Cancer (morbus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carcinoma planoepitheliale keratodes laryngis

Cancer (m.; gen. cancri, pl. cancri vel gen. canceris, pl. canceres)[1][2] est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymaticus (sarcoma).

Magna cancrorum pars metastases gignit, id est novum tumorem (qui Latine etiam filius dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est uniuscuiusque tumoris peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossibus, cancer colorectalis in iecure, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.

Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus cancri, quae augent et organis ad vivendum necessariis nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumorkachexia vel sepsis.

Cancer non est morbus aetatis modernae. Etiam animalia floraque a cancro infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurorum cancere affecta inventa sunt. Nomen cancer secundum Galenum electum est, cum forma tumorum fuisset similis cancro.

Disciplina medica canceris studio, diagnosi, therapiae, praeventioni dicata oncologia appellatur.

Aetiologia[recensere | fontem recensere]

Carcinoma pulmonis

Origo cancri non semper nota est, sed frequentia cancri cum aetate crescit; causae primae sunt etiam fistularum nicotianarum fumi suctus, modus vivendi resque nocentes, propensio ad morbum apud consanguineos nec non infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1), nonnulli parasiti).

Multae species cancri sunt, e.g. melanoma malignum, cancer prostatae, et cetera. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest; vide, e.g., tabulam de crebritate cancri in Germania anno 2002:

vires feminae Summa
Membrum affectum diagnosticati mortui diagnosticati mortui diagnosticati mortui
Omnia 218 250 109 631 206 000 99 945 424 250 209 576
Pulmones 32 550 28 742 12 450 10 390 45 000 39 132
Intestinum 35 600 14 014 35 800 14  854 71 400 28 868
Cancer mammae  ?  ? 55 150 17 780 55 150 17 780
Pancreas 6050 6103 6600 6716 12 650 12 819
Stomachus 11 200 6612 8250 5776 19 450 12 388
Prostata 48 650 11 422 48 650 11 422
Sanguis: Leuchaemia 5500 3508 4750 3369 10 250 6877
Renes 10 300 3819 6400 2560 16 700 6379
Ovarium 9950 5910 9950 5910
Vesica 18 850 3432 7100 2019 25  950 5451
Nodi lymphacei : Non-Hodgkin-Lymphoma 5850 2708 6250 2713 12 100 5421
Os et Pharynx 7800 3713 2600 986 11 400 4699
Oesophagus 3700 3476 1050 1047 4750 4523
Uterus 11 350 2678 11 350 2678
Cutis:melanoma malignum 6000 1137 7700 1073 13 700 2210
Cervix uteri 6500 1763 6500 1763
Larynx 2800 1382 450 201 3250 1583
Glandula thyreoidea 1300 250 2800 525 4100 775
Sanguis: Morbus Hodgkin 900 162 850 169 1750 331
Testes 4350 193 4350 193

Cancri modi[recensere | fontem recensere]

Epithelioma basocellulare est tumor semimalignus

Cancer malignus a cancro benigno differt. Cellulae tumoris maligni textum propinquum penetrant et destruunt metastasesque per vasa sanguinea vel vasa lymphacea formant.

Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum tumoris semimaligni est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum penetrat destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.

Carcinoma secundum partitionem TNM discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphacei affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.

Therapia[recensere | fontem recensere]

Cancer, qui tempori cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.

Praecipuae canceris formae curandae sunt chirurgia, id est tumoris et nodorum lymphaceorum propinquorum amotione, et chemiotherapia, id est per medicamenta et radiotherapiam, qua cellulae aegrae radiatione necantur. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cancerem spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad oncologiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007). cancro malattia: CELS. e a.* , CAT. 157, 3; cancer, n. in SCRIB. 206.
  2. Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 1913 (Nachdruck Darmstadt 1998)


Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg