782262041076.
  • Sloterdijk, Peter. 2013. Mein Frankreich. Berolini: Suhrkamp. ISBN 9783518462973.
Unam legis e paginis de
Francia hodierna
disserentibus

Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg