Colonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Colonia (discretiva)

Tabula Africae anno 1890 cum multae terrae coloniae civitatum Europaearum erant.

Colonia est locus ubi coloni habitant, qui ex metropoli migrant ut coloniam condant.

Graeci ex Graecia migrabant et in aliis locis Maris Mediterranei oppida condiderunt quae coloniae appellantur.

Romani in imperio cives in oppidis collocaverunt, quae urbes coloniae appellabantur, exempli gratia Colonia Agrippina.

Saepe primum populus alienus expugnandus est antequam civitas victrix populos expugnatos facit colonos vel suae gentis illuc colonos mittit.

Praecipue saeculo undevicesimo, civitates Europae multas gentes in Africa, America, et Asia in colonias redigerunt. His in coloniis aut indigenae vivere pergebant etsi pacati aut illuc coloni Europaei migraverunt. Ita magna imperia quae a metropolibus Europaeis regnabantur facta sunt. Multae civitates Europaeae colonias in orbe terrarum habuerunt. Maximum fuit Imperium Britanniae; aliud Imperium Hispanicum.


Stipula Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!