Globalizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedificatio in Dubai. Novae civitates et novae urbes sunt partes maximi momenti oeconomiae orbis terrarum.

Globalizatio sensu stricto est processus commutationis rerum loci vel regionis in res totius orbis terrarum. Potest describi processus quo homines orbis terrarum sint in una societate coniuncti coniunctimque ergo vivunt.

Cartula monstrat indicem inaequalitatis vectigalum inter homines. Quam minor est index Gini nominatus, tam similior sunt vectigales hominum nationis.

Hic processus momenta oeconomica, technologica, sors pecuniaria, socioculturalia, et politica commiscit.[1] Verbum globalizationis saepe adhibetur ut spectet ad globalizationem oeconomicam, hoc est integratio oeconomiarum civitatum in oeconomiam inter civitates per commercium, collocationem pecuniae, fluxiones sortis, migrationem, et technologia (Bhagwati 2004). "Multum globalizationis in ingenti microprocessuum varietate consistit qui incipiunt denationalizare quod constructum fuit nationale—num rationes, sors, subiectivitates politicae, spatia urbana, compages temporis, vel quilibet varietatis virium et dominiorum."[2]

Consociatio Nationum (ESCWA)? dixit globalizationem "esse terminum late adhibitum quod multis modis definiri. In contextu oeconomico adhibitum, eam spectare ad reductionem et amotionem septorum inter fines nationales ut facile faciat fluxio bonorum, sortis, ministeriorum, et laboris . . . quamquam magna septa contra fluxionem laboris manent. Globalizationem non esse novam rem. Saeculo undevicensimo ineunti coepisse. . . ."

Aliae definitiones verbi globalizationis propositae sunt.

Sed systama oeconomica globalizationis, inter alia, Argentaria Mundana, Grex Octo Civitatum et Forum Mundi Oeconomicum saepe accusatur quod paupertatem aggravat vel diversitatem culturae violat in modo calitalismi liberalis et collocationis pecuniae.

Index

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

  1. Sheila L. Croucher, Globalization and Belonging: The Politics of Identity in a Changing World (Rowman & Littlefield: 2004), p. 10.
  2. Saskia Sassen, Territory, Authority, Rights: From Medieval to Global Assemblages (Princeton University Press, 2006, ISBN 0-691-09538-8), [1].

Bibliographia [recensere]

Nexus externi [recensere]

Multimedia [recensere]

Mille Paginae.png