Comitatus Burgundiae (provincia Franciae)

E Vicipaedia

Comitatus Burgundiae, sive Liber Comitatus,[1] est antiqua provincia Franciae. Pars antiqui Burgundiae regni erat, quae saeculo X comitatus facta est. Imperio infeodatus est, sed comites gradatim in suam tutelam venerunt. Anno 1307 comitissa Iohanna regis Philippi IV filio nupsit. Ille, rex Philippus V factus, filiam suam anno 1318 duci Odoni IV Burgundiae in matrimonium dedit. Eorum proles duas Burgundias ad annum 1361 rexit. Tum Ducatus Comitatusque pro apanagio Philippo Animoso dati sunt. Anno 1477, cum Carolus Temerarius victus et necatus esset, civitates suae inter filiam Mariam et regem Ludovicum XI divisae sunt. Liber Comitatus Mariae traditus est et, cum Maximiliano I nupsisset, in Domus Habsburgensis civitates insertus est. Itaque, saeculis XVI et XVII, quotienscumque Francia cum Hispania bellum gessit, de Comitatus possessione armis disceptatum est. Postremo, anno 1678, provincia Ludovico XIV cessa est.

Eius terrae in praefecturis hodie divisae sunt, quae Arar Superior, maior pars Dubis et Iura sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Comitatus Burgundiacus francus sive liber: C. Besoldi Dissertationum Nomicopoliticarum Libri III (Tubingae: I. Bernerus, 1617)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 47°5′32″N 5°29′23″E • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
Provinciae militares Franciae usque in annum 1789

Alnensis(fr) • Alsatia • Andecavensis • Artesia • Arvernia • Aurelianensis • Navarra et Beneharnum • Bituricensis • Bononiensis • Borboniensis • Britannia Minor • Burgundia • Campania et Bria • Cenomanensis et Perticensis • Corsica • Delphinatus • Flandria Hannonia Camaracensis • Fuxiensis Donnezan Andorra • Guienna et Vasconia • Insula Franciae • Lemovicensis • Liber Comitatus • Linguadocia • Lotharingia et Barrensis • Lugdunensis • Marchia • Nivernensis • Normannia • Parisiensis • Picardia • Pictaviensis • Portus Gratiae • Provincia • Ruscino • Salmuriensis • Santonensis et Inculismensis(fr) • Sedanensis • Tres Episcopatus • Turonensis
Alsace • Anjou • Artois • Aunis • Auvergne • Berry • Boulonnais • Bourbonnais • Bourgogne • Bretagne • Champagne et Brie • Corse • Dauphiné • Flandres Hainaut et Cambrésis • Foix Donnezan et Andorre • Franche-Comté • Guienne et Gascogne • Le Havre • Île de France • Languedoc • Haut et Bas Limousin • Lorraine et Barrois • Lyonnais • Maine et Perche • Haute et Basse Marche • Navarre et Béarn • Nivernais • Normandie • Orléanais • Prévoté et Vicomté de Paris • Picardie et Pays reconquis • Haut et Bas Poitou • Provence • Roussillon • Saintonge et Angoumois • Saumurois • Principauté de Sedan • Touraine • Trois Évêchés

Capsae cognatae: Regiones Franciae