Sollemnitas Omnium Sanctorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sepulcretum cum luminibus in Polonia

Kalendas Novembris, Catholici Catholicaeque celebrant sollemnitatem Omnium Sanctorum. Illa die honorantur omnes homines sancti qui vitam christianam percurrerunt, et qui nunc caelo gaudent. Non tantum honorantur qui ab Ecclesia sunt proclamati Sancti, sed etiam multitudo adhuc ignotorum, vel non Canonizatorum. Die sequente, Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum celebratur, quo die ecclesia orat pro iis qui vitam sanctam vixerunt, sed cum peccato venali vita exierunt et nunc purgantur ut coelum intrent.

In Ecclesiis Orthodoxis dominica post Pentecosten, quae in ecclesiis occidentalibus Dominica Trinitatis vocatur, festum omnium sanctorum habetur.

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!