Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Germania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Germania (discretiva)

Deutschland
Vexillum Germaniae Insigne Germaniae
Vexillum Insigne
Sententia: Concordia et ius et libertas ("Einigkeit und Recht und Freiheit", Theodisce)
Hymnus: Carmen Theodiscorum ("Das Lied der Deutschen")
Situs Germaniae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Lingua Theodisca¹
Nomen incolarum Germanus
adiectivum germanicus
Praeses Foederalis Ioachim Gauck
Cancellaria Foederalis Angela Merkel
Caput Berolinum
Urbs maxima
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area .a
357.167,94 saltus km²
2,416
Numerus incolarum
(anno 2013)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia .a

80 586 000
226 incolae pro saltu/km²
PDB (anno [[]])
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto .a

(.a)
Nummus Euro (€) ([[ISO 4217|]])

18 Ianuarii 1871 / 23 Maii 1949 / 3 Octobris 1990
Circulus temporalis
 - aestate ()
MEZ (UTC+1h) (UTC)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis ++49
Dominium interretiale .de
¹ Sunt etiam linguae paucorum, quae approbatae sunt: Danica, Sorbica, Frisica et alia

Germania[1] (-ae, f.), seu rectius Res publica foederata Germaniae[2][3] (Theodisce Deutschland et Bundesrepublik Deutschland), est foederalis respublica parlamentaria in Europa Occidentali et Media sita. Civitas ex sedecim civitatum constat; caput et maxima urbs est Berolinum. Germania aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Ea, circa 80.3 millionum incolarum habens, est frequentissima civitas in Unione Europaea consociata, maior continentis Europaei potestas oeconomica et politica, ac dux historicus in multis campis qui in cognatione vel usu versantur.

Hodie Germania nomen substanticum imprimis quandam regionem significat in qua temporibus antiquis maiores Germanorum hodiernorum vitam degebant. Propterea sunt qui Germaniam hodiernam Theotisciam nuncupare malint.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Terrae foederales Caput
Badenia-Virtembergia (I; 1) Stutgardia
Bavaria (II; 2) Monacum
Berolinum (III; 3) Berolinum
Brandenburgum (IV; 4) Potestampium
Urbs Hanseatica Brema (V; 5) Brema
Hamburgum (VI; 6) Hamburgum
Hassia (VII; 7) Aquae Mattiacae
Megapolis-Pomerania Citerior (VIII; 8) Suerinum
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia (X; 10) Dusseldorpium
Rhenania-Palatinatus (XI; 11) Moguntiacum
Saravia (XII; 12) Saravipontus
Saxonia (XIII; 13) Dresda
Saxonia-Anhaltium (XIV; 14) Magdeburgum
Saxonia Inferior (IX; 9) Hannovera
Slesvicum-Holsatia (XV; 15) Kielia
Thuringia (XVI; 16) Erfordia
Carta Germaniae ubi terrae foederales videntur

Germania ad occidentem flumine Rheno, ad orientem autem Viadua et Nisa finitur. Meridiana pars attingit flumen Rhenum, Lacum Bodamicum, Alpes. Septentrionali mari nomen est mare Suebicum. Septentrionalis pars Germaniae planis regionibus continetur, reliquae partes montes mediocris altitudinis habent. Longissimi fluvii sunt Rhenus, Danuvius, Albis.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Octoginta duo milliones hominum Germaniam incolunt, quorum maior pars sunt Germani. Slavi Sorbi, minor pars, regionem orientalem incolunt. Olim Germani divisi sunt in nationes: Frisii, Dani, Saxones, Francones, Alamanni, Chatti, Thuringi, Bavari. Hoc autem tempore, eae nationes una in re publica convivunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae Germaniae sunt Lingua Theodisca sive Germanica, Saxonica, Frisica, Danica, Sorabica, Lingua Bavarica, Alemannica, Suebica.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Germania est res publica foederalis: scilicet sedecim civitatibus constat, quae Terrae appellantur. Quarum tres urbes sunt: Hamburgum urbs libera et Hansae, Brema urbs libera Hansae, Berolinum. Terrae unicuique minister primus, "ministrorum praeses" appellatus, praeest, qui a comitiis terrae eligitur. Curatores terrarum, praesides, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.

Ratio politica[recensere | fontem recensere]

Ioachimus Gauck est praeses foederalis. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit.
Maximam potentiam Germaniae cancellarius foederalis residens Berolini tenet. Ab anno 1998 ad 2005, Gerhardus Schröder erat cancellarius, qui coalitionem Socialium Democratorum cum Viridibus rexit.

