Roman numeral 10000 CC DD.svg

Anglia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
England (Anglice)
Pow Sows (Cornubice)
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
Sententia regia: Dieu et mon droit
(Francogallice: Deus et ius meum)
Situs Angliae in Regno Brittaniarum
Linguae Personae Lingua Anglica et Lingua Cornovica
Caput Londinium
Ambitus 130,395 km²
Incolae (2001)
- Total
- Densitas
 
49,138,831
377/km²
Religio Christianismus 71.6%
Religio Islamica 2.7%
Religio Induica 1%
Alii 1.6%
Nullum 23.1%
Moneta Libra Britannica (£) (GBP)
Zona Horae UTC +0

Anglia (Anglice: England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni pars.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anglo-Saxones[recensere | fontem recensere]

Inter saecula quintum et sextum, Angli et Saxoni e Germania in Britanniam transgrediebantur; quo facto, Anglia in multa regna divisa est. Angli Saxonique linguas, leges, mores, et religiones suas induxerunt. Anno 596 Gregorius Magnus papa missionarios Christianos cum Augustino Cantuariense duce ad Angliam misit; anno 597 missionarii Angliam pervenerunt, et ab Ethelberto et praesertim uxori sui Bertha permissi ad aedificandam ecclesiam Anglorum coepti sunt. Tempore fere eodem et missionarii Hibernici religionem Christianam in Scotia et septentrionali Angliae regione auxerunt. Varietates inter duos Christianorum greges (praesertim quod ad liturgia et tonsura spectat) apud Synodum Whitby decretae sunt. Anno autem 700, plurimi gentium Anglorum iam Christiani facti fuerunt, ut Beda saeculo octavo in scriptis suis affirmavit.

Invasio Vicingorum[recensere | fontem recensere]

Ad finem primi millennii, Dani Norvegiensesque ad Angliam advenerunt; primum oppida rapuerunt, tunc in Anglia habitaverunt. Anno 878, omnes Angli, Alfredo magno excepto, victi sunt. Usque ad annum 1066, imperium inter Anglios Danosque fluctuabatur.

Saeculum decimum tempus renovandi ecclesiae Anglicae erat.

Invasio Normannorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxono mortuo, Haroldus filius Godwini se regem nuntiavit, sed Haroldus Hardrada, rex Norvegiae, et Gulielmus Nothus, dux Normannorum, regnum cupiebant. Hardrada, cum Tosto filio Godwini, fratre Haroldi, Angliam Septentrionalem invasit. Haroldus Eboracum festinans Proelium apud Pontem Stamfordem vincit, et Hardrada Tostusque occisi sunt.

Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior :Conquestor"[1] vocatus, Londinium intravit, et ibi die 25 Decembris 1066 coronatus est.

Universitates et Scholae Angliae[recensere | fontem recensere]

Urbes[recensere | fontem recensere]

Homines[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Arms of the United Kingdom.svg
Porta: Britanniarum
Regnum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conquestor est verbum quo Franciscus Bacon utitur forsitan Latine significans 'Victor'.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!