Butyrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Butyri laterculum cum cultere proprio.

Butyrum est lacticinium flore lactis agitato confectum. In loco olei adhibetur. Paene semper ex lacte bubulo fit, cum ex aliis lactibus fieri potest. Si sit frigidum, butyrum solidum est, sed etiam tepidum mollissimum fit, et a 32–35 °C (90–95 °F) omnino liquidum. Colore a candido usque ad aureum variat, sed nonnumquam tincturis [flavus|flavis]] coloratur.

Apud Graecos et Romanos butyrum rarissime in usu erat, causa (sine dubio) tempestatis regionis Mediterraneae; butyrum enim suffusum esse soluisset et citissime putrevisset. Barbari autem septemtrionales, praesertim Thraces, Germani, Celtae butyrum diligebant. Butyrum etiam in oriente saepe adhibebatur, sed ibi sine dubio erat in forma clarifacta, sicut genus solitum Indiae huius aetatis, ghī dictum.

Acidum butyricum in butyro rancido producitur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum de voce graeca "βούτῡρον" provenit, quae certe videtur significare "bubulum caseum", sed sunt qui credant figuram Graecam esse ipsam a lingua Sythica vel alia depromptam.

Loci[recensere | fontem recensere]

cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accurate fuisse videntur; bubulum caseum illud vocando, haec enim propria vocis notio est.
E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo — et inde nomen —, pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. additur paulum aquae, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat;

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad butyrum spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg