Hispania
E Vicipaedia
- Haec pagina est de Hispania, civitate hodierna Europae. Si de Hispania Romana quaeres, vide Hispania Romana.
Hispania sive Regnum Hispanum (Hispanice: España) est civitas in paeninsula Iberica, parte Europae ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum regni est 46 000 000, quorum 6 000 000 sunt Matritenses, 3 000 000 Barcinonenses, et 1 000 000 Valentiani[1].
Index |
[recensere] Historia
Ut hoc indagare, vide etiam Historia Hispanica.
Hispania moderna terras circumplectitur ex antiquis provinciis Romanis Hispania Tarraconensi, Baetica, et parte Lusitaniae Romanae.
Isidorus Hispalensis de Hispania dixit:
-
- Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas
Regnum Hispanum de facto conditum est cum anno 1469 Reges Catholici Hispaniae Isabella I regina Castellae (1451–1504) et Ferdinandus II Rex Aragoniae (1452–1516) matrimonio iuncti sunt. Haec civitas a coniunctione personae regis constituta accurate appellata est Monarchia Hispanica.
De iure Regnum Hispanum anno 1700 conditum est, cum Carolo II defuncto, Philippus V, rex coronatus, regnum creavit e regnis Castellae, Legioni, Aragoniae, Valentiae, et Comitatibus Catalaunicis.
[recensere] Geographia
Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio centralis est planitia ampla (Hispanice: Meseta Central), in qua tres fluvii magni fluunt: Durius, Tagus, et Anas. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.
Mons Carpetanus (Sistema Central) planitiem dividit in duas partes, planitiem septentrionalem et planitiem meridionalem. Planities quoque finitima est montibus Cantabricis (Cordillera Cantabrica), montibus Ibericis (Sistema Iberico) et Saltibus Castulonensibus (Sierra Morena).
Hiberus flumen (Hispanice Ebro), quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.
Fluminum Hispaniae permulta sunt, et secundum regiones dissimiles.
[recensere] Communitates Autonomae
Hispania est divisa in septendecim communitates autonomas, quae cunctae quinquaginta provincias continent.
- Aragonia (Aragón)
- Provinciae: Caesaraugustae, Oscae, Terulii
- c. Caesaraugusta
- Vandalitia (Andalucía)
- Canariae Insulae (Canarias)
- Provinciae: Sanctae Crucis Nivariae, Palmarum Canariae
- c. Sancta Crux Nivariae et Palmae Canariae
- Cantabria (Cantabria)
- Castella et Legio (Castilla y León)
- Provinciae:Legionis, Palantiae [2], Burgorum[3], Sorae[2], Segoviae, Abulae, Salmanticae, Ocelloduri[2], Valdoleti
- c. Valdoletum (Valladolid)
- Castella-Manica (Castilla-La Mancha)
- Catalonia (Cataluña/Catalunya)
- Provinciae: Barcinonis, Tarraconis, Ilerdae, Gerundae
- c. Barcino
- Communitas Matriti (Comunidad de Madrid)
- c. Matritum
- Communitas Foralis Navarrae (Comunidad Foral de Navarra/Nafarroako Foru Elkartea)
- c. Pompaelo vel Pompeiopolis
- Communitas Valentiana (Comunidad Valenciana/Comunitat Valenciana)
- Provinciae: Valentiae, Lucenti, Castellonis?
- c. Valentia
- Extremadura (Extremadura)
- Provinciae: Norbae Caesareae, Pacis?
- c. Emerita Augusta
- Gallaecia (Galicia)
- Provinciae: Luci Augusti, Brigantii, Pontis Veteris?, Auriensis?
- c. Sancti Iacobi Compostellae (Santiago de Compostela)
- Insulae Baleares sive Insulae Baliares (Islas Baleares/Illes Balears)
- c. Palma
- Vasconia (País Vasco/Euskadi)
- Provinciae: Biscaia, Alava, Ipuscoa
- c. Nova Victoria
- Principatus Asturiarum (Principado Asturias)
- c. Ovetus
- Regio Murciae (Región de Murcia)
[recensere] Urbes
[recensere] Universitates
[recensere] Homines
- Iosephus Mir
- Franciscus Franco (dictator)
- Seneca
- Hadrianus
- Teresia Magna
- Traianus
- Michael de Cervantes
- Salvador Dalí
[recensere] Fontes
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus. Dresdae: [ex aedibus] Schönfeld, 1861. html pdf
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698), Versio interretialis
- ↑ Forum anni 1099, vide paginam Hispanicam
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
- Hispania in aetate Imperii Romani (Atlas antiquus - Mappa interactiva)
| Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes! |
| Unio Europaea — Nationes sociae | |
| Austria · Batavia · Belgia · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Germania · Graecia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Italia · Lettonia · Lituania · Lusitania · Luxemburgum · Melitta · Polonia · Romania · Suecia · Res publica Bohemica · Slovachia · Slovenia | |
| Europa — Civitates |
|
Ager Merulensis | Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | Hispania | Hungaria | Islandia | Italia | Lettonia | Lichtenstenum | Lituania | Lusitania | Luxemburgum | Melita | Moldavia | Monoecus | Mons Niger | Norvegia | Polonia | Regnum Britanniarum | Res publica Macedonica | Res publica Sancti Marini | Romania | Russia | Ruthenia Alba | Serbia | Slovacia | Slovenia | Suecia | Turcia | Vaticanum | Ucraina |
|
Europa — Regiones
|
|
Balcania | Balticum | Britannia Maior | Gallia | Hibernia | Iberia | Lapponia | Pannonia | Scandinavia | Caucasus |

