Avennio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Avennionis arma gentilitia

Avennio[1] et postea Medio Aevo Avenio,[2] etiam Avinionum[3] (Francogallice: Avignon), est urbs 89 592 incolarum (anno 2009) quae in praefectura Valle Clausa et regione Franciae hodiernae Provincia et Alpe iacet.

Aevo Praehistorico, circa 3000 a.C.n., regio Avennionis iam habitabatur. Urbs autem Avennio circa annum 540 a.C.n. condita est.

Aetate Romana, Avennio ad Galliam Narbonensem pertinuit.

Ab anno 1309 (cum Avennio, ut feudum Sacri Romani Imperii, regi Neapolis pertinebat) usque ad annum 1377, Papae Avenionenses sedem habebant. Etiam postea Avennio ad domanium pontificum pertinuit, usque ad diem 14 Septembris 1791, cum inter Rerum Francicarum eversionem urbs Franciae iuncta est.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Avennionem spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!