Pugna apud Slaucoviam

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Napoleo in pugna apud Slaukoviam

Pugna apud Slaucoviam (Theod.: Austerlitz) in Bohemia die 2 Decembris 1805 facta est. Quod et Napoleo I imperator Francorum una ex parte et Alexander I imperator Russiae atque Franciscus II imperator Sacri Romani Imperii altera ex parte hoc proelio interfuerunt, etiam Pugna trium Imperatorum nominata est. Quo proelio Bellum tertii Coalitionis decretum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mense Aprili 1805 Russia et Regnum Unitum foedus de Nederlandia et Helvetia occupanda signaverunt. Austria ad pactum accessit, postquam Francia Rem Publicam Liguriam occupavit et Napoleo 17 Martii Rex Italiae proclamatus est. Napoleo exercitum Gesoriaci coegerat, ut Britanniam expugnaret et maximis itineribus nunc in Austriam ducebat. Mense Octobri Austriacos Pugna apud Ulmam primum vicit et 13 Novembris Vindobonam expugnavit. Tum Austriacis et Russis imbellitatem suam praetendens ad pugnam persuasit, antequam eorum copiae omnes coactae erant. Hoc consilio utens alligatos 2 Decembris - eodem die anno superiore imperator coronatus erat - pervicit et deinde ad Pacem Posonii coegit. Francia non plus quam 1288 mortuos et 6993 sauciatos amisit, cum alligati XII milia mortuos et XV milia captivorum lugebant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]