Visigothi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Visigothorum circiter annum 500

Visigothi vel Wisigothi (Gothice: Wisagutanes; apud Graecos Οὐισίγοτθοι[1]) fuerunt gens Germanica septentrionalis, pars Gothorum, quae inter saecula IV et VIII Europam incoluerunt.

Origines[recensere | fontem recensere]

Migratio Visigothorum

Gothi fuerunt natio Europaea, quae e Scandia orta est. In saeculo II, migraverunt e Scandia ad Poloniam cupidi agros colendi.

Saeculo III et IV e Polonia ad Pontum Euxinum et Danubium migraverunt. Divisi in partes duas fuerunt: Gothi Tervingi et Gothi Greuthungi.

Regnum Tervingorum situm erat ad limites imperii Romani et Tervingi contra Romanos multa bella gesserunt. Anno 369 post plura proelia, Valentinianus et Athanaricus rex Tervingorum foedus pacis fecerunt ; sub hoc foedere regnum Athanarici cliens Romae factum est.

Saeculo IV Ulfilae erat primus episcopus Gothorum. Imperator Romanus Ulfilas legatum tortus est. Ulfilas primus Biblia Sacra in sermonem Gothicum vertit et in fidem Arianam populum convertit.

Saeculo IV, Hunni ex Asia migraverunt et fines Greuthungorum invaserunt. Anno 376 Greuthungi et Tervingi Valentem rogaverunt ut se fines Romanos incolere permitteret, sed solum Tervingi id impetraverunt. Tunc, ubi Gothi viderunt se opprimi a Romanis contra consuetudinem propriae libertatis, ad rebellandum coacti sunt, et belli cum Roma gesti est. Greuthungi a Tervingis adiuti fines Romanorum invaserunt. Thracia a Gothis eversa est. Anno 378, Valens victus et necatus est a Gothis in proelio apud Hadrianopolim facto. Postea Gothi Thraciam incoluerunt.

Alaricus, primus rex Visigothorum, anno 395 factus est, et ex Thracia migravit. Is Visigothos creavit e Tervingis et aliquibus Greuthungis, et anno 402, Italicam urbem Mediolanum obsidione clausit, quae tunc erat caput Imperii Romani Occidentalis. Itaque imperator Honorius caput imperii in Ravennam transtulit. Anno 410, Romam obsidione clausit. Post eam victoriam Visigothi Noricum invaserunt, tamen anno 418 Valia a Honorio victus est.

Visigothi cum Romanis foederati[recensere | fontem recensere]

A Valia (418) ad Euricum (476), Visigothi erant foederati Romanorum. Postea tamen singulo proelio apud Illyria facto, Valia, rex Visigothorum, pactum cum Honorio imperatore anno 418 fecit. Hoc foedere Visigothis Aquitania data est, ut eam regionem incolerent. Visigothis foederatis Romani hostes amiserunt simul socios consecuti sunt.

Ob istum foedus, Visigothi bellum gesserunt contra Suevos, Vandalos, et Alanos, quod Iberiam anno 409 ceperunt. Bello concluso, Visigothi Tarraconensem, Toletum, et Emertiam Augustam acceperunt. Visigothi in hodierne provincia Pallentiae statuerunt, et haec regio Campi Gothici appellata est. Tum, anno 451, Flavio Aetio duce, Romani contra Hunnos pugnaverunt proelium apud Campos Catalaunicos, ubi Attila superatus est.

Ab anno 451 ad 476, Visigothi totas regiones inter Ligerem et Fretum Gaditanum acceperunt, praeter Gallaeciam, ubi regnum Suevorum situm erat. Tunc, anno 476, Odoacer, dux Herulorum, imperium Romanum Romulo Augustulo etulit.

Regnum Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hispania Visigothica

Finis Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Anno 711, rex erat Rodericus, qui cum filia Iuliani (comes Septae) cubuit et Iuliano iniuriam intulit. Iulianus subsidium Maurorum petivit ut Hispaniam invaderent. Etiam Gothi in bello civile aderant.

Mauri Mahometani erant et duos duces habebant: Muza et Tariqus. Tariqus cum copiis suis fretum Gaditanum navigavit, et apud Calpem castra aedificavit. Hodie haec castra "Gibraltar" appellantur (Gibraltar est Arabice "Mons Tariqi"). Mense Iulio, Rodericus in Cantabria pugnabat, sed adversus mauros copias suas movit.

Mense Iulio anni 711, proelium apud Transductos Promontorios pugnatum est. In hoc proelio, Rodericus est occisus, et ita regnum Visigothorum finuit. Eodem in proelio, copiae Tariqui longissimis hastis et multis saetis usae sunt. Exercitus Visigothorum constabat peditibus gladiis ac securibus armatis et equitibus. Media in pugna cornu Visigothorum (ab inimicis Roderici ductum) defecit a mauris.

Archaeologia Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Fibula aquilimorfa Visigothica (saeculi VI), Matriti.
Corona regis Reccesvinthi.

Hodie, reliquiae archaeologicae Tervingorum Grethungorumque cultura vulgo Cernjachovi nominantur. Haec cultura constitit rebus variis, talibus fibulis aeneis, pectenibus, et electro. Ab his gentibus mortui humati erant. Finglinae nigrae sunt propriae huius culturae.

Reliquiae saeculorum VVIII ab archaeologis proprium Visigothorum res nominantur. Fibulae aquilimorfae sunt fibulae Visigothicae ex auro et vitro rufo vel viridi. Sunt fibulae militum quarum semper duae erant. Coronae votivae sunt magnae coronae aureae, quae a regibus Visigothorum in ecclesiis delatae erant.

Armae Visigothorum ab archaeologis inventae sunt franciscae, scramsaxi et spathae.

Leges Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Leges Visigothorum multae fuerunt, sed praecipuae quattuor sunt: Codex Euricianus, Breviarium Alarici, Codex Revisius, Liber Iudiciorum.

Visigothi leges e consuetudine Germanica et e legibus Romanis scriptae sunt. Simul ceteri regni barbarorum, Visigothi a legibus Germanicis (Codex Euricianus et Codex Revisus) et Hispanoromani a legibus Romanis (Breviarium Alarici) recti sunt. Librum Iudiciorum tamen Visigothis et Hispanoromanis Hispani vocat, ut duas gentes a singulo codice recti sint.

Lingua Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Lingua Visigothorum erat Lingua Gothica inter saecula IV et V. Sub Eurico, Visigothi in Hispaniam migraverunt. Regno fundato, necesse erat Visigothis lingua Latina et Visigothi linguae Gothicae obliti sunt.

Libri omnes quos auctores Visigothi composuerint Latine scripti sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfang Giese. 2004. Die Goten. Stuttgarti.
  • Peter Heather. 1997. The Goths. Oxoniae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Procopius, Bella 3.2.2 etc.

Roman numeral 10000 CC DD.svg