Vincentius a Paulo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Vincentius a Paulo
Saint Vincent de Paul.jpg

Sacerdos, Fundator
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Vincentius a Paulo (natus 24 Aprilis 1581[1] in Pouy, hodie Saint-Vincent-de-Paul prope Aquas Tarbellicas Landarum praefecturae Franciae; mortuus die 27 Septembris 1660 Lutetiae) fuit sacerdos, fundator Lazaristarum et - una cum Ludovica de Marillac - Societatis Filiarum Caritatis; praeterea auctor Caritatis hodiernae existimatur. Die 13 Augusti 1729 Vincentius a papa Benedicto XIII inter beatos evectus, die 16 Iunii 1737 a papa Clemente XII canonizatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vincentius Aquis Tarbellicis(1594-1597) et Tolosae (1597-1604) studiis theologiae incubuit. 19 annos natus sacerdos ordinatus diu praebendam fructuosam quaerebat. Anno 1608 Lutetiam venit. Miseria pauperum commotus et instructione postea Cardinalis Berulli ductus paulatum convertebatur: Annis 1612-1613 dedite munere parochi in Clichy functus est, postea fuit capellanus domesticus Margaritae Valesiae (uxoris Henrici IV demissae), tum magister ac capellanus apud familiam nobilem de Gondi. Familiam praedia rustica circumeuntem comitatus pastoralem rusticorum miseriam innotuit. Cui ut remedium pararet "missiones" in paroeciis praedicare coepit. Adiutoribus mox inventis anno 1625 Congregatio Missionis, cuius sodales et Lazaristae sive Vincentiani appellantur, orta est.

Anno 1617 in paroecia Châtillon-les-Dombes (hodie: Châtillon-sur-Chalaronne) primam Confrérie des Dames de la Charité ("Confraternitatem feminarum caritatis") condidit, quae pauperibus aegrotisque consuleret. Labor adeo auxit, ut mox virgines rusticae adiuvandi causa advocatae sint. Cum Ludovica de Marillac de iis curaret, paulatim Societas Filiarum Caritatis a S. Vincentio de Paulo, quae 24 000 sodalium hodie est maxima Ecclesiae Catholicae congregatio feminea, nata est.

Vincentius die 27 Septembris 1660 Lutetiae mortuus est.

Post mortem vis ac fama[recensere | fontem recensere]

Anno 1737 Vincentius canonizatus est.

Ordines ab eo conditi toto orbe terrarum propagati sunt. Praeterea sunt multae toto orbe terrarum communitates, quae Vincentii regulam sequentes item "Vincentianae" (vel similiter) vocantur. Etiam Congregatio Missionariarum a Caritate a Teresia de Calcutta exemplo Vincentiana condita est.

Anno 1971 variae societates Vincentianae 20 nationum "Associationem Internationalem Caritatis" (AIC; Francogallice Association Internationale de Charité) constituterunt, cui hodie plus quam 250 000 voluntarii (plerumque feminae) adhaerent.

Vincentii studium pro corporis sive animi aegribundis, famelicis, orphanis, pueris neglectis, captivis vel fugatis exemplare est. Cum nemo de miseria afflictis cogitaret, ipse caritatem cottidianam factis explevit, ut vere propugnator caritatis saeculi decimi septimi nominari possit.

Reliquiae eius Lutetiae in ecclesia St. Lazare (Rue du Sèvres) requiescunt, cor eius in capella domus Vincentianarum maternae (ibidem, Rue du Bac).


Pellicula de Vincentio a Paulo[recensere | fontem recensere]

Anno 1947 Mauritius Cloche pelliculam de hoc apostolo caritatis fecit nomine Monsieur Vincent ("Dominus Vicentius"). Pellicula anno 1948 Praemium Academiae melioris pelliculae externae obtinuit. Primae partes Petrus Fresnay egit, qui praemio interpretationis in festo Venitiarum exornatus est. Dialogi a Ioannes Anouilh scripti sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vincentium a Paulo spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Coste die 28 Martii 1581, cf. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]