Papa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina summum pontificem Ecclesiae Catholicae Romanae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Papa" appellatur, vide Papa (discretiva).
Unam legis e paginis de
Ecclesia catholica
disserentibus

Emblem of the Papacy SE.svg
Papa Iulius II.

Papa (-ae, masc.) est episcopus Romanus, summus pontifex Ecclesiae Catholicae. Secundum doctrinam Catholicae Ecclesiae, papa est successor Sancti Petri et munus universae ecclesiae Christianae regendae gerit.

Origo ministerii Petrini in Christi verbis Simoni coram apostolis dictis fundatur:

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. (Matt. 16,18–19)

Naturam huius ministerii ecclesia semper intellexit constantem temporis decursu esse, aliquo semper id exercente in ecclesia. Cum Petrus Romam pervenisset et ibi munere episcopali functus ibique mortuus esset, episcopi Romani semper solverunt officium hoc. Inde a veterrimis temporibus, ministerium paparum fuit non tantum ad Romam, sed ad universalem ecclesiam pertinens. Itaque papa Clemens I (tertius post Petrum) scripsit ad ecclesiam Corinthiorum ut pater, eos adiuvans et monens ut res ecclesiae suae recte disponerent. Natura huius muneris per historiam ecclesiae semper aptatur ad necessitates temporis, sed quoad essentiam semper eadem esse habetur.

In Codice Iuris Canonici sic definiuntur munus atque auctoritas Summi Pontificis:

"Can. 330—Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
"Can. 331—Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque Universae Ecclesiae his in terris Pastor; qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet.
"Can. 333—§1. Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae potestatis obtinet principatum, quo quidem insimul roboratur atque vindicatur potestas ordinaria, propria et immediata, qua in Ecclesias particulares suae curae commissis Episcopi pollent.
§2. Romanus Pontifex, in munere supremi Ecclesiae Pastoris explendo, communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus: ipsi ius tamen est, iuxta Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem, huius muneris exercendi.
§3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus."

Nunc papa a cardinalibus in conclavi eligitur. Electio felix fumo albo fidelibus significatur. Papa in Civitate Vaticana habitat, etsi ecclesia cathedralis dioecesis Urbis est Basilica Lateranensis. Nunc Papa Franciscus est.

Tituli et insignia[recensere | fontem recensere]

Franciscus papa die 18 Martii 2013 inter audientiam cum Argentinae Praeside Christina Fernández de Kirchner

Papae tituli sunt:

Papae insignia sunt:

Caerimonia coronationis papae (a Romano pontifice Ioanne Paulo I reformata) ritum includebat verbis "Sic transit gloria mundi" notum.

Benedictio urbi et orbi est sollemnis papae benedictio, episcopi Sanctae Romanae Ecclesiae ("urbi") et pastoris universalis ("orbi") propria, quae impertitur in sollemnitatibus maximis, id est Natalis Iesu Christi et Paschae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad papas spectant.