Scientia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae
Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica
Pars Schola Atheniensis a Raphaelo Sanctio Urbinate picta, anno 1509, Platonem (ad laevam) et Aristotlem (dextra) monstrans.

Scientia (-ae, f.), sensu latissimo, est gnaritas, quod scimus, et multae illae gnaritatis doctrinae, sicut philosophia, mathematica, physica, psychologia, historia, et caetera, quae infra numerantur.

Adiectivum significans quod ad Scientiam pertinet est scientialis,-e seu scientificus,-a,-um.

Philosophia compluresque scientiae diu seiungi non poterant. Undevicensimo autem saeculo tanti viri tantas theorias dubiosas provulgabant ut lectoribus difficillimum fuerit veritates a falsitatibus cernere. Philosophi, exempli gratia, qui de physica et mathematica ignorabant, theorias physicas pessimas anfractuosasque divulgabant. Similiter, physici qui subtilitates philosophicas ignorabant dubiosas philosophias provulgabant. Eo tempore igitur disciplinae scientificae formaliter divisae sunt in scientias modernas, ubi physica a philosophia abiuncta est, et caetera.

Imago anni 1888 quae astronomum monstrat aspicientem per caeli firmamentum ad universum externum.

Scientiae philosophi deinde etiam conantur melius definire quod est scientia et quod non. Ut melius theoriae rudes et theoriae validae distinguantur, consensus apud multos fuit definire scientias disciplinas et gnaritates quae modum illum scientificum sequuntur, ubi homines per logicam, observationes, et experimenta res—praesertim res naturales, sed etiam res humanas et divinas—scrutantur ad theorias validas creandas.

Omnis scientia est cognitio certa et evidens.
Renatus Cartesius, Dissertatio de Methodo, Regulae II,1.

Sicut Renatus Cartesius nos docuit, scientiae essentia est logica et experientia coniuncta: hypotheses contra res experimentales verificandae sunt. Hoc sensu igitur omnes conclusiones scientificae ab omnibus ubique verificari possunt. Et, hoc sensu, scientia permaxime distincta est a religione, quod religio requirit nos conclusiones quae in experimentis non possumus confirmare comprobare.

Index

[recensere] Disciplinae

Pendulum cuius positio, velocitas, acceleratioque a mechanica Newtoniana descriptae sunt.

[recensere] Scientiae empiricae rerum naturalium

[recensere] Scientiae axiomaticae

[recensere] Scientiae rerum humanarum

[recensere] Scientiae mysteriorum

[recensere] Vide etiam

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis