Lutetia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina urbe Franciae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Lutetia" appellatur, vide Lutetia (discretiva).
Lutetia
Natio
vexillum Francogallicum
     Francia
Regio Insula Franciae
Praefectura Urbs Lutetiae
Arrotundimentum in 20 arrotundimenta divisa
Pagus nullus
Code INSEE 75056 vel 75101-75116
Numerus cursualis 75001-75020 et 75116
Magister Urbis
("Mandat en cours")
Bertrandus Delanoe
2008-2014
Intercommunalitas
Longitudo 02° 20' 43" oriens
Latitudo 48° 51' 39" occidens
Altitudo media : 33 m
minimalis : 28 m
maximalis : 130 m
Area 10 540 ha
= 105,40 km²
Numerus incolarum 2 153 600 hab.
(2007)
Spissitudo 20137 hab./km²

Lutetia (-ae, f.) tempore mediaevali et hodie Parisii (-orum, m.) aut Parisius (indecl.) (Francogallice Paris) est caput et maxima Franciae urbs. Flumen Sequana urbem in partes duas dividit, scilicet septentrionalem (rive droite, "ripa dextra") et meridianam (rive gauche, "ripa sinistra").

In ipsa Lutetiae urbe, quae ex 20 arrotundimentis exstat, 2  153  600, in agglomeratione 12  067  000 incolarum habitant (1 Ianuarii 2007). Suburbia extra autoviam in orbem circumactam sita ("Banlieue") sunt communia propria, quae non ad Lutetiam urbem pertinent.

Lutetia una cum Londinio et Novo Eboraco inter urbes occidentales illustrissimas numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeoconomarum, culturalium est atque viarum nexus maximi momenti (urbi inter alia sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales). Lutetia UNESCO, OECD et ICC hospitium praebet.

Index

Nomina [recensere]

Nomen huius loci in fontibus antiquissimis Graecis "Λουκοτοκία"[1] et "Λουκετία"[2] esse constat, Latinis "Lutetia" vel "Lutecia".[3][4][5] Caesar "Lutetiam Parisiorum" semel refert,[6] Ammianus semel plenius "Parisiorum castellum, Luticia nomine",[7] Ptolemaeus "Λευκοτεκία Παρισίων"[8] et Itinerarium Antonini semel "Luticia Parisiorum",[9] e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenum "Lutetia Parisiorum" fuisse.[10][11] Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igitur A CIV PAR in miliario Romano reperiuntur, scilicet "a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia".[12] Alibi locativum habemus "apud Parisiam civitatem".[13] Forma "Parisiis" mox reperitur qua intellegitur "in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae". In fontibus mediaevalibus saepissime "Parisius" verbum indeclinabile adhibetur. Aevo autem Renascentiae, editores aliqui Parisiis se libros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes, Lutetiae. Nomen adiectivum Parisiensis hominibus, dioecesi, universitati, archidioecesi, conciliis semper attribuitur.[14]

Geographia [recensere]

Locus geographicus [recensere]

Media urbis 65 supra maris aequor eminet. Undique magnis silvis cingitur, quae recuperationem populis commodant.

Urbis rus superficiem 105.4 chiliometris quadratis habet. Locus supremae altitudinis in terminis urbis est 129 metrorum, in Monte Martyrum situs.

Aer [recensere]

Tempestas Lutetiana saepe sicca est. Mediocris temperatura est 10.6° C in anno solito.

Mensis Iulius est calidissimus, quae 18.0° Celsius mediocriter; frigidissimus Ianuarius, quae 3.4° Celsius mediocriter. Plurimum mense Iunio pluit, dum 65 millimetrorum est imber mediocris, minimum mensibus Februario Aprilique, dum 45 millimetrorum imber mediocris.

Structura urbis [recensere]

Flumen Sequana.
Forma Lutetiae anno 1882 depicta, arrotundimentis varie coloratis.

Ab anno 1790 Lutetiae exstetit praesidium praefecturae Sequanae. Hac praefectura anno 1968 destituta Lutetia fit urbs, commune, eodem tempore et praefectura cuius nomen est Ville de Paris ('Urbs Lutetiae'). Commune Lutetiae in arrotundimentis (arrondissements) viginti dividitur, quorum index inveniri potest in pagina "Arrotundimenta Lutetiae". Omne arrotundimentum in quattuor compitis (quartiers) subdividitur, in pagina "Compita Lutetiae" enumeratis.

Historia [recensere]

Ad occidentalem partem illius regionis ubi hodie stat Lutetia oppidum constructum est saeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminis Sequanae aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) in insula. Locus recentissime ab archaeologis repertus est, habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribus Nemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicuntur nisi quod C. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno 53 a.C.n. advenit, "Lutetiam Parisiorum" refert.[15] Anno insequenti, rebus novis in civitatibus Galliae commotis, Labienoque secundo flumine ad Lutetiam navigante, dux bellorum Camulogenus Lutetiam ("oppidum Parisiorum quod positum est in insula fluminis Sequanae") incendi pontesque rescindi curavit, sed mox in proelio debellatus est.[16] Hoc oppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, in insulis vel "Civitatis" (Île de la Cité) vel "S. Ludovici" (Île Saint-Louis) olim positum.

Hac re incerta manente, sub Imperio Romano urbs Lutetia e novo aedificata est, metropolis civitatis Parisiorum in provincia Gallia Lugdunensi, partim in insula "Civitatis", partim ad ripam Sequanae sinistram collocata ubi via a Burdigala et Cenabo ad septentrionem tendens descendit e monte nobis "Sanctae Genovefae" cognito pontesque duos attinxit qui ripam sinistram ad insulam et inde ad ripam dextram coniungunt. Novae urbis haec via factus est cardo maximus, cuius vestigiis superiacet Rue Saint-Jacques hodierna. Romani forum, thermas tres, aliaque aedificia publica creaverunt ad ripam sinistram: ruinae thermarum iuxta Museum Cluniacense (Musée de Cluny) visitari possunt. Aquaeductus e collibus meridianis aquam ferebat. Amphitheatrum extra urbis limites orientem versus iacebat. Templa autem et crepidines, fortasse cum aliis aedificiis, in insula posita sunt. Ibi principe Tiberio nautae fluminis Sequanae, se NAVTAE PARISIACI appellantes, cippum lapideum deis Romanis et Celticis et praecipue IOVI OPTVM MAXSUMO ("Iovi Optimo Maximo") dicaverunt, cuius maior pars saeculo XVIII ineunte sub ecclesia Nostrae Dominae reperta est.

Urbs cito crescere coepit: hinc enim eadem via ad septentriones porrexit usque ad Augustomagum et Samarobrivam provinciasque Galliam Belgicam, Germaniam Inferiorem et Britanniam. Hinc etiam secundo flumine nautae Parisiaci[17] faciliter ad Rothomagum descendebant et usque ad oram Oceani Britannici. Saeculis autem tertio et quarto, rebus politicis incertioribus, urbe insulari muris novis cincta, regiones ripae sinistrae fortasse minus habitatae sunt: in illis muris lapides cippi nautarum incorporati sunt. Itaque Iulianus, qui dum Alemannos Francosque debellat Lutetiae ab anno 355 ad annum 360 mansit ibique Augustus acclamatus est,[18] urbem insularem sicut ipse vidit ita descripsit:

Ego olim eram in hibernis apud caram Lutetiam (sic enim Galli Parisiorum oppidum appellant) quae insula est non magna, fluvio imminens, qui eam omni ex parte congit. Pontes sublicii utrimque ad eam ferunt, raroque fluvius minuitur ac crescit, sed qualis aestate, talis solet esse hieme. Aqua est iucundissima et aspectu purissima, ex eaque illi bibunt: nam cum insulam habitent ibi maxime eos aquari necesse est. Hiems est illic placidissima propter calorem (ut aiunt) Oceani: stadia enim abest non amplius nongenta, ac fortasse quaedam tenuis aura illinc diffunditur ... Hiems eius terrae incolis mitior est: praeterea vites optimae illic nascuntur: quinetiam ficus multi iam arte quadam extulerunt.[conv. 1][19]

Multi reges e Chlodovechi stirpe, etiamsi semper peregrinantes et administratione perenni carentes, Lutetiam ut regni "caput" eligerunt. Ludovicus VII et Philippus Augustus autem primi fuerunt reges, qui curiam et cancellariam eorum Lutetiae manere iusserunt et illic diu vixerunt. Ergo a saeculo duodecimo, Lutetia caput Franciae haud dubie est. Ioannes de Hauvilla, poeta eius saeculi, urbem regnumque Franciae his verbis laudat:

... altera regia Phebi,
Parisius, Cirrea viris, Crisea metallis,
Greca libris, Inda studiis, Romana poetis,
Attica philosophis, mundi rosa, balsamus orbis,
Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu,
Dives agris, fecunda mero, mansueta colonis,
Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
Dulcis, amena situ, bona quolibet: omne venustum,
Omne bonum, si sola bonis Fortuna faveret![20]

Res oeconomicae [recensere]

Sunt qui putent hanc urbem moris vestis orbis (Francice mode) una cum Mediolano caput esse quia Lutetiae multae sumptuosorum vestium factorum tabernae sunt.

