Blasius Pascalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Blasius Pascalis
Blaise Pascal
Blasius Pascalis
Natus 19 Iunii 1623
Augustonemeti
Obiit 19 Augusti 1662
Lutetiae
Epitaphium Blasii Pascalis

Blasius Pascalis[1] (aliter Paschalis, Pascalius, nomen plumae Ludovicus Montaltius, Augustonemeti natus 19 Iunii 1623 ; Lutetiae mortuus 19 Augusti 1662) fuit mathematicus et philosophus Francicus. Filius Stephani Pascalis regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac physica coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re geometrica conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae Pascalium appellata, quae 1 Newtonium per metrum quadratum indicat.

Pascalis religionem Christianam coluit et plurime Iansenismum, cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam Portus Regii intravit, tam suam religionem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum Romae Ecclesia Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere quod inscriptum est "Epistulae Provinciales", idque edidit nomine plumae Ludovicus Montaltius.

De vita Pascalis etiam pellicula perfecta est anno 1972, Roberto Rossellini moderatore.

Index

[recensere] De philosophia

Pascalis philosophatus est de vita, de religione, de ethica et de natura hominum, quas omnes philosophicis in stipulis descripsit. Fuit criticus clarus rationalismi cartesiani, cuius plurimum advertit theoriam rationalis scentiae Dei. Credebat quidem Pascalis Deum non humana ratione sed animo ac fide tantum sciri posse: nam duo esse genera humanae scientiae, alterum ratione, alterum corde gubernatum. Quibus, quorum primum physicas mathematicasque notiones administrat, alterum autem sensus, motus animi perceptaque intima humana, nomina attribuit Pascalis "animus geometriae" et "animus suavitatis", vel Francice esprit de géométrie et esprit de finesse.

[recensere] De oblivione sui

Pascalis adfirmat se in neglegentia universa omnium rerum esse, nescire naturam mundi, suam ipsam naturam, cur aut qua de causa natum esse et cur potius illa aetate quam altera. Sicuti Pascalis, homo quidem prudens ac sapiens suam considerat condicionem, suum statum, nec timet eos indagare ab imis. Sed hoc non efficit multitudo hominum: vivunt enim plures reminiscendo aut desiderando quae iam fuerunt, aut futura praecogitando, rare autem momentum stantem ponderantes. Itaque vitam agunt oblivione sui involuti, solacium quaerentes scilicet congressum, amicitiam, ludum, libidinem, sed etiam divitias, bellum, imperium ac seditionem.

[recensere] Pascalis sponsio de Deo

Cum homines nequeant infinita scilicet Deum cognoscere, queant autem tantum iis animo confidere, secundum Pascalis nefas est rationalem eorum petere causam. Si aliquis quidem de Deo dubitet, fide plena deficiente, ei oportet sponsionem facere ut Deus exsistet, et hac sponsione vitam suam moderari, id est recte religioseque vivere, servare probitatem atque castitatem nec seditionem, lucrum luxuriamve adsequi. Nam sponsione victa, obtinuerit ille homo aeternam beatitudinem, quae infinita est; si minus, tantum voluptates perdiderit humanas, quae autem finitae aestimantur. Stultus contra est qui sponsionem ne Deus exsistet faciat, mollitiasque cuiusque generis irreligiose petat: nam quod unum obtinere poterit bona finita, sed, sponsione tamen falsa, beatitudinem aeternam infinitamque perdiderit.

[recensere] De natura hominum deque ethica

"Cum non potuit iustitia corroborari, vis iustificata est." Pascalis de iustitia.

Ducebat Pascalis religionem Christianam solam condicionem humanam illustrare posse: namque cum primum Adam et Eva peccaverunt miseriam toti humano generi intulerunt, atque ab illo tempore vixerunt homines perenne quaerentes beatitudinem quam ab Eden repulsi perdiderunt. Nam nihil tam animose quam quod iam tentum evanescit desideramus. Homo est miser, cum maiora quam se gnoscere aut accipere nequeat, sed itidem magnus, quando suae conscius miseriae: enim animalia suam nesciunt. Peccato primo effecto, homines ad invidiam, fraudem cupiditatemque versi sunt. Quam ob rem ethica non lex optima ad bene vivendum, sed tantum exitum diutinae consuetudinis est; idem ac ius nascitur a vi, et leges moresque antiqui aegre mutantur non quia valentiores quam novi ducuntur, sed quia antiquo ex tempore iam exstant.

[recensere] De mathematica

Ut Blasius Pascalis triangulum arithmeticum descripsit.

Blasius Pascalis in libello cuius titulus est „Traité du triangle arithmétique“ triangulum arithmeticum tractavit, quare Abraham de Moivre id triangulum arithmeticum Pascalianum nominavit.

[recensere] Notae

[recensere] Nexus externus

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Blasius Pascalis habet.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis