Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Bosnia et Herzegovina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Republika Bosna i Hercegovina
Peпyблика Босна и Херцеговина
Vexillum Bosniae et Herzegovinae Insigne Bosniae et Herzegovinae
Vexillum Insigne
Sententia:
Nulla
Hymnus: Državna himna Bosne i Hercegovine
Situs Bosniae et Herzegovinae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Lingua Bosnica, Lingua Serbica et Lingua Croatica
Nomen incolarum {{{nomen_gent}}}
adiectivum {{{adiectivum}}}
Praesides Neboesa Radmanovich
Zeldzcus Komsich
Haris Silaidzich
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Seraium
38° 53' Sept., 77° 02' Occ.
Urbs maxima Seraium
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 3.a
9,631,419 km²
4.87%
Numerus incolarum
(anno [[{{{numerus_incolarum_anno}}}]])
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia {{{status_numeri_incolarum}}}a

{{{numerus_incolarum}}}
{{{densitas_incolarum}}}/km²
PDB (anno [[{{{PDB_anno}}}]])
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto {{{PDB_status}}}a
{{{PDB}}}
7 610 (a)
Nummus Marca Convertibilis (BAM)

 - Dicta
 - Agnota
Causa collisionis Iugoslaviae
6 Aprilis 1992
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC-5 ad -10)
variat (UTC)
Praefixum telephonicum nationis +387
Dominium interretiale .ba

Bosnia et Herzegovina[1] sive Bosnia et Herzegovia[2] (Bosnice et Croatice: Bosna i Hercegovina; Serbice: Босна и херцеговина) est foederalis res publica Europae in Balcania et ex Iugoslaviae dissolutione orta, quam antiqui Bassaniam et Chelmaniam vocaverunt et Septemtrione Occidenteque Croatiae, Oriente Meridieque Serbiae et Meridie Monti Nigro finitima est, cum parvula litoris portione in Mari Hadriatico. Bosnia et Herzegovina e Re Publica Serbica et Bosniae et Herzegovinae Foederatione constat. caput Seraium (vulgo Sarajevo) est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Bosniae a nomine fluminis Bosonae (vulgo Bosna; Illyrice: boghi-na 'fluxum') ortum est; Herzegovinae nomen a Theodisca voce herzog 'dux' significanti ortum est (nomen assumptum anno 1448).

Historia[recensere | fontem recensere]

De historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Bassaniae et Chelmaniae fines antiquitus a gentibus Illyricis plerumque inculti erant: Bassania occidentalis a Ditionibus, regio boreo-occidentalis a Mezaeis, Bassania centralis a Daesidiatibus, Herzegovina orientalis a Daorsis, Herzegovina occidentalis a Delmatis (a loco Delminium, qui hodie Duvno vocatur), Bassaniae montes ab aliis gentibus minoribus parumque notis (qui sunt Lamantini, Derriopes, Dindari, Sardeates, Glinditiones, Scirtari, Deramistae, etc.).

Inruptiones in Medio Aevo[recensere | fontem recensere]

E saeculo septimo, variae partes hodie Bosniae et Herzegovinae correspondentes a Serbiis, Croatis, Hungaris, Venetis et Byzantinis captae sunt. Saeculo XII Regnum Hungariae territorium gubernare coepit, deleganda potestate districtalibus viceregibus Bosniensis, Croaticae et Hungaricae originis.

Reges Bosniae fuerunt:

Inruptio Ottomanica[recensere | fontem recensere]

Saeculo quinto decimo, regio ab Ottomanicis Turcis capta est et post varia proelia, Turcica provincia facta est. Per saecula sextum decimum et septimum decimum, Bosnia strategicus locus in continuis conflictibus contra Habsburgenses et contra Venetias fuit. Per hoc tempus plerique incolae se ad Islamismum converterunt.

Pons Martaritae, Turco-Ottomanicum legatum in Bosnia

Imperium Austro-Hungaricum[recensere | fontem recensere]

Post Bellum Russo-Turcicum inter annos 1877 et 1878, Bosnia et Herzegovina Imperii Austro-Hungarici partem fecerunt, post suam annexionem anni 1908. Nova Constitutio electoratum inter Orthodoxos, Catholicos et Musulmanos divisit, quod multo paulum ad frenandum crescentem Serbicum nationalismum contribuit.

Anno 1914, archidux Austriacus Franciscus Ferdinandus Seraii a Serbico nationalista occisus est. Iste eventus primi belli mundani causa fuit. Bello finito, anno 1918, Bosnia et Herzegovina Serbiae annexae sunt ut Regni Serbiorum, Croatarum et Slovenorum partes.

Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae[recensere | fontem recensere]

Post secundum bellum mundanum, anno 1946, duo territoria se Rei Publicae Socialisticae Foederativae Iugoslavicae (communisticae) usque ad annum 1992 partem fecerunt.

Finis communismi et libertas capta[recensere | fontem recensere]

Communismo collapso, inter annos 1989 et 1990 Iugoslavia in Nationalismi extremi undam mersa est. Postquam Croatia Foederationem relinqueret anno 1991, Croatae, Bosnii et Musulmani referendum pro multinationalis independentisque rei publicae creatione probaverunt. Sed Serbii et Bosnii se ab Iugoslavia separare recusaverunt, in quae in illo tempore Serbia dominabatur. Anno 1992, Bosnia et Herzegovina ad nominatum Bellum Bosniae, cruentum et perniciosum bellum civile, tractae sunt, in quo a quaque nationalitate captarum regionum incolae purgati sunt. Ex anno 1995 Consociationis Nationum exercitus in territorio sunt ut pacis foederum exsecutionem praestent.

Politia[recensere | fontem recensere]

Tripartita praesidialis res publica, cum alio Bosnio-Musulmanico (Bosniaco), alio Croatico et alio Serbico legato. Bosniae et Herzegovinae praesidis munus rotative exercent tres Bosniae et Herzegovinae praesidentiae collegae (alius Bosnius, alius Serbius et alius Croata), omnes munus octo menses per quattuor annorum mandatum in praesidentia occupantes. Tres praesidentiae collegae directe a populo eleguntur (Foederationis Bosniaco et Croatae et Rei Publicae Serbicae Serbico suffragia). Consilii ministrorum praeses a praesidentia nominatur et a Camera Repraesentantium probatur. Postea, eius resposalitas nominandorum gubernationis ministrorum.

Concilium Parlamentarium legiferum Bosniae et Herzegovinae corpus est. E duabus Cameris consistit: Camera Repraesentantium et Camera Populorum. Camera Populorum 15 delegatos includit e quibus duae tertiae partes a Foederatione (quinque Croatae et quinque Bosnii) et una tertia pars a Re Publica Serbiae (quinque Serbii) provenit. Camera Repraesentantium a 42 sodalibus componitur, e quibus duae tertiae partes a Foederatione et una tertia pars a Re Publica Serbica eligitur.

Tribunal Constitutionale Bosniae et Herzegovinae supremus et finalis arbiter legalibus in rebus est. A novem sodalibus componitur e quibus quattuor a Camera Repraesentantium Foederationis, duo a Concilio Rei Publicae Serbicae et tres a Tribunalis Europaei Iurum Humanorum Praeside eleguntur postquam consulat cum Praesidentia.

Divisio politico-administrativa[recensere | fontem recensere]

Bosnia et Herzegovinae foederatio duabus rebus politice autonomicis composita est, quae sunt Foederatio Bosniae et Herzegovinae et Res publica Serbica.

Divisio administrativa Foederationis Bosniae et Herzegovinae[recensere | fontem recensere]

Carta pagorum Bosniae et Herzegovinae.

Foederatio Bosniae et Herzegovinae omnis divisa est in decem pagos quorum nomina epichorica et antiqua sequuntur:

Numero in tabula Pagus Latine Pagus vulgo Caput Latine Caput vulgo Nomen pagi antiquum
I Oenea et Sana Unsko-Sanski Kanton Raetinium Bihać Vallis Oeneae
II Savia Posavski Kanton Orasia Orašje Terra Scordiscum
III Salines Tuzlanski Kanton Salines Tuzla Terra Glinditionum
IV Bistuae et Canabea Zeničko-Dobojski Kanton Bistuae Zenica Terra Derriopum
V Drinia Bosnica Bosanskopodrinjski Kanton Gorazda Goražde Terra Daesitiatum
VI Bosnia Media Srednjebosanski Kanton Traunicum Travnik Terra Sardeatum
VII Herzegovina-Naronia Hercegovačko-neretvanski Kanton Mandetrium (Martarita) Mostar Terra Daorsorum
VIII Herzegovina Occidentalis Zapadnohercegovački kanton Collis Amplus [3] Široki Brijeg Terra Dindarum
IX Seraium Kanton Sarajevo Seraium Sarajevo
X Pagus Decimus Kanton 10 Cleuna Livno Terra Maezeum

Quinque pagorum (Oenea et Sana, Salines, Bistuae et Canabea, Drinia Bosnica et Seraium) pagi cum Bosnica maxima parte sunt, tres (Savia, Herzegovina Occidentalis et Pagus Decimus) cum Croatica maxima parte et duo (Bosnia Media et Herzegovina-Naronia) "mixticii" sunt; quod speciales legiferas rationes ad protegendos constituentes ethnicos circulos esse significat.

Significativa Districti Breuci (vulgo Brčko Distrikt) portio quoque Foederationis pars erat; nihilominus, cum districtus creatus est, se partitum ambarum entitatum territorium fecit, sed sub nullius dominio collocata est et quamobrem sub directa Bosniae et Herzegovinae iurisdictione est.

In praesenti Foederatio Bosniae et Herzegovinae 79 communia habet.

Divisio admministrativa Rei Publicae Serbicae[recensere | fontem recensere]

Rei pulicae Serbicae cum suis centris administrativis.

Respublica Serbica tenet Bosniae et Herzegovinae partem borealem et orientalem. Res publica Serbica in 63 communia divisa est, quae in septem regionibus sine administrativo valore sed primi ordinis divisione putatis colliguntur. Haec regiones sunt;

Colore in tabula Regio Latine Regio vulgo Centrum administrativum Latine Centrum administrativum vulgo
Fulvo Banialuca Banja Luka Banialuca Banja Luka
Veneto Canabea Doboj Canabea Doboj
Violaceo Belina Bijeljina Belina Bijeljina
Flammeo Ulasenitsa Vlasenica Argentina Zvornik
Caeruleo Seraium et Romania Sarajevo-Romanija Seraium Orientale Istočno Sarajevo
Puniceo Fotza Foča Fotza Foča
Chloro Trebunium Trebinje Trebunium Trebinje

Geographia[recensere | fontem recensere]

Bosnia et Herzegovina e spatio visae.

Bosnia et Herzegovina in Balcania occidentali et Serbiae oriente, Monti Nigro meridie et Croatiae septemtrione austro-orienteque finitima est. Herzegovina regio sine limitibus claris territorii Meridie est.

Politice in Rem publicam Serbicam et in Foederationem Bosniae et Herzegovinae dividuntur.

Portus Noumensis, Portuaria urbs, in Herzegovinae-Naroniae angulo, una mari conexio est. Civitatis nomen a duabus regionibus, Bosnia et Herzegovina, vagissime definito limite separatis, venit. Tres dissimilium religiosarum traditionum nationalitates sunt: Bosniaci (Musulmani, 45%), Serbii (Orthodoxi, 30%) et Croatae (Catholici, 17%). Bosnius gentilicium ad totas tres nationalitates quales Bosniae et Herzegovinae incolas applicatur.

Reipublicae "viabilitas" bello civili anni 1992 nocita est quod perniciem et incolarum translationem causavit, efficienda divisione fundata in ethnico-religioso factore.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima extremum continentale in septemtrione et mediterraneum in meridie est. Aestates calidae et hiemes algentes sunt. Nihilo minus, in superioribus zonis, aestas temperata brevisque et hiems algentissima longissimaque esse solet. Minimae in montanis zonis appronpinquare ad -20 °C et in reliquis -12 °C possunt quamquam indicandum est ambas mutare posse. Temperaturae maximae adhuc 40 °C attingere et eos in unda caloris excedere possunt.

In litore, clima temperatius est quia haec regio clima Oceanicum hiemes temperatas pluviosasque ostendens habet.

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

Nomina antiqua huiusque aevi:

Flumina[recensere | fontem recensere]

Montes maiores[recensere | fontem recensere]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ad instar Macedoniae, Bosnia et Herzegovina ex antiquae Iugoslaviae rebus publicis pauperrima erat. Agricultura semper praesertim in privatis manibus fuit sed fundi parvi et inefficientes esse solent et alimentaria bona rei publicae importationum una e more sunt. Oeconomia systematica aliquae in oeconomia legata reliquit. Secundum oeconomicas moris theorias, industria magnam operariorum intemperantiam habet. Iosepho Broz Tito duce, militaris industria in re publica collocata est, et Bosnia magnam Iugoslavicarum defensivarum industriarum portionem hospitio accipiebat.

Tres interethnicorum bellorum anni oeconomiam et Bosniae infrastructuras vastavere, quod exponentiale operis vacationis incrementum et in productione collapsionem 80% causavit, praeter mortem inter 60 000 et 200 000 hominum et coactivam incolarum dimidii translationem. Instabili cum pace in civitate, productio recuperata est magnis cum percentationibus annuis inter annos 1996 et 1998 sed incrementum substantialiter anno 1999 tenuatum est et Productus Domesticus Grossus sub anni 1990 planis manet.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Congruenter censui anni 1991, Bosniae et Herzegovinae incolae componuntur a:

  • 44% Bosniacorum ethnicorum (tunc "Musulmanorum" declaratorum),
  • 31% Serbiorum,
  • 17% Croatarum
  • 6% incolarum quod se "Iugoslavum" declarat quod mixtorum matrimoniorum filios et Iugoslavos patrioticos includit.

Fortis correlatio inter ethnicam identitatem et religionem est: 88% Croatarum Catholicum Romanum est, 90% Bosniacorum Islamismum sequitur et 99% Serbiorum Christianum Orthodoxum est.

Secundum anni 2000 Agenturae Speculatoriae Centralis Americanae Mundanorum Factorum Librum (Anglice: CIA World Factbook) data, Bosnia 48% Bosniaca, 37,1% Serbica, 14,3% Croatica et 0,6% aliarum ethnice est.

Praecipuae urbes sunt: Seraium (vulgo Sarajevo), caput, Banialuca (vulgo Banja Luka), Boreoccidente, Salines (vulgo Tuzla), Boreoriente, et Martarita (vulgo Mostar), Herzegovinae caput.

Religio[recensere | fontem recensere]

Vicus Mesoropolis, in Bosniae et Herzegovinae meridie, in praesenti mundi locus est qui maximam attentionem attraxit.

Summa statisticorum de opinionum religiosarum incolarum distributione in antiquae Iugoslaviae regione sequens est: 88 centesimae Croatarum ad Ecclesiam Catholicam pertinent, 90% Bosniacorum Islamismum sequuntur, 99% Serborum Christianae Orthodoxae sunt.

In meridionali Bosniae et Herzegovinae regione, accuratius in vico Mesoropoli (vulgo Međugorje), Sanctissimae Virginis Mariae apparitiones fieri dicuntur, quod milium hominum in toto mundo attentionem attraxit. Ecclesia Catholica phaenomena haec adhuc perscrutatur, eorum veritatem comperire conans, sed peregrinorum numerus ad apparitionum locum venientium magis magisque crescit.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Architectura[recensere | fontem recensere]

Bosniae et Herzegovinae architectura praesertim quattuor praecipuarum periodorum pondus habet ubi politicae socialesque mutationes dissimilium culturalium et architecturalium morum inter incolas creationem affecerunt. Singula periodos pondus singulum sentire fecit et maiori culturalis architecturalisque expressionis hac in regione diversitati contribuit.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Bosnia et Herzegovina abundantes litteras habet, poetas velut Antonium Brancum Šimić, Alexam Šantić, Ioannen Dučić et Macum Dizdar et scriptores velut Evum Andrić, Machometum Meša Selimović, Brancum Ćopić, Miliencum Jergović, Isaacum Samokovlija, Abdulam Sidran, Petrum Kočić et Nedzadum Ibrišimović includens. Theatrum Nationale anno 1919 Seraii conditum est et primus director praeclarus dramaturgus Branislavus Nušić fuit. Ephemerides velut Novi Plamen, Most et Sarajevske biljeznice prominentissimarum publicationum culturalia litterariaque themata tegentium aliquae sunt.

Artes oculorum[recensere | fontem recensere]

Visuales in Bosniae et Herzegovina artes semper evolvuntur et extenduntur ex originalibus Mediaevalibus monumentis sepulcralibus (Stetsacus, vulgo Stećak) ad Cotromanidae dynastiae picturas. Nihilo minus, solum cum Austro-Hungarorum adventu, picturae anagenesis in Bosnia reapse florere coepit. Primi educati artifices ex Europaeis academiis ineunte saeculo vicensimo apparuerunt. Inter quos sunt: Gabriel Jurkić, Petrus Tiješić, Carolus Mijić, Spyrus Bocarić, Petrus Šain, Georgius Mazalić, Romanus Petrović et Lazarus Drljača. Postea tales artifices velut Asmatus Mujezinović, Vodzus Dimitrijević, Evus Šeremet, Mica Todorović et alii ascendere coeperunt. Post secundum bellum mundanum, artifices sicut Vergilius Nevjestić, Bacer Misirlić, Liubus Lah, Meha Sefić, Franciscus Likar, Marsadus Berber, Abraham Ljubović, Dzevadus Hozo, Affanus Ramić, Safvetus Zec, Ismar Mujezinović, Machometus Zaimović populares se fecerunt. Ars Aevi, coaetaneae artis museum praeclarorum in mundo artificum opera includens, Seraii condita est.

Musica[recensere | fontem recensere]

Vedranus Smailović, violoncellista Seraiensis

Traditionalia Bosniae et Herzegovinae cantica ganga, rera et, ex Ottomanica aera, seudalinca (vulgo sevdalinka) sunt. Popularis et rockica musica traditionem ibi quoque habet cum illustrissimis musicis inter quos Goranus Bregović, Davorinus Popović, Cemal Monteno, Zdraucus Čolić, Edo Maajka, Dinus Merlin et Tomus Miličević sunt. Etiam iniustum talentosorum compositorum aliquos velut Georgium Novković, Esadum Arnautalić, Cornelium Kovač, et aliquos popularis rockicaeque musicarum greges sicut Bijelo Dugme, Indexi, Plavi Orkestar, Zabranjeno Pušenje, non memorare esset, qui inter praecipuos in antiqua Iugoslavia erant. Bosnia compositoris Dusani Šestić, praesentis Bosniae et Herzegovinae hymni nationalis creatoris et Mariae Šestić cantricis patris, compositoris Sasae Losic et clavicinis Sasae Toperić domus est.

Quia paucarum nationum emittentium una Saltationis Eurovisionis Certamen anni 2008 fuit, Bosnia et Herzegovina nationum in primo certamine extra Britanniarum Regnum anno 2010 participantium una futurae putatur.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Notabiles Bosnici cinematographi Mirza Idrizović, Alexander Jevđević, Ioannes Matić, Danis Tanović (notus propter Praemium Academiae et Globum Aureum assequenda cum "Terra Nullius", vulgo Ničija zemlja), Ademir Kenović, Beniaminus Filipović, Iasminus Dizdar, Petrus Žalica, Dzasmila Žbanić, Dinus Mustafić, Serđanus Vuletić, inter alios multos sunt.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Maximi ponderis internationalis athleticus eventus in Bosniae et Herzegovinae historia fuit cum Seraium hospitio Olympia hiemalia a 7 ad 19 Februarii anni 1984 accepit.

Bosnia et Herzegovina multos athletas produxerunt. Quorum multi incliti in Iugoslavicis manibus civitatis fuerunt antequam Bosnia et Herzegovina liberatae erant.

Aliqui noti locales olympionicae fuerunt:

Borac manufollica sodalitas septem Campionatus Nationales Iugoslavicos quoque et Cantharum Campionatus Europaei anni 1976 et Cantharum Foederationis Manufollicae Internationalis anni 1991 assecutus est. Qui Campionatum Iugoslavicum anno 1982, Campionatum Balcaniae anno 1983 et Tropaeum Belogradense anno 1985 quoque adeptus est.

Sodalitas Canistriludica Bosnia (vulgo Košarkaški Klub Bosna) Seraii Campio Europaeus anno 1979 fuit. Repraesentatio Iugoslavica Canistriludica (vulgo Jugoslavenska košarkaška reprezentacija), quae nomismata omnibus in mundanis campionatibus ex anno 1963 usque ad 1990 consecuta est, ubi inter alios eminent Bosnici athletae velut Drazenus Dalipagić et Mirza Delibašić. Bosnia et Herzegovina regulariter se qualificant Campionatui Europaeo Canistriludico. Jedinstvo canistriludii feminii sodalitas, fundata in Salinibus, Europaeos Campionatus anni 1979 Florentiae assecuta est.

Sodalitas Caratica Tuzla-Sinalco plerosque Iugoslavicos campionatus quoque et quattuor Campionatus Europaeos et unum Campionatum Mundanum assecuta est.

Turma Scaccorum Bosnica Campio Iugoslaviae septies fuit praeter victoriam suam in quattuor Europaeis campionatibus: anno 1994 Lugduni, anno 1998 Bugoeni, anno 2000 Nei et anno 2001 Callitheae. Sodalitas Scaccorum Borcii Predojević (e Teslitso duos Europaeos Campionatus etiam assecuta est: Litochori (in Grecia) anno 1999 et Callitheae (in Graecia quoque) anno 2001.

Medii ponderis pugil Marianus Beneš varios Campionatus Bosniae et Herzegovinae, Campionatus Iugoslavicos et Campionatus Europaeos assecutus est. Anno 1978 Titulum Mundanum contra Elisaeum Obeda Bahamensem assecutus est. Alius medii ponderis pugil, Antonius Josipović, nomisma aureum anno 1984 in Olympiis Angelopolitanis lucratus est.

Pediludium populo gratissimus ludus athleticus in Bosnia et Herzegovina est. Originem trahit ab anno 1903, sed eius popularitas significative crevit post secundum bellum mundanum. Locali plano, Seraium (annis 1967 et 1984) et Željezničar (anno 1972) Campionatum Iugoslavicum assecuta sunt. Antiqua Repraesentatio Iugoslavica Pediludica (vulgo Jugoslavenska nogometna reprezentacija) Bosnicorum lusorum numerum inclusit inter quos Iosephus Katalinski, Dusanus Bajević, Miroslavus – Cyrus Blažević, Ioannes Osim, Safvetus Sušić, et Mirsadus Fazlagić.

In pediludio, libera Repraesentatio Bosniae et Herzegovinae Pediludica (vulgo Bosanskohercegovačka nogometna reprezentacija) non se qualificavit? nec Europaeo nec Mundano Campionatui. Bosnicae repraesentationes contenderunt ut optimi civitatis pedilusores protraherentur. Multos lusores in Bosnia et Herzegovina nati aliis civitatibus ludere propter suam ethnicam identificationem? et ob maiora salaria ab aliis turmis oblata eligunt. Verbi gratia, Marius Stanić et Mileus Mitić in Bosnia et Herzegovina nati sunt sed Croatiae et Serbiae respective ludunt. Alii internationaliter praeclari pedilusores e Bosnia et Herzegovina, qui similes electiones fecerunt, sunt Zoranus Savić, Vladimirus Radmanović, Zoranus Planinić, Alexander Nikolić, Savus Milošević, Darius Srna, Vedranus Ćorluka.

Bosnia et Herzegovina mundana anno in Paraolympiis follis volatici campio fuit. Multi cuius turmae crura in Bello Bosnico perdiderunt.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Bosnica gastronomia multis condimentis sed plerumque in moderatis quantitatibus utitur. Pleraeque patellae leves sunt, quia abundanti in aqua coquuntur, embammata integre naturalia sunt, in paulum plus quam naturalibus vegetabiliorum sucis in patella consistentia. Typica elementa lycopersica, patatas, cepas, allium, capsica, cucumeres, carotas, brassicas, fungos, spinaciam, pepones, siccos phaseolos, virides phaseolos, pruna, lac, piperatum Hungaricum et cramum appellatum smetanam (vulgo Pavlaka) includunt. Bosnica gastronommia inter occidentalia orientaliaque pondera compensatur. Velut Ottomanicae administrationis resultatio per fere 500 annorum, Bosnicus cibus arcte conexus Turcicae, Graecae et aliis antiquis Ottomanicis et Mediterraneis coquinis est. Verumtamen, ob Austriacae gubernationis annos, multa pondera ex Europa Media sunt. Typicae carneae patellae praesertim bubulam et agninam includunt. Nonnullae locales specialitates tsevapium, burecum, dolma, sarma, pilafum, gulasum, aevarum (vulgo ćevapi, burek, dolma, sarma, pilaf, goulash, ajvar, respective) et tota Orientalium bellariorum varietas sunt. Optima localia vina ex Herzegovina veniunt ubi clima colendis uvis idoneum est. Herzegovinica loza (Italicae grappae similis sed minus dulcis) valde popularis est. Prunicum (vulgo šljiva/rakija) aut malinum (vulgo jabukovaca ) vinum in Bosnia producitur. Herzegovinicae fornaculae stillaticiae vastas vini sublimati quantitates producere solent et omnibus antiquae Iugoslaviae alcoholis fabricis id praebet (vinum sublimatum plerumque alcoholicarum potionum basis est).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bosnia–Latinam dictionarium

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. [1]
  3. Marević, Jozo. Hrvatsko-latinski enciklopedijski rječnik, 2. svezak, Zagreb, 1994, ISBN 953040705X


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!