Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Bellum Patrium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Patrium anni 1812 (Russice: Отечественная война 1812 года; Francogallice Campagne de Russie, i.e. 'Expeditio Russica') est bellum Russiae contra Franciam (cuius imperator erat Napoleo Bonaparte) sociosque eius.

Mense Iunio anno 1812 copiae Napoleonis Imperium Russicum sine declaratione belli invaserunt et initio prospere bellabant. Exercitus Russicus (a ducibus generalibus Michaele Barclay de Tolly et Petro Bagration ductus) cedebat. Pugnae prope vicum Kljasticy (quae ab 30 Iulii ad 1 Augusti durabat) gratia, finitus est incessus copiarum hostiarum ad Petropolim. 16 - 18 Augusti accidit pugna Smolenscensis. 20 Augusti impositus est novus imperator copiarum Russicarum - Michael Kutuzov. 7 Septembris (26 Augusti Calendarii Iuliani) accidit Proelium Vorotunense, belli ellius gravissimum. Initio Septembris Russi concesserunt de Moscua, quae urbs paulo post occupata est a copiis Napoleonis. Sed mense Octobri anno 1812 Napoleo cum suo exercitu, cuius conditio facta est mala, de Moscua concessit. Dein copiae Francicae cedebant et mense Decembri anno 1812 e Russia eiectae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Patrium spectant.