Ibi etiam multa diaria edita sunt, exempli gratia Le Figaro, Liberation, France Soir, Le Monde, etc.

Commeatus [recensere]

Ferriviae magnae Lutetiam ad urbes Franciae et Europae nectunt. Tramine grandis velocitatis vel TGV ire potes ad Massiliam (775 km) tres horas e Lutetiae Statione Lugdunensi (Gare de Lyon). Tramen sub Oceanum Britannicum inter Lutetiae Stationem Borealem (Gare du Nord) et Londinium fere tres horas it. E stationibus maximis lineae ad varias Franciae partes extenduntur, e statione Sancti Lazari (Gare Saint-Lazare) anno 1837 coepta ad Franciscopolim et Cadomum, ad Burdigalam et Tolosam, e statione Orientali (Gare de l'Est) usque ad Argentoratum, e statione Austerlitz ad Aurelianum olimque ad Burdigalam: eo autem hodie a statione Montis Parnassi Gare Montparnasse itur, unde et in Britannia Minor per vallem Ligeris itinera fiunt. Tramina nocturna praecipue e statione Austerlitz et statione Bercy eunt. Ex his stationibus tramina etiam internationalia currunt: e statione Orientali die 1 Iunii 1889 expressum Orientale, paulo antea inceptum, primum a Lutetia sine interruptione usque ad Constantinopolim pervenit. Statio Orsay, propter architecturam magnifica, anno 1900 iuxta ripam Sequanae constructa est ad lineas stationis Austerlitz in mediam urbem prolongendas quo tempore Expositio Universalis Lutetiae frequentabatur; anno 1986 in Museum Orsay conversa est.

Duos aeroportus urbs habet. Maior est Aëroportus Caroli de Gaulle (interdum Roissy nuncupatus), iuxta septentrionalem urbis partem, ubi aeroplana ad urbes principes totius terrae volant. Minor est Aëroportus Orly, in suburbiis meridianis situs.

Ferrivia subterranea metropolitana Parisiensis, vulgo brevissime le métro, cuncta die 4 500 000 hominum portat. Lineae quattuordecim enumerantur, quarum antiquissima (Linea 1), Portam Vincenarum orientalem et Portam Maillot occidentalem adnectans, die 19 Iulii 1900 incepta est et ab Expositionem Universalem frequentantibus adhibita. Novissima (Linea 14), Bibliothecae Nationalis Francicae aedificium novum attingens, annos 1998-2007 constructa est. Hae lineae metropolitanae stationes habent crebrissimas, metris circiter 548 inter se distantibus, tempore itineris inter proximis 1 min. 20 sec., nec plura, elapso. Ab anno 1977 lineae quinque, titulo Rete Expressum Regionale (RER) appellatae, additae sunt quae tramina rapidissima per suburbia et sub ipsa urbe iuxta lineas metropolitanas ferunt. Per ferrivias metropolitanam et RER expeditissime inter stationes magnas et usque ad aëroportum Caroli de Gaulle itur.

Laophorei per totam urbem die et nocte currunt.

Scaena urbana [recensere]

Panorama Lutetiae ex Turri Eiffelia.
Panorama occidentalis Lutetiae lateris ex summa Turris Montparnasse crepusculovisa.
Panorama occidentalis Lutetiae lateris ex summa Turris Montparnasse crepusculovisa.

Loci et aedificia notissima [recensere]

Arcus Triumphalis, medio Foro Caroli de Gaulle (sive Foro Stellae) situs
Sunt qui etiam hodie linguae Latinae Lutetiae faveant.

Musea [recensere]

Ecclesiae [recensere]

Universitates [recensere]

Museum Lupariense

Sectio urbis prope universitatem Compitum Latinum nominatur, quod professores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitates tredecim, inter quas:

Ecclesia Catholica Romana [recensere]

Lutetia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus est (a die 24 Novembris 2007) cardinalis Andreas Vingt-Trois.

Incolae noti [recensere]

Vide: Index incolarum notorum Lutetiae

Notae [recensere]

  1. Strabo, Geographica 4.3.5
  2. "Lucetia": Iulianus, Misopogon 340
  3. "Lutetia, Lutecia, Lucetia": mss. Caesar, De bello Gallico 7.57-58
  4. "Luticia": Itinerarium Antonini 366.5, 368.2, 383.1, 384.1-12
  5. "Luteci": Tabula Peutingeriana (versio interretialis)
  6. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  7. Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.11.3.
  8. "Leucotecia Parisiorum": Ptolemaeus, Geographia 2.8.10
  9. Itinerarium Antonini 366.5.
  10. E.g. Tabulae Imperii Romani folium M.30 (Londinii, 1983) pp. 77-79
  11. "Lutecia Parisiorum": Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  12. CIL 13.2 no. 8974.
  13. Ita de Concilio anno 360 habito refertur.
  14. Vide e.g. Archidioecesis Parisiensis, Concilium Parisiense (1210).
  15. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  16. Caesar, De bello Gallico 7.57-58.
  17. Vide "Parisii" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  18. Ammianus Marcellinus, Res gestae 20.4.
  19. Iulianus, Misopogon 4. Versio Latina: Petrus Martinius Morentinus Navarrus, ed. et interpr., Juliani imperatoris Misopogon et epistolae (Parisiis: Andreas Wechel, 1566) (pp. 38-41 apud Google Books)
  20. Ioannes de Hauvilla, Architrenius 2.483–494

Fontes Latine conversi [recensere]

  1. Ἐτύγχανον ἐγὼ χειμάζων περὶ τὴν φίλην Λουτεκίαν· ὀνομάζουσι δὲ οὕτως οἱ Κελτοὶ τῶν Παρισίων τὴν πολίχνην. Ἔστι δὲ οὐ μεγάλη νῆσος ἐγκειμένη τῷ ποταμῷ, καὶ αὐτὴν κύκλῳ πᾶσαν τὸ τεῖχος καταλαμβάνει, ξύλιναι δὲ ἐπ´ αὐτὴν ἀμφοτέρωθεν εἰσάγουσι γέφυραι, καὶ ὀλιγάκις ὁ ποταμὸς ἐλαττοῦται καὶ μείζων γίνεται, τὰ πολλὰ δέ ἐστιν ὁποῖος ὥρᾳ θέρους καὶ χειμῶνος, ὕδωρ ἥδιστον καὶ καθαρώτατον ὁρᾶν καὶ πίνειν ἐθέλοντι παρέχων. Ἅτε γὰρ νῆσον οἰκοῦντας ὑδρεύεσθαι μάλιστα ἐνθένδε χρή. Γίνεται δὲ καὶ ὁ χειμὼν ἐκεῖ πρᾳότερος, εἴτε ὑπὸ τῆς θέρμης τοῦ ὠκεανοῦ (στάδια γὰρ ἀπέχει τῶν ἐννακοσίων οὐ πλείω, καὶ διαδίδοται τυχὸν λεπτή τις αὖρα τοῦ ὕδατος ... ἀλεεινότερον ἔχουσιν οἱ τὸ χωρίον οἰκοῦντες τὸν χειμῶνα, καὶ φύεται παρ´ αὐτοῖς ἄμπελος ἀγαθή, καὶ συκᾶς ἤδη τινές εἰσιν οἳ ἐμηχανήσαντο

Bibliographia [recensere]

