Latinitas nondum censa

Silvester II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Silvester II (imago Aetatis posterioris, tesselatum opus in Basilica Sancti Pauli extra moenia)
Silvester II, O.S.B.
Gerbertus Aureliacensis appellatus
circiter 94612 Maii 1003)
Decessor:
Gregorius V
Papa:
999 - 1003
Successor:
Ioannes XVII
Index paparum

Silvester II, ante papatum Gerbertus Aureliacensis vocatus (natus Gerbertus circa annum 946 in Arvernia regione Franciae; mortuus die 12 Maii 1003) fuit Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 2 Aprilis 999 ad mortem.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gerbertus monachus in monasterio Aureliaci, in regione natali, erat.

Anno 967 Burrellus II comes Barcinonis, ut Gerbertus mathematicae studere potuisset, eum secum in Hispaniam portavit. Anno 969, cum Burrello comite Romam ivit, ubi Papam Ioannem XIII et imperatorem Ottonem I cognovit. Imperator, qui consilium papae secutum est, nominavit Gerbertum tutorem filii sui, qui postea fuit imperator Otto II. Anno 983, Otto II Gerbertum abbatem praeclari monasterii Bobii fecit. Gerbertus praeceptor et postea consiliarius filii Ottonis II, qui etiam Otto appellatur, erat. Unus discipulorum eius Adalbero Laudunensis fuit. Anno 998, Gerbertus episcopus Ravennae a Papa Gregorio V, consubrino imperatori Ottonis III, creatus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Gerbertus anno 999 ab imperatore Ottone III papa creatus est.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Libellus de numerorum divisione
  • De geometria
  • Epistola ad Adelbodum
  • De sphaerae constructione
  • Libellus de rationali et ratione uti
  • Sermo de informatione episcoporum
  • De corpore et sanguine Domini
  • Selecta e concil. Basol., Remens., Masom., etc.
  • Acta concilii Remensis ad S. Basolum
  • Leonis legati epistola ad Hugonem et Robertum reges

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Silvestrem II spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!