Populus creat homines quibus credit ut comitia foederalia forment. Hi homines se plerumque factionibus adiunxerunt. Permagnae factiones sunt Christiana-Democratica Unio et Sociales Democraticae Partes Germaniae; minores sunt Foedus 90/Virides, Factio Democratica Liberalis Germaniae, et Factio Sinistra.

Angela Merkel, cancellaria nova, secundam coalitionem magnam regit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Germaniae

Historia Germaniae propriae decimo saeculo cum ortu regni Germanici ex imperio Francico coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut Germani aut Celtae (Galli) fuerunt, a occidente autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes quorumque incolae Romana vita adhaererentium hereditate accepit, a oriente verum multae gentes Slavici, praecipue Venedi, regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps Ottonum) auctoritate Papae Romanae felicissime nitebantur eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes Saliorum et Waiblingensium ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Vaiblingorum stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum dicta per Bullam Auream imperatoris Caroli IV. modus regnum creandorum constituta est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae florere coeperunt.

Incipiente novo aevo imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue reformatione, contrareformatione atque Bello tricennali graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter Habsburgenses, quae ex 15. saeculo quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps Hohenzollern praesidens Prussiae regno quatenus conviruit ut mox pro altero regno Germanico valentem existimatur.

Exarsis bellis coitionum Sacrum Imperium Romanum finem habuit. Cum Napoleo imperator Francicus totius ferme Europae potitus esset Germania per Bella liberationis iterum servitute liberata est, instituta est Confoederatio Germanica praestantibus regnum Austriae atque Prussiae. Quamquam motus rerum novarum mensis Martii cupiendarum, quo integritatem Germaniae restitui conatum est, sedatus est copiae regni Prussici hunc paulo post devincendo Franciam atque Austriam ad felicem exitum duxerunt. Conditum est Imperium Germanicum.

Cum imperatori Gulielmo II aetate Imperialismi totius orbis se potiri obversaretur motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post Primum bellum mundanum coortum est. Imperio cum per seditione Novembris anni 1918 submersum esset exclamata est Res Publica "Vimaria" dicta secundum locum ubi confecta sit nova constitutio democratica. Paucis solum annis autem exstitere illae autem contigit dum iam anno 1933 in dictaturam Nazisticam delapsa est.

Nationes, quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint, oppresso exercitu Germanico partitionem Germaniae atque urbis Berolini quartas in partes decreverunt: Pars orientalis sub dicione Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum cecidit, partes occidentales autem in potestatem Civitatum Foederatarum Americae, Britanniarum Regni atque Franciae redactae sunt, ex quibus anno 1949 Res publica foederalis Germanica constituta est, partem autem orientalem paulo post Rem publicam democraticam Germanicam fore instruitur. Cum anno 1961 Murus Berolinensis aedificaretur divisio terrarum Germanicarum anno 1961 affirmata est.

Seditione placida (Germanice commune ut cardo rerum notum) in parte orientali facta dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae (SUG) eversa est atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia in parte subsolana fieri, qua de causa mox actum est, ut Germania omnis restitueretur. Quod victores praeteriti belli nationis restitutioni assentiri parati esse se praebuerunt valde in promisso pependit, Germaniam coniunctionem Europae nationum peturam esse. Germani autem instituendo monetam paneuropaeicam nomine Euro atque admittendo civitates Europae orientalis in Unionem Europaeam fidem servavisse videntur.

Germania a Friderico Augusto de Kaulbach anno 1914 primordio belli mundani primi picta.

Germania Foederata ab initio Unionis Europaeae fuit una cum nationibus quinque aliis: Belgia, Francia, Italia, Luxemburgo, Nederlandia.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Germania est civitas dives, si ea cum aliis civitatibus comparetur, sed cum multi homines divites sint, pars tamen populi ad paupertatem redacta est, quae pars indies crescit. Hominum pars fere decima ab opera quotidiana invite cessat.

Tabulae[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Aliquando Germania "terra poetarum et philosophorum" vocabatur. Profecto complures homines miro ingenio praediti Germanice scribendo insignia artificia confecerunt. Ecce exempla quaedam: Martinus Lutherus biblia sacra e lingua Latina in linguam Theodiscam convertit. Carolus Marx descripsit, quemadmodum a bonorum possessoribus miseri opprimerentur. Thomas Mann Praemium Nobelianum accepit, quia fabulas de civibus illius temporis elegantissimas composuisset.

