Democratia
Democratia (-ae, fem.) (Graece: δημοκρατία, ex δήμος 'populus' + κρατία 'imperium'[1]) est modus rempublicam regendi quo potestas gubernandi ex populo nascitur, aut recto referendo (democratia recta) aut per legatos a populo electos (democratia repraesentativa).[2] Nomen factum est medio saeculo quinto a.C.n. ad significanda systemata politica quae tum in aliquibus civitatibus Graecis exstabant, insigniter Athenae post tumultum popularem anno 508 a.C.n.[3] Quamquam nulla definitio democratiae ab omnibus accipitur,[4] aequalitas libertasque ut graves democratiae proprietates ex antiquo tempore agnoscuntur.[5] Haec principia poposcunt omnes cives esse aequales ante legem et eis aeque esse aditus ad potestatem. Exempli gratia, in democratia repraesentativa, omne suffragium pondus idem habet, nullae angustiae pertinere possunt ad quemvis qui fieri legatus vult, et libertas civium a iuribus legitimis confirmatur quae ipsa a constitutione usitate proteguntur.[6][7]
Hoc est principium democratiae: "Quod omnes tangit, ab omnibus comprobetur."
Index |
[recensere] Historia
[recensere] Rerum publicarum formae secundum Polybium
| Numerus regnantium | bonum commune | commodum proprium |
| unus | monarchia | tyrannis |
| nonnulli | aristocratia | oligarchia |
| omnes | democratia | ochlocratia |
[recensere] Secundum Spinozam
Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc ius, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe iura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum Monarchia appellatur."
[recensere] Vide etiam
- Comitia
- Communitas democratiarum
- Democratia cosmopolitana
- Democratia liberalis
- Democratia parliamentaria
- Democratia recta
- Democratizatio
- Dictatura
- Ius naturale
- Ius gentium
- Iura humana
- Liberalismus - Iohannes Rawls
- Utopia
- Domus Libertatis (Anglice: Freedom House)
- E-democratia
- Index democratiae
- Index generum democratiae
- Monumentum democratiae
- "Netocratia"
- Oeconomica constitutionalis
- Polyarchia
- Promotio democratiae
- Sociocracia
- Sortitio
- Suffragium ferre
- Thomas Muir
[recensere] Notae
- ↑ "Demokratia," Henry George Liddell et Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
- ↑ "Democracy Conference" Innertemple.org.uk.
- ↑ "Democracy is people who rule the government directly." BBC History of Democracy.
- ↑ Liberty and justice for some at Economist.com
- ↑ "Aristotle, Politics.1317b (Book 6, Part II)" Perseus.tufts.edu. (Nexus die 2010-08-22 confirmatus).
- ↑ R. Alan Dahl, I. Shapiro, et J. A. Cheibub, The Democracy Sourcebook (MIT Press, 2003, ISBN 0-262-54147-5), Nexus Google Books.
- ↑ M. Hénaff et T. B. Strong, Public Space and Democracy (University of Minnesota Press, ISBN 0-8166-3387-8).
| Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes! |