Lingua Anglica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Color caeruleus indicat regiones in quibus lingua Anglica est lingua publica et late adhibita, subcaeruleus autem ubi est lingua officialis, etiamsi non a maiore parte adhibita.
Lingua Anglica
English
IPA: [ ˈɪŋglɪʃ ]
Taxinomia:
Locutores: 322 000 000
Sigla: 1 en, 2 eng, 3 eng
Status publicus
Officialis Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae, Canada, Australia, Hibernia (res publica), Iamaica, Nova Zelandia, Nigeria, Zimbabua, Kenia, multae aliae
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Anglica vel Lingua Anglicana[1] est lingua ex linguis Indoeuropeis et sub familia linguae Germanicae Occidentales subsummata.

Potestatis Britanniarum regni et Americae per saecula XVIII-XX in rebus oeconomicis, militaribus, et culturalibus certeque dubio vel verbo vel actu colonialismi causa, lingua Anglica fere ubique terrarum dispersa est. Quamobrem lingua Anglica est lingua materna tertia in usu, secundum Mandarinicam et Hispanicam,[2][nb 1] et facta est lingua franca hodierna. Multis in nationibus, etiam ubi lingua Anglica non est lingua publica, programmata televisifica et pelliculae, quae maxima parte ex America exportantur, vocibus non transmutatis transmittuntur, quorum spectatores, etiamsi sua lingua legentes, linguam Anglicam ab pueritia auscultant.

Origines linguae Anglicae omnino sunt Indoeuropaeae. Cum saeculo quinto Angli in insulas Britannicas primum invadere coeperent, dialectus Britannicae et linguae Goidelicae multae cum acrolectibus? linguae Latinae adhibebantur. Linguae et dialectus Anglorum, hodie omnes una sub lingua Anglica antiqua ordinatae, cum linguis indigenis aliquomodo commiscentes, gradatim usu superaverunt. Vicingi intulerunt suam linguam saeculis octavo et nono.

Normanni invaserunt anno 1066, qui annus est quasi initium historicum transitioni ab lingua Anglica media in hodiernam. Lingua Normannica structuram vocalium linguae Anglicae mediae omnino mutavit et Normanni suam orthographiam ad linguas scribendas imposuerunt. Normanni quoque intulerunt linguam Latinam secum rursum in Britanniam, nam lingua Latina fuit eo tempore lingua franca et omnis Europae lingua academica.

Lingua Anglica hodierna medio saeculi sexti decimi fere perfecta est. Fabulas Gulielmi Shakespearii, circum initium saeculi septimi decimi scriptas, locutores lingua Anglicae ut lingua materna magna parte intellegere possunt; lexicon satis dissimile est, syntaxis grammaticaque parum.

Lingua Anglica putatur habere plus verborum omnium linguarum, plus quam 500 000 verba, terminis technicis exceptis, plus quam 1 000 000, inclusis.

Loci[recensere | fontem recensere]

Homines lingua Anglica hodie non utuntur in Anglia sola, sed etiam in Hibernia, Scotia, Cambria, Civitatibus Foederatis Americae, Canada, Australia, Nova Zelandia, Iamaica, Africa Australi et aliis partibus Africae, Indiae, et nonnullis Asiae regionibus.

Lingua Anglica nunc etiam est praecipua scientiae lingua et lingua franca orbis terrarum.

Origo[recensere | fontem recensere]

Vide: Lingua Anglica Antiqua

Pondera in vocabulario Anglico

Lingua Anglica antiqua a linguis Germanicis oritur, quas dicebant nationes Germanicae quae in Angliam a saeculo 4 ad saeculum 6 immigraverunt. Anglia a Vicingis saeculis nono, decimo, undecimoque populata, lingua Anglica a lingua Nordica antiqua attacta est. Anglia a Normannis ab anno 1066 victa, lingua Francogallica lingua regia et legitima facta est. Lingua Anglica quotidiana ita plurimas verbas Francogallicas sumpsit, quarum origo saepe erat Latina; exempli gratia, court, chivalry, castle.

Litteris artiisque renatis, scriptores Anglici plurima verba Latina acceperunt (exempli gratia, habitat, memento, dictum). Tribus ergo fontibus (Germana, Francogallica, Latina) ita in unum confluentibus, lingua Anglica hodierna saepe praebet tres verba, Germanicum Francogallicum Latinum, ad rem unam designandam. Exempli gratia: ask (ex fonte Germanico), question (ex Francogallico), et interrogate (ex Latino), quae omnia 'rogare' significant. Praeterhac, sunt verba quae lingua Anglica ter mutavit, videlicet reason (Francogallice raison, ex Latino verbo ratio(nem)) simul cum ratio (verbum Latinum tardius usurpatum). Etiam aetate nostra verba quaedem Latina in linguam Anglicam accipiuntur, exempli gratia computer (ex computando).

Hodie constat plus quam dimidiam partem verborum Anglicorum ab origine Francogallica vel Latina vel Graeca ortam esse; verba tamen quotidiana Germanicae originis, sicut the, father et home, frequentius dicuntur.

Lingua cognata[recensere | fontem recensere]

Cum linguis Anglica antiqua, Saxonica, Frisica, Theodisca, et Batava bracchium occidentale linguarum Germanicarum conformat.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Quod casus Latini efficiunt, efficitur lingua Anglica a praepositionibus, quae indicant relationes inter verba. Positio verborum pergravis est: prima regula syntaxeos Anglici est quod subiectum ante praedicatum, praedicatum ante obiectum poni debet.

Nomina substantiva[recensere | fontem recensere]

Inflexio linguae Anglicae simplicior est inflexione Latina, casus modo tres praebens: nominativum, genitivum, obiectivum. Hic casus obiectivus constat ex casibus dativo accusativo ablativo, quos omnes lingua Anglica antiqua habetur. Obiectivus casus forma differt nominativo in praenominibus personalibus reflexivisque tantum.

I killed the dog
ego necavi canem

sed

The dog killed me
canis necavit me

Casus genitivus phonemate /s/ sive /z/ pronuntiatur, littera et diacritica -'s scribitur vel tantum diacritica -', si verbum iam in s terminatur. Id est contractio terminationis genitivae in lingua Anglica media -es.

John has a book. It is John's book.
Ioannes habet librum. Est Ioannis liber.

Distinguitur tamen numerus singularis a numero plurali, eadem cum phonematibus eisdemque cum regulis casus genitivi et quoque in fine verbi. Si verbum etiam in s terminatur, scribitur -es

Casus obiectivus semper praepositionem sequitur.

Pauca verba sunt quae genera habent; interdum putantur automobilia navesque feminine esse generis, quamquam felxione hoc non videtur. In praenominibus personalibus singularibus distinguuntur tria genera: he (ille), she (illa), et it (id).[nb 2]

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Initium soliloquii celeberrimi ab Amleto in ludo scenico Amleto, Principe Daniae dicti:

Anglice
To be, or not to be: that is the question:
Whether 'tis nobler in the mind to suffer
the slings and arrows of outrageous fortune;
or to take arms against a sea of troubles,
and by opposing end them?
Latine
Esse aut non esse, illa est quaestio.
Estne dignior vel in mente pati
insidias sagittasque fortunae malignae,
vel arma contra aerumnarum mare accipere,
oppugnandoque, eas incidere?

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lege subter de difficultate in usus linguarum ordinando. Discrimen inter linguas et dialectus sicut inter gradus peritiae sive alphabetismi est saepe obscurum.
  2. Quia genera fere omnino in lingua Anglica absunt, it est potius inanimatum quam neutrius generis

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. Samuel Johnson, subtitulus poematis "ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ": "Post Lexicon Anglicanum Auctum et Emendatum" (1772).
  2. Ethnologue, 1999

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Anglicam spectant.
Vicilibri Lege de lingua Anglica in Vicilibris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg