Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alani

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asia media secundo saeculo a.C.n. Alani ad boreo-orientem maris Caspici indicantur

Alani (Graece: Ἀλανοί Alanoí deductum a verbo Iranico Aryanam, vide etiam ossetice allon „gens antiquissima") fuerunt gens Iranica et pars confoederationis Sarmatarum.

Gens Alanorum omnium Sarmatarum gentium diutissime permanebat aliarumque nationum consuetudines introduxit. Dum secundo saeculo a.C.n. in Kazachstania et a boreo-oriente maris Caspici habitabant primo deinde saeculo p.C.n. ad planities inter Rha et Tanais flumina sitas migraverunt. Hodie quoque in Ossetia progenies eorum supersunt.