Robertus II (rex Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Pius sacra interdictus est. Opus Ioannis Pauli Laurens, Saeculo XIX , Lutetiae Musée d'Orsay

Robertus II, qui dicitur Pius (natus die 27 Martii 972 - obiit die 20 Iulii 1031) fuit rex Franciae ab anno 996 usque ad mortem anno 1031. Erat Hugonis Capetii uxorisque eius Adelaidae Aquitaniae filius. Aureliani coronatus est. In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

In matrimonium duxit

  • Susannam, sive Rozalam, Provinciae, cui repudium remisit,
  • Bertham Burgundiae, contra voluntatem papae Gregorii V qui regem excommunicavit,
  • Constantiam Arelatense, e qua quattuor filios et unam filiam genuit .


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!