Puticuli Lutetiae reliquia circa 6 millionum hominum, tenent.
Bibliographica
  • Jean Boutier, Les plans de Paris des origines (1493) à la fin du XVIIIe siècle: études, carto-bibliographie et catalogue collectif. Lutetiae, 2003
Lexica et atlantes
  • Didier Busson, Carte archéologique de la Gaule: 75, Paris. Lutetiae: Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1998. ISBN 2-87754-056-1
  • Danielle Chadych, Dominique Leborgne, Atlas de Paris. Évolution du paysage urbain. Lutetiae: Parigramme, 2002.
  • Alfred Fierro, Histoire et dictionnaire de Paris. Lutetiae: Robert Laffont, 1996.
  • Maurice Garden, Jean-Luc Pinol, Atlas des Parisiens de la Révolution à nos jours: population, territoire et habitat, production et services, religion, culture, loisirs, Lutetiae: Parigramme, 2009. ISBN 978-2-84096-618-0.
  • Louis Lazare, Félix Lazare, Dictionnaire administratif et historique des rues de Paris et de ses monuments. Lutetiae, 1844 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org.
  • Louis Lurine, ed., Les rues de Paris. Paris ancien et moderne; origines, histoire, monuments, costumes, murs, chroniques et traditions. 2 voll. Lutetiae: Kugelmann, 1844 Textus apud archive.org.
  • Dany Sandron, Philippe Lorentz, Jacques Lebar, Atlas de Paris au Moyen Âge. Espace urbain, habitat, société, religion, lieux de pouvoir. Lutetiae: Parigramme, 2006.
Editiones documentorum
  • Arlette Farge, Laurent Turcot, edd., Flagrants délits sur les Champs-Élysées: Les dossiers de police du gardien Federici (1777-1791). Lutetiae: Mercure de France, 2008.
  • Alfred Franklin, ed., Estat, noms et nombre de toutes les rues de Paris en 1636 d'après le manuscrit inédit de la Bibliothèque Nationale. Lutetiae: Willem, 1873Textus apud archive.org.
  • Robert de Lasteyrie, ed., Cartulaire général de Paris; ou, Recueil de documents relatifs à l'histoire et à la topographie de Paris. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1887 Textus apud archive.org
Topographica; itinera
  • Paris et ses environs: manuel du voyageur. 15a ed. Lipsiae: Karl Baedeker, 1903 Textus apud archive.org
  • François Marie Marchant de Beaumont, Le conducteur de l'étranger à Paris: contenant la description des palais, monumens, édifices, musées et bibliothèques de cette capitale. Lutetiae, 1814 Textus apud archive.org
  • Félix marquis de Rochegude, Promenades dans toutes les rues de Paris par arrondissements. 20 voll. Lutetiae: Hachette, 1910 Textus apud archive.org
De architectura
  • Paris, formes urbaines et architectures. Lutetiae: Recherches, 1998.
  • Jacques Fredet, Les maisons de Paris: types courants de l'architecture mineure parisienne de la fin de l'époque médiévale à nos jours, avec l'anatomie de leur construction. Lutetiae: Éditions de l'Encyclopédie des Nuisances, 2003. 3 voll. ISBN 978-2-910386-19-1.
  • Georges Poisson, Nouvelle histoire de Paris: histoire de l'architecture à Paris. Lutetiae: Bibliothèque historique de la Ville de Paris, 1997. ISBN 978-2-85962-019-6.
  • Simon Texier, Paris contemporain: architecture et urbanisme de Haussmann à nos jours, une capitale à l'ère des métropoles. Lutetiae: Parigramme, 2005. ISBN 978-2-84096-306-6.
Historica
De urbe hodierna et futura
  • Caroline Angle, Paris et sa couronne. Lutetiae: FNAC, Paris, 2006/
  • Paul Chemetov, Frédéric Gilli, Une région de projets: l'avenir de Paris. Lutetiae: La Documentation française, 2006.
  • Louis Chevalier, Les Parisiens. Lutetiae: Hachette, 1967.
  • Alain Corbin, "Paris-Province" in Pierre Nora, ed., Les lieux de mémoire. III Les France; 1. Conflits et partages (Lutetiae: Gallimard, 1992) pp. 777–823.
  • Antoine Fleury, Hélène Mathian, Thérèse Saint-Julien, "Définir les centralités commerciales au cœur d’une grande métropole : le cas de Paris intra-muros" in Cybergeo: revue européenne de géographie (Apr. 2012).
  • Frédéric Gilli, "Le Bassin parisien; une région métropolitaine" in Cybergéo: revue européenne de géographie (Apr. 2005).
  • Frédéric Gilli, "La région parisienne entre 1975 et 1999: une mutation géographique et économique" in Économie et Statistiques no. 387 pp. 3-32.
  • André Larceneux, Céline Boîteux-Orain, edd., Paris et ses franges, étalement urbain et polycentrisme. Lutetiae: EUD, 2006.
  • Bernard Marchand, Les ennemis de Paris: la haine de la grande ville des Lumières à nos jours. Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2009.
  • Michel Pinçon, Monique Pinçon-Charlot, Sociologie de Paris. Lutetiae: La Découverte, 2004.
  • Thérèse Saint-Julien, Renaud Le Goix, edd., La Métropole parisienne. Centralités, inégalités, proximités. Lutetiae: Belin, 2007.
Commentaria
Aliae encyclopaediae

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutetiam spectant.
Archaeologica et topographica
De urbe hodierna et futura

Mille Paginae.png