Allium sativum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Allium sativum
Allium sativum, ex Medical Botany, a Gulielmo Woodville anno 1793facto.
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Alliaceae
Subfamilia: Allioideae
Tribus: Allieae
Genus: Allium
Species: A. sativum
Binomen
Allium sativum
L.

Allium sativum, vulgo allium, est species generis Allii in familia Alliacearum, bulbus carne albo, quo homines ad cibos condendos utuntur. Allium sativum cum odore tum sapore forti quodam praeditum est, qui quidem omnibus non placet, quod qui comederit, ei etiam ipsi odor addetur acrior.

De allii in medicina proprietatibus[recensere | fontem recensere]

Allio comeso, sanguis celerius faciliusque per corporis venas circumfluere habetur, quamobrem salacitatem virilem auget.

Quid veteres de allio senserint[recensere | fontem recensere]

Sapientibus antiquis allium parcioris ideoque melioris et salubrioris cibi exemplum erat. Confer enim Vergilium in ecloga altera, inde a versu decimo:

Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentis.

Neque vero fugit sagacissimos hominum allium odorum causam esse maximam. Quae cum ita essent, allium ab elegantia et urbanitate alienum rusticitatisque esse argumentum inter eos constitit. Quod quis melius expressit Sidonio Apollinari carmine duodecimo ad Catullinum de Burgundionibus iocante his quidem versibus:

felices oculos tuos et aures
felicemque libet vocare nasum,
cui non allia sordidumque cepe
ructant mane novo decem apparatus.

De allio in fabuli[recensere | fontem recensere]

Dicitur allium vampyros repellere.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!