Musica

E Vicipaedia

Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae
Architectura · Ars · Artes liberales · Bellae artes · Cinematographia · Musica · Litterae · Photographia · Poësis · Saltatio · Sculptura
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 (dubium) Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Imago feminae canentis Yueqin, Sericis fidibus. Musica fere est hominibus dulcis.

Musica (ex verbo Graeco μουσική 'ars Musarum') est ars aut scientia componendi sonus ut animi motum evocet et de more sit canorus cordi.

Index

[recensere] Definitiones antiquitatis memoriae

Boethius docet tria esse genera musicae: est musica mundana et musica humana et musica instrumentalis: "Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot? musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur." (De institutione musica, liber primus, caput II)

Isidorus Hispalensis docet: "Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt."

Augustinus Hipponensis docet: "Musica est scientia bene modulandi" (De Musica, liber 1.2.2)

Non solum cantus, sed etiam carmina instrumentalia evoluta sunt per saecula. De tuba narrat Moyses; postea harpa, viola, gamba inventae sunt, usque ad instrumenta electronica hodierna.

[recensere] Cantus Gregorianus

Cum de Latina lingua tractemus, non possumus mentionem cantuum qui dicuntur cantus gregoriani omittere. A primissimis Christianis saeculis, cantibus usi sunt Christiani ad Deum laudandum; in occidente, lingua latina ubique diffusa, orti sunt plurimi pulcherrimi cantus, collecti in forma tradita quae gregoriana vocatur. Plurimi homines maximi ingenii aliqui noti, sicut Venantius Fortunatus, alii maxime autem ignoti, operam dederunt ad hoc corpus formandum. In ultimis saeculis primi christiani millennii, corpus firmatum est, et ita usum est usque ad praesentem diem, variis permissis mutationibus. Adhuc in Ecclesia Catholica Romana primum locum (saltem legaliter) tenet in ritibus occidentalibus cantus gregorianus, qui celebratur etiam ab hominibus mundanis.

[recensere] Semiographia musicalis

Notae musicales scribuntur cum signis quae secundum positionem in pentagramma indicant sonus superiores vel inferiores. Guido Monachus, sive Guido Aretinus, anno 1020 circa invenit tetragramma ad musicam scribendam et dedit nomina notis musicalibus quae a primis syllabis versuum himni de Sancto Joanne promanant: UT queant laxis- REsonare fibris- MIra gestorum- FAmuli tuorum- SOLve polluti- LAbii reatum- Sancte Iohannes, in quo prima syllaba primorum sex versuum - Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La - nomen dat primis sex notis, cum septima -Si- constituatur a litteris grandibus verborum "Sancte Ioannes" in septimo versu.

[recensere] Musica classica Europaea

[recensere] Alia musicae genera

Tumba Elvis Presley
tabula intervalles musicales et eorum frequentias indicans

Musicae multa genera sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et America multa genera musicae sunt, e.g. iazzium, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Linguis aliis