Societas humana[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

De rebus religiosis[recensere | fontem recensere]

Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. Circa 31,5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali ecclesiae Romanae catholicae sunt, 31.1 centesimae partes sunt evangelicae ecclesiae id est Lutheranae, reformatae et unitae ecclesiae. Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem illius terrae ducis accipere debere qua habitarent. Id sententia celebri dictum est: Cuius regio eius religio. Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.

Circa 1,14 centesimae orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0,46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas ut dicuntur pertinent. Eorum omnium pars solum etiam ecclesiam die dominica visitat. Fere 3.8 decies centena milia hominum anno 2004° diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.

Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 % populi cuiusdam communitatis religiosae sunt.

Communia religiosa Islamica habent 732 000 fideles qui etiam civitate Germanica utuntur.

Circa 106 000 homines communitatis Iudaicae sunt. Usque ab decennio decimo multi Iudaei ex Europa orientali immigrabant. Ante multi Iudaei Adolfo Hitler regnante necati erant.

Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.

Educatio religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est exceptis terris foederalibus Bremae, Berolini, Brandenburgi.

Carmen civitatis[recensere | fontem recensere]

Carmen Germanorum (Das Lied der Deutschen) anno 1841 ab Augusto Henrico Hoffmann de Fallerslebia Terrae Sacrae in lingua Theodisca compositum est. Cuius carminis nostra aetate occasione data haec tertia stropha cantari solet:

Augustus Henricus Hoffmann de Fallerslebia 1841 Translatio, quae cantari potest

Einigkeit und Recht und Freiheit
für das deutsche Vaterland!
Danach lasst uns alle streben
brüderlich mit Herz und Hand!
Einigkeit und Recht und Freiheit
sind des Glückes Unterpfand.
Blüh im Glanze dieses Glückes,
blühe, deutsches Vaterland!

Concordia et ius et libertas
pro Germani patria!
Haec fraterne nos petamus
dextera et anima!
Concordia et ius et libertas
sunt salutis pignora.
Flore in salutis luce,
florebit, patria Germanica!

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hofmann, Lexicon Universale (lemma: 'Germania') [1] et: usus recens Sanctae Sedis [2].
  2. http://www.auswaertiges-amt.de/cae/servlet/contentblob/373556/publicationFile/131097/BundesrepublikDeutschland.pdf
  3. Mangold, Max, ed. (1995) (Theodisce). Duden, Aussprachewörterbuch (6a ed.). Dudenverlag. pp. 271, 53f. ISBN 978-3-411-20916-3  .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Demandt, Alexander. 2007. Über die Deutschen: Eine kleine Kulturgeschichte. Berolini: Propyläen Verlag. ISBN 978-3-549-07294-3.
  • Fulbrook, Mary. 1991. A Concise History of Germany. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-36836-0.
  • Graf, Margarete. 2007. Schnellkurs Deutschland. Coloniae: DuMont. ISBN 978-3-8321-7760-7.
  • Grosser, Alfred. 1978. L'Allemagne de notre temps. Livre de Poche.
  • Grosser, Alfred. 1987. L'Allemagne en Occident. Hachette, Pluriel.
  • Heffer, Jean, et William Serman. 1973. Des révolutions aux impérialismes. Hachette-Histoire.
  • Le Gloannec, Anne-Marie. 2005. Allemagne, peuple et culture. La Découverte Poche. ISBN 978-2-7071-4548-2.
  • Noël, Jean-François. 1975. Histoire du peuple allemand des origines à la paix de Westphalie. PUF.
  • Nuss, Bernard. 1993. Das Faust Syndrom: Ein Versuch über die Mentalität der Deutschen. Bonnae et Berolini: Bouvier Verlag. ISBN 3-416-02372-2.
  • Le Rider, Jacques. 2008. L'Allemagne au temps du réalisme, de l'espoir et du désenchantement. Albin Michel.
  • Le Rider, Jacques. 1994. La Mitteleuropa. Ed. 2a. PUF, Que sais-je?
  • Rapp, Francis. 2003. Le Saint-Empire romain germanique, d’Othon le Grand à Charles Quint. Point Histoire, Seuil. ISBN 978-2-02-055527-2.
  • Rovan, Joseph. 1995. Histoire de l'Allemagne des origines à aujourd'hui. Lutetiae: Le Seuil.
  • Schildt, Axel, et Detlef Siegfried. 2009. Deutsche Kulturgeschichte: Die Bundesrepublik von 1945 bis zur Gegenwart. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 3-446-23414-4.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Germaniam spectant.