Cinematographia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
The Kiss ('Basium') anno 1896.

Cinematographia (-ae, f.) ars visualis qua photogrammata tam celeriter et continenter proiecta sunt ut fiant motus praestigiae est. Verbum derivatur ab eo quod est "cinematographus" (Francogallice: cinématographe; Graece: κινηματογράφος), quo nomine fratres Lumière appellaverunt inventum suum. Opus artis cinematographicae est pellicula.

Ars et industria[recensere | fontem recensere]

Ars cinematographica solet etiam appellari septima ars, nempe post sex classicas artes: architecturam, sculpturam, musicam, picturam, et poesin. Industria cinematographica est hodie negotium magni momenti in locis ut puta Hollywood et Bombay.

Historia[recensere | fontem recensere]

The Birth of a Nation ('Ortus Nationis') anno 1915.

Historia cinematographi coepta est anno 1895 cum die 22 Martii Fratres Lumière privatim pelliculam “de exito operariorum a Lugduniensi officina eorum“ et die 28 Decembris 1895 primum in publico accurate in hypogeo Grand Café in Boulevard des Capucines Lutetiae hanc et alias quattuordecim breves pelliculas proiecierunt.

Aetas cinematographi muti[recensere | fontem recensere]

Prima pellicula generis fictionis scientificae est Voyage dans la lune (Iter ad Lunam) a Georgio Méliès anno 1902 creata.

Edwin S. Porter duas graves pelliculas anno 1903 creavit: Life of an American Fireman (Vita Vigilis Americani) et The Great Train Robbery (Magnum Latrocinium Agminis), quae clara fuit quia ea erat prima occidens pellicula, et "cross-cutting," artem monstrandi actionis ubique simul, usa est.

Anno 1915, prima pellicula diutina (longior una hora) a Davide Wark Griffith creata est et The Birth of a Nation (scilicet Ortus nationis) appellata est. Artem "cross-cutting" nobilitavit. Etiam magnam controversiam fecit quia de Ku Klux Klan agebatur.

Aetas cinematographi sonori[recensere | fontem recensere]

Anno 1927, prima pellicula sonora creata est: The Jazz Singer (iazii cantor). Clara prima verba pelliculae erant "Expectate parumper, expectate parumper! Nondum quidquam audivistis!" ("Wait a minute, wait a minute! You ain't heard nothin' yet!").

Pelliculae Latinae[recensere | fontem recensere]

Quamquam nonnullae sententiae in lingua Latina non paucis in pelliculis audiri possint, cinematographia tamen Latina valde exigua est. Non desunt tamen tituli:

Anno enim 1976, Angli rectores Derek Jarman et Paulus Humfress pelliculam componunt titulo Sebastiane (vocativo ut videtur casu), totam Latinam, in qua describuntur Sebastiani vita morsque, nempe martyris Christiani qui cum amores centurionis sui respueret sagittis est interfectus.

Anno vero 2004, edidit Mel Gibson, moderator cinematographicus Australianus, pelliculam quae inscribitur The Passion of the Christ (Latine: Passio Christi), qua ultimae Christi horae cruentissime describuntur. Pellicula est praesertim Latina (in ea autem verba Latina ecclesiastico hodierno more enuntiantur), quamquam Lingua Aramaica nonnumquam adhibetur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg