Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali
Map of NATO countries.png
Civitates (azureae pictae) quae ad OTAN pertinent.
Fundatus 4 Aprilis 1949
Praetorium Bruxellae, Belgica
Dux Andreas Fogh Rasmussen


Linguae Anglica et Francogallica


Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali[1] sive Civitates Foederis Atlantici Septentrionalis[2] sive Consociatio foederis Atlantici septentrionalis[3], litteris compendiariis NATO sive OTAN, hodierna consociatio militaris est, quam anno 1949 Vasingtoniae plurimae civitates in America Septentrionali et Europa Occidentali sitae adversus Unionem Sovieticam, terras et civitates ei subiectas condiderunt. Quoniam belli nimis studiosa esset, civitates Europae Orientalis contra eam anno 1955 Pactum Varsoviense inierunt. Pacto Varsoviensi abrogato, OTAN mansit, immo aucta est. Hoc tempore, accurate a die 4 Aprilis 2009, secretarius generalis huius Consociationis est Danus Andreas Fogh Rasmussen.

Civitates sociae[recensere | fontem recensere]

1949[recensere | fontem recensere]

Pactum Vasingtoniense mense Aprili anno 1949 factum est a praesidibus duodecim civitatum, quae sunt Civitates Foederatae Americae, Canada, Britanniarum Regnum, Francia, Lusitania, Belgica, Luxemburgum, Nederlandia, Dania, Norvegia, Italia, Islandia.

1952[recensere | fontem recensere]

Anno 1952 accesserunt Graecia et Turcia.

1955[recensere | fontem recensere]

Anno 1955 accessit Germania Foederata

1966[recensere | fontem recensere]

Die 21 Februarii - Carolus de Gaulle praeses Franciae nuntiavit exercitum Francicum sub imperio NATO non iam futurum esse, quod periculum belli minuta esset.

1982[recensere | fontem recensere]

Anno 1982 accessit Hispania.

1999[recensere | fontem recensere]

Anno 1999 accesserunt Res publica Bohemica, Hungaria, Polonia.

2004[recensere | fontem recensere]

Anno 2004 7 civitates Europae Orientalis accesserunt: Lithuania, Lettonia, Estonia, Romania, Bulgaria, Slovenia, Slovacia.

2009[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 accesserunt Croatia et Albania.

Colloquia cum Macedonia, quae dicitur, hoc tempore nulla sunt propter litem de nomine, quae eis est cum Graecia.

Acta[recensere | fontem recensere]

Bellum Iugoslaviense primum

A die 12 Aprilis 1993 usque ad 20 Decembris 1995, OTAN caelum supraBosniam et Herzegovinam tuebatur adversus aeroplana militaria hostium. Die 28 Februarii 1994, quattuor aeroplana Rei publicae Serbicae in domos in terra sitas impetum factura e caelo deiecit; tunc primum OTAN tamquam Consociatio (non singulae civitateshac Consociatione iunctae) armis missilibusque usa est.

A die 30 Augusti ad 20 Septembris 1995, pyrobolos displodentes in copias Rei publicae Serbicae Seraium et Gerapolim expugnaturas iaciebat.

Pacto anno 1995 in Dayton facto copias paci tuendae IFOR, postea SFOR, in Bosnia et Herzegovina collocavit; quas anno 2004 Unio Europaea suscepit.

Bellum Iugoslaviense secundum (vel Cosoviense)

Die 24 Martii 1999, OTAN in Foederatam rem publicam Iugoslaviam pyrobolos displodentes 78 dies eo consilio deiciebatne Albani ex Cosovo ab exercitu Serbico ulto expellerentur; plurima aedificia eo tempore pyrobolis destructa (adhuc de aedibus stationis televisificae et legationis Sinarum et aliis quoque aedificiis acriter disputatur), homines 1200 vel 2500 mortui, 55 vulnerati.

Die 12 Iulii 1999, copiae OTAN paci faciendae KFOR Cosovum invaserunt. Secundum decretum Consilii Salutis Consociationis Nationum n. 1244 ibidem securitatem publicam tuentur et copias Consociationis Nationum adiuvant.

Iraquia

In Iraquia OTAN milites novi exercitus Iraquiae exercet. Ibidem anno 2005 mense Septembri academiam militarem instituit.

Afgania

OTAN ab anno 2003 in Afgania exercitum ISAF ad securitatem civium in Afgania tuendam, potestatem gubernii eiusdem civitatis maiorem reddendam et eandem civitatem renovandam institutum administrat

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali spectant.


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!