Capitalismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
civilitate
disserentibus

Statua Adami Smith, Edimburgi erecta.

Capitalismus[1][2] sive chrematistica (χρηματιστική[3]) est systema oeconomicum et sociale, cuius definitio exacta ex perspectiva philosophica proposita multum pendet. Systema capitalisticum de dominio privato plerumque systema socialisticum de dominio publico opponit, et systema mercantilisticum de pactis inter societates mercantiles et regimina.

Antiquitate, systematis oeconomici erant fundamenta agricultura et servitia. Capitalismus sensu hodierno tunc non habebatur. Ea aetate, secundum Aristotelem, chrematistica dicebatur modus oeconomicus hominum liberorum qui in primis magnitudinem pecuniarum suarum augere volebant. In chrematistica, summa pecuniae maior summa pecuniae fit. Quod Aristoteli virtus erat in productione agriculturae, non in pecunia, hoc sensu chrematistica contrarium erat virtutis oeconomiae, sed verbum chrematistica paene sensum capitalismi moderni capit.

Post displosionem oeconomicam quasicapitalisticam saeculorum sexti decimi ad septimum decimum, anno 1776 philosophus Adamus Smith in libro Investigatio de Natura Causisque Divitiae Nationum (Anglice An Inquiry Into the Nature and Causes of the Wealth of Nations), proposuit Systema Libertatis Naturalis, quod necessario erat systema capitalisticum. In hoc libro, Smith monstravit malum provenire e systemate mercantilistico, quod libertas et divitiae eunt una.

Nomen capitalismus autem solo postea inventum est saeculo undevicensimo.[4] Secundum scholam Marxisticam, sensu stricto capitalismus dicitur quodque systema oeconomicum in quo capitale, dives in forma factoriarum pecuniaeque privatae, est modus productionis dominans. Secundum scholam oeconomicam Austriacam hodiernam, sicut Fridericus Hayek, sensu stricto capitalismus dicitur societatis modus oeconomicus in quo omnium rerum dominium est privatum. In philosophia Obiectivista, capitalismus significat non solum systema oeconomicum, sed etiam systema sociale, ubi omnia iura hominis honorantur, omnes interactiones humanae sunt voluntariae et omnes res sunt in dominio privato.

Nulla harum definitionum modum oeconomicum nationum modernarum exactiter describit, quorum systemata oeconomica socialiaque elementa capitalistica et socialistica habent. Sed civitates in quibus hodie systema mercaturae globalis dominatur, sicut Civitates Foederatae, paene capitalistica sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachruck 2006
  3. http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenahist/conring1/jpg/s051.html
  4. Capitalismi et capitalistae verba apparuerunt saeculo undevicensimo. Carolus Marx bis vel ter capitalismi verbo utebatur, alioquin locutus est de modo productionis capitalistico.

Mille Paginae.png