Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Albania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina Albaniam paeninsulae Balcanicae civitatem explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Albania" appellatur, vide Albania (discretiva).
Tabula Albaniae.

Albania est civitas Europaea in paeninsula Balcanica sita (multitudo 3 700 000, circiter 28 000 chiliometrorum quadratorum). A septentrione Monte Nigro, oriente Macedoniae, meridie Graeciae, occidente mari Hadriatico finitur. Caput est Theranda, et primae urbes sunt Scodra, Dyrrhachium et Elbasan, a circiter 100 000 hominum incultae.

Insigne Albaniae

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Shqipëria, vernaculum civitatis nomen, 'Terram aquilarum' significat, de rebellione contra Turcos a Georgio Castriota Scanderbego anno 1433 ducta adoptatum. Illo tempore, territorii liberi incolae gentilicium shqipëtar adoptaverunt quia vexillum quo Scanderbegus principali utebatur signo aquila imperiali bicephala, quae Byzantinorum heres fuerat, possidebat. Nomen Albania vox Latina, indigenis aliena, 'Civitatem altorum montium propter nivem candidorum' significat, cuius nomen Antiquitate etiam magnae Caucasi parti datur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Albana, pictura ab Ioanne Baptista Camillo Corot facta.

Albania Graecarum coloniarum diversarum locus fuit, et posterius etiam Romanae provinciae Illyrici pars fuit. Continue variis nationibus capta, denique Imperio Ottomanico anno 1478 absorpta est.

Post Bellum Balcanicum Primum, Albania de Imperio Ottomanico suam libertatem anno 1912 declaravit, sed civitas instabilis mansit. Ab Italia capta est per secundum bellum mundanum. Italianis eductis, Stalinistica repugnantia ab Envere Hoxha ducta dominationem adepta est.

Usque ad annum 1990, quinque annos post Enveris Hoxha mortem, Albania tum occidente tum aliis altero Belli Frigidi latere sitis civitatibus, Unione Sovietica et Sina, segregata civitas est. In praesenti, in civitate occidentalis generis democratia constituitur. Civitas oeconomicas quaestiones patitur, et cum crimine ordinato et cum Agri Merulensis refugitis problemata habet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Albania est montuosissima (70% territorii). Maximum culmen, 2753 metra super maris planum altum, est mons Corabum (Albanice Korabi, Macedonice: [Кораб).

Imago per satellitem lacuum Ochridae et Prespae.

Reliqua superficies angustis vallibus et alluvialibus planiciebus, aegre agriculturae utilibus quia eluviones siccitatis epochis alternant, componitur. Fecundissimae terrae lacubus Ochridae (Albanice Liqeni i Ohrit, Macedonice Охридско Езеро), Magnae Prespae (Albanice Liqeni i Prespës, Macedonice Преспанското Езеро et Graece Μεγάλη Πρέσπα) et Parvae Prespae (Graece Μικρή Πρέσπα)] finitimae et inter planitiem et montem intermediorum aequorum sunt.

Lacus Labeatis praecipuum est, hodie Lacus Scudrae nomen habet.

Praecipuum flumen est Drilon (Albanice Drini, Macedonice et Serbice Дрим/Drim), 282 metra longum, toto anno stabilem torrentem aquae habens. Alia flumina, adhuc aliquae velut Apsus (Albanice Semani) et Aous (Albanice Vjosë sive Vjosa), amplius 160 chiliometra longi, reapse paene sicca aestate sunt.

Albania litus 450 chiliometra longum inter maria Ionium et Hadriaticum habet.

Litore, caelum est Mediterraneum, cum annua media temperatura 16 gradus (7º hieme). Nihilominus, terris intestinis continentale caelum dominatur, cum media 10 gradus et subitis temperaturae discrepantiis praeter annum.

Praecipuae opes naturales sunt petroleum, gasium naturale, carbo, chromium, lignum, niccolum, et potentia hydroelectrica.

Politia[recensere | fontem recensere]

De anno 1990, Albania est democratia parlamentaria.

Civitatis dux est praeses rei publicae, quinquennio per suffragium indirectum per Contione (Kuvendi) electus. Praeses rei publicae primum administrum et gubernationem (septendecim administros et novem secretarios Civitatis) nominat, et eos probationi Contionis submittit.

Principales politicae partes in Albania sunt:

  • Partes Socialisticae Albaniae (Partia Socialiste e Shqipërisë, PSSH), anno 1991 constitutae et Internationalis Socialistici membrum. A praesenti primo administro Fatos Nano ductae, nationem de anno 1997 gubernat. Anni 2001 comitiis, 41,5% suffragiorum (52.8% anno 1997) accepit et 73 parlamentarios in Contione possidet.
  • Partes Democraticae Albaniae (Partia Demokratike e Shqipërisë, PDSH), conservativi generis. Praecipuae partes oppositionis de anno 1997. Anno 2001, cum 36,8% suffragiorum 46 parlamentarios congregavit (35 anno 1997).
  • Partes Democraticae (Partia Demokrate), 5,1% suffragiorum et 6 parlamentarios.
  • Partes Socialdemocraticae (Partia Social-Demokrate, PSD), cum PSSH Fati Nano sociatae. Anno 2001 3.6% suffragiorum et 4 parlamentarios adeptae sunt.

Kuvendi e Shqipërisë (Contio Albaniae), Communistis regentibus, Kuvendi Popullor (Contio Populi) nota, parlamentum unicamerale est cum officio in politia intestina et extera et mutandae constitutionis. Maxima pars Contionis (Kuvendi) quoque quarto anno renovatur et a 100 parlamentariis maiore parte absoluta electis componitur quibus alii 40 partibus pro modo electi adduntur.

Praefecturae et districtus[recensere | fontem recensere]

Praefecturae Albaniae

Albania in duodecim praefecturas (Albanice publice qark/qarku, sed crebro prefekturë/prefektura) dividitur. (Inter exclusionis signa Albanice).

Praefectura Caput
1 Antipatrea (Berat) Antipatrea (Berat)
2 Deborus (Dibër) Episcopia (Peshkopi)
3 Dyrrhachium (Durrës) Dyrrhachium
4 Elbasan Elbasan
5 Fier Fier
6 Argyrocastrum (Gjirokastër) Argyrocastrum
7 Coryza (Korçë) Coryza (Korçë)
8 Cucesium (Kukës) Cucesium (Kukës)
9 Lissus (Lezhë) Lissus (Lezhë)
10 Scodra (Shkodër) Scodra (Shkodër)
11 Theranda (Tiranë) Theranda (Tiranë)
12 Aulon (Vlorë) Aulon (Vlorë)
Districta Albaniae

Aeque unaquaeque praefectura in districta (Albanice: rrethe) dividitur. Hic hae districta sunt (inter exclusionis signa Albanice):

Districtus Caput Districti Praefectura
1 Antipatrea (Berat) Antipatrea (Berat) Antipatrea (Berat)
2 Bulqizë (Bulqizë) Bulqizë (Bulqizë) Deborus (Dibër)
3 Delvinë (Delvinë) Delvinë (Delvinë) Aulon (Vlorë)
4 Deabolis (Devolli) Bilistium (Bilisht) Coryza (Korçë)
5 Deborus (Dibër) Episcopia (Peshkopi) Deborus (Dibër)
6 Dyrrhachium (Durrës) Dyrrhachium (Durrës) Dyrrhachium (Durrës)
7 Elbasan (Elbasan) Elbasan (Elbasan) Elbasan (Elbasan)
8 Fier (Fier) Fier (Fier) Fier (Fier)
9 Argyrocastrum (Gjirokastër) Argyrocastrum (Gjirokastër) Argyrocastrum (Gjirokastër)
10 Grampsium (Gramsh) Grampsium (Gramsh) Elbasan (Elbasan)
11 Hasium (Has) Cruma (Krumë) Cucesium (Kukës)
12 Cavaja (Kavajë) Cavaja (Kavajë) Theranda (Tiranë)
13 Colonia (Kolonjë) Erseca (Ersekë) Coryza (Korçë)
14 Coryza (Korçë) Coryza (Korçë) Coryza (Korçë)
15 Cruia (Krujë) Cruia (Krujë) Dyrrhachium (Durrës)
16 Cusova (Kuçovë) Cusova (Kuçovë) Antipatrea (Berat)
17 Cucesium (Kukës) Cucesium (Kukës) Cucesium (Kukës)
18 Curbinum (Kurbin) Lasium (Laç) Lissus (Lezhë)
19 Lissus (Lezhë) Lissus (Lezhë) Lissus (Lezhë)
20 Librazdium (Librazhd) Librazdium (Librazhd) Elbasan (Elbasan)
21 Lusnia (Lushnjë) Lusnia (Lushnjë) Fier (Fier)
22 Malesia (Malësi e Madhe) Coplicum (Koplik) Scodra (Shkodër)
23 Mallacastrum (Mallakastër) Bylis (Ballsh) Fier (Fier)
24 Matum (Mat) Burrelium (Burrel) Deborus (Dibër)
25 Mirdita (Mirditë) Resenum (Rrëshen) Lissus (Lezhë)
26 Pecinium (Peqin) Pecinium (Peqin) Elbasan (Elbasan)
27 Preměta (Përmet) Preměta (Përmet) Argyrocastrum (Gjirokastër)
28 Pogradezium (Pogradec) Pogradezium (Pogradec) Coryza (Korçë)
29 Puca (Pukë) Puca (Pukë) Scodra (Shkodër)
30 Onchesmus (Sarandë) Onchesmus (Sarandë) Aulon (Vlorë)
31 Scodra (Shkodër) Scodra (Shkodër) Scodra (Shkodër)
32 Scraparum (Skrapar) Sorovoda (Çorovodë) Antipatrea (Berat)
33 Tepelena (Tepelenë) Tepelena (Tepelenë) Argyrocastrum (Gjirokastër)
34 Theranda (Tiranë) Theranda (Tiranë) Theranda (Tiranë)
35 Valebona (Tropojë) Baerampzurium (Bajram Curri) Cucesium (Kukës)
36 Aulon (Vlorë) Aulon (Vlorë) Aulon (Vlorë)

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ruto communismo anno 1990, Albania oeconomica programata in apertiorem oeconomiam mercatus eiecit. Democratice electa gubernatio Aprile anni 1992 munus assumens ambitiosum oeconomicum correctorium programma ad oeconomicum detrimentum retinendum et ad nationem in via oeconomiae mercatus accomodandam eiecit. Praecipua elementa pretiorum et permutatorii systematis liberalizationem, fiscalem solidationem, monetariam continentiam et firmum redituum actum inclusere. Quae cum structuralium emendationum fasce completa sunt, privatizatione, domorum effectoriarum pecuniariique campi emendatione et oeconomiae mercatus et privati campi activitati compagis creatione inclusis. Pleraque pretia liberalizata sunt et nunc regionis typicis planis appropinquant. Pleraque agricultura, publicae aedes, et parva industria, una cum transvectione, diaconiis et parvis et mediis domis effectoriis privatizatae sunt. Severe contracta oeconomia per annum 1989, oeconomia gradatim assurrexit, denique superandis anni 1989 planis decennio 1990 exeunte. De illo tempore pretia etiam ascenderunt, nihilominus, oeconomica penuria plerisque incolarum continuavit. Anno 1995, Albania magnas publicas domus effectorias privatizare coepit. De anno 2000, Albania rapidiorem oeconiae expansionem experta est.

Obsignatam Consensionem Stabilitionis et Consociationis Iunio Iulioque anno 2006 secuti, Unionis Europaeae administri Albaniam hortati sunt ut emendationem efficeret, cogitationibus dirigendis ad libertatem preli, proprietatis jus, institutorum constructionem, ethnicorum allophylorum respectum et municipalibus comitiis internationalium normarum observantiam. Albania ingentem recuperationem fecit, construenda moderna et diversificata oeconomia. Recentes administrationes meliorem nationis infrastructuram fecerunt et aemulationes mercatorias in maritimis portibus, ferriviis, telecommunicationibus, electridis generatione, gasii naturalis distributione et aeriportibus. Periegesis in Albaniam ponderis industria et rapidissime crescit. Notissimae periegeticae antiqui Apolloniae, Buthroti, et Crojae loci attractiones sunt. Albanum litus se periegeticis magis magisque populare propter relative intactam naturam et oras maritimas facit.

Demographia Albaniae[recensere | fontem recensere]

Demographia Albaniae, Data FAO, anno 2005; milia incolarum.

Hic commentarium de demographia Albaniae agitur. Plerumque rationarium e Libri factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook) editione extrahitur quia solemne rationarium prae manu non est.

Structura aetatis
0-14 annos nati: 24.8% (viri 464,954/feminae 423,003)
15-64 annos nati: 66.3% (viri 1 214 942/feminae 1 158 562)
65 annos nati et seniores: 8.9% (viri 148 028/feminae 172 166) (anno 2006)
Media aetatis
Toti incolae: 28.9 annos
Viri: 28.3 annos.
Feminae: 29.5 annos (anno 2006)
Index incolarii incrementi

0.73% (anno 2007)

Natalium index

15.16 ortus pro mille incolarum (anno 2007)

Obituum index

5.33 obitus pro mille incolarum (anno 2007)

Totius migrationis index

Circiter 2 milia Albanorum emigratorum sunt.

Sexualis proportio
Ortu: 1.1 viri pro femina
Juniores quam 15 annos: 1.1 viri pro femina
15-64 annos: 1.05 viri pro femina
65 annos et seniore: 0.86 viri pro femina
Toti incolae: 1.04 viri pro femina (anno 2006)
Index mortalitatis infantium
Toti incolae: 20.75 obitus pro mille vivorum natorum
Male: 21.2 obitus pro mille vivorum natorum
Female: 20.27 obitus pro mille vivorum natorum (anno 2006)
Exspectatio vitae ortu
Toti incolae: 77.43 annos
Viri: 74.78 annos
Feminae: 80.34 annos (anno 2006)
Index fertilitatis
2.03 pueri nati pro femina (anno 2006)
Nationalitas
Substantivum: Albanus, -i (masc.), Albana, -ae (fem.)
Adjectivum: Albanus, -a, -um sive Albanicus, -a, -um
Ethnici globi
Anni 2001 census aestimatio:
Toti: 3.069.275
Albani: 3.026.383 = 98.6%
Graeci: 3,5.829 = 1.2%
Macedones: 4.148 = 0.1%
Aromani: 992
Montinigrenses: 678
Alii: 1.245

Secundum Societatem Farsarotul, Aromani nationis Meridiem incolunt; secundum Universitatem Graecensem, Serbii Montinigrenses Septemtrionem incolunt.

Religio
Musulmani: 38,8% (quorum plerique Sunnitae)[1][2][3][4][5]
Orthodoxi Albani: 23%
Catholici Romani: 13,5%

Centesimae partes aestimantur; prae manu praesens rationarium de religiosa affiliatione; omnes meschitae et ecclesiae anno 1967 clausae sunt et religiosae observantiae interdictae; mense Novembre anni 1990, Albania privatam religiosam praxin sinere coepit.

Linguae

Lingua Albanica (solemnis-generatim {?} dialecto Toscica fundata sed cum Gegico lexico locupletata).

Alphabetizatio
Definitio: sex annos nati et seniores legendo scribendoque capaces
Toti incolae: 86.5%
Viri: 93.3%
Feminae: 79.5% (2006)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vexilla Albaniae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]