Euro

E Vicipaedia

signum Euroni vel Euronis
signum Euroni vel Euronis

Euro () est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 2002. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae.

Index

[recensere] De vocabulo Latino

Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit:

aut sing. plur.
nom. euro[1][2][3] eurones
voc. euro eurones
acc. euronem eurones
gen. euronis euronum
dat. euronī euronibus
abl. eurone euronibus
aut sing. plur.
nom. euronus[4][5] euroni
voc. eurone euroni
acc. euronum euronos
gen. euroni euronorum
dat. eurono euronis
abl. eurono euronis

Ex regulis Unionis Europaeae, vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat.

In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur.

Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria litteris cyrillicis scribitur.

[recensere] De historia

  • 1970 - "Relatio Werneris": Fundamentum proposito factum est anno 1971. Tunc propositum est ut moneta et res familiaris in Unione Europaea iungantur.
  • 1979 - Helmut Schmidt et Giscard d'Estaing Systema Monetae Europaeae instituerunt.
  • 1996 - Charta monetae Euronis publica facta est.
  • 1999 - Index mutandi factus est.
  • 2002 - Euro introductus est.

[recensere] Euro(nis) terrae

[recensere] Fontes

[recensere] Notae

  1. Conspectus rerum Latinus 11/2006 - VERONA IV – CONVENTUS DE TUTO COMMEATU DIEBUS 3-4 M. NOVEMBRIS
  2. Glossarium Anglico-Latin Gualterii Redmond
  3. Colloquia Iuliana ab Nicolao Canussio
  4. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti.
  5. Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Euro spectant.
Instrumenta personalia