Bellum Crimaeanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bellum Crimaeanum
Proelium Balaclavae anno 1854
Proelium Balaclavae anno 1854
Annus: 16 Octobris 1853 - 30 Martii 1856
Locus: Crimea, Balcania, Pontus Euxinus, Sibiria orientalis, Transcaucasia, Mare Balticum
Fortuna: Victoria Foederis de Imperio Russico
Casus belli: Russici Christianos in Imperio Ottomanico viventes tueri voluerunt.
Territoriae mutatae: nulla
Exercitus
Britanniarum Regnum Britanniarum Regnum

Imperium Francicum Francia
Imperium Ottomanicum Imperium Ottomanicum
Regnum Sardiniae Regnum Sardiniae

Imperium Russicum Imperium Russicum
Duces
Iacobus Regius de Saint Arnaud (Francia) et Filioregius Iacobus Henricus Somerset (Britanniarum Regnum) Michael Gorčakov
Copiae
1 000 000 720 000
Mortui sauciique
300 000 - 375 000 220 000
Proelia Belli Crimaeani
Obsidio Sebastopolis

Bellum Crimaeanum fuit potissimum Crimaeae paeninsulae bellum gestum. Pars certaminis inter Imperium Russicum et foedus Imperii Britannici, Franciae, Imperii Ottomanici, Regni Sardiniaeque de dominio pro territorio Imperii Ottomanici interientis fuit. Alterae expidetiones in Turcia occidenti, Mari Baltico, litore Russiae orientis et Mari Albo factae sunt.

Causae belli[recensere | fontem recensere]

Causa belli fuit controversia inter Imperium Russicum et Ottomanicum de dominatu in Ponto Euxino et Mari Mediterraneo. Ad hoc Russici aditum postulaverunt, ut frumentum in Russia procreatum sine impedimento exportare possent. Occasio belli incipiendi Russiae data est, cum tutelam Christianorum Orthodoxorum in Imperio Ottomanico pro se vindicabat. Id Nicolaus I imperator Russiae ab Imperio Ottomanico die 7 Martii 1853 extrema condicione postulavit. Qua de re Alexander Menšikov dux militum Russicus mense Februario 1853 legatus ad sultanum Ottomanicum missus erat. Cum Ottomanici hoc Francia et Regno Unito suadentibus negavissent et Menšikov die 21 Maii infecta re in patriam redisset, Russici milites sine declaratione belli die 3 Iulii flumen Pruth transierunt et principatus Moldaviae et Valachiae occupaverunt, qui ab Imperio Ottomanico dependebant. Die 16 Octobris 1853 Abdulmechidus I sultanus Ottomanicus Imperio Russico bellum indixit, postquam frustra postulavit, ut Russia principatus relinqueret.

Res gestae belli[recensere | fontem recensere]

Expeditiones Belli Crimaeani annis 1853–1856.

1853[recensere | fontem recensere]

Hoc anno Bellum inter Imperium Ottomanicum et Imperium Russicum coepit, sed noniam bellum Europaeicum.

Bellum Turco-Russicum[recensere | fontem recensere]

Proelium Navale Sinopae die 30 Novembris 1853

Die 4 Novembris 1853 Omarus Pasha dux militum Turcicus Russicos Petro Dannenberg duce apud Constantianam Daphnen primo proelio vicit. Die 30 Novembris 1853 classis Russica classem Ottomanicam in sinu Sinopae clausam proelio navali delevit et die 1 Decembris Russici apud Baschkadyklar (vicum hodie in provincia Chorzene situm) Basilio Bebutov duce Turcos, quibus Abdülkerim Nadir Pascha imperabat, vicerunt. Die 5 Decembris Vindobonae civitates maiores Europae convenerunt, ut bellum finirent: Si Russia principatus exiret, legato Turcorum de pace et de Christianis tutandis acturos esse. Sed Imperium Russicum proposita ceterorum regnorum negavit.

Consilia Napoleonis III[recensere | fontem recensere]

Cum nuntii Proelii Sinopae et cladis classis Ottomanicae in Europam allati essent, die 19 Decembris Napoleo postulavit, ut classis Anglo-Francica naves Turcos in Ponto Euxino tueretur. Imperator sperabat, hac ratione foedus cum Regno Unito se habiturum atque gloriam pro imperio suo nuper constitutum adepturum. Praeterea se tutor esse Catholicorum Christianorum in Imperio Ottomanico habebat.

Consilia Britanniarum Regni[recensere | fontem recensere]

Britanni verebantur, ne Russia, quae Ponto Euxino atque Mari Mediterraneo orientali imperare petebat, commeatum Britanniarum Regni cum India Britannica impedituri essent. Die 22 Decembris, Britanniarum Regnum classem in Pontum Euxinum mittere probavit, quamquam primus minister Georgius Hamilton Gordon, Comes Aberdeen bellum negaret. Die 28 Decembris, Henricus Ioannes Temple vicecomes Palmerston, qui iam mense Decembri 1851 - tum ipse praeses ministrorum - res novas Napoleonis in Francia probaverat et idcirco se a magistratu abdicare coactus est, administer rerum internarum in consilium ministrorum rediit. Qui autem fautor belli et foederis cum Francia fuit.

1854[recensere | fontem recensere]

Pax Europaea deperdita[recensere | fontem recensere]

Die 4 Ianuarii 1854 classis Anglo-Francica in Pontum Euxinum advenit. Die 29 Ianuarii 1854 Napoleo III Ioanne-Martiali Bineau administro suo aerarii suadente ultimo tempore litteris ad Nicolaudem I imperatorem scriptis pacem servare conabatur. Sed Nicolaus respondebat de clade Napoleonis I anno 1812 in Russia accepta commemorans et hoc modo imperatorem Francorum laedens, qui exempla clari avunculi sui aemulari volebat, ut gloriam sui imperii recentissimi augeret. Die 27 Februarii 1854 Britannia ab Imperio Russico suprema condicione prostulavit, ut principatus Moldaviae et Valachiae ab exercitu Russico occupatos statim reliqueret. Quod Russia negavit.

Expeditio Franco-Anglica[recensere | fontem recensere]

Die 12 Martii 1854 Britannia et Francia, quod potestatem Russiae crescere noluerunt, Imperio Ottomanico auxilium promiserunt et die 27 et 28 Martii Imperio Russico bellum indicabant. Russici interim die 23 Martii Danubium flumen apud ostium transierunt et Scythiam Minorem totam expugnaverunt.

Copiae Alligati[recensere | fontem recensere]

Iacobus Regius de Saint Arnaud, strategus summus Francorum

Generalis Francorum Iacobus Regius de Saint Arnaud erat. Eo duce legati divisionum Primae Franciscus Certinus de Canrobert Secundae Petrus Bosquet Tertiae Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte, Quartae Elias Fridericus Forey fuerunt.

Dux Britannorum Filioregius Iacobus Henricus Somerset fuit. Duces divisionum Britannorum Georgius Secundus Dux Cantabrigiae, Georgius De Lacy Evans, Richardus England, Georgius Cathcart, Georgius Brown atque Georgius Bingham erant. Militibus viginti duobus milibus imperaverunt.

Interim copiae Russicae mense Aprili 1854 Ioanne Paskevič duce Obsidionem Durostori castrorum in Bulgaria sita coeperunt. Die 31 Maii copiae alligati Franco-Britannici apud Odessum (Bulgaria) appulsi sunt. Cum autem Russici iam e Balcania se recesserunt et mense Iunio etiam obsidio Durostori sublata est, postquam Omarus Pasha copias Turcorum novas adduxerat, milites Franci et Britannici die 8 Septembris eius anni iterum naves conscenderunt et in Crimaeam peninsulam navigaverunt, ut Sebastopolin portum classis Russicae aggrederentur. Eodem tempore classis altera Franco-Britannica a die 18 Augusti ad usque 7 Septembris frustra urbem Petropaulovscum Camtschaticum in oriente extrema Russiae oppugnavit.

Proelium ad Almam flumen[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Almae
Tabula geographica pensinsulae Crimaeae anno 1888 depicta
Milites Britannici die 20 Septembris 1854 in proelio ad Almam pugnantes

Die 13 Septembris alligati Franci et Britanni in peninsulam Crimaeam naves appulerunt. Primo oppidum Eupatoriam sine pugna occupaverunt[1]. Deinde in terram iter fecerunt. Die 20 Septembris 1854 ad Almam flumen copias Russicas Alexandro Menšikov duce invenerunt. Ita Proelium Almae factum est: In montibus super Almam flumen copiae Menšikov duce eos exspectavit munitionibus bene firmatis. Eas capi non posse plurimi censuerunt, cum foederati numero militum superiores fuerunt. Praeterea Arnaud, dux Francorum et Baro Ragolaniae generalis Britannicorum de consilio victoriae inter se differebant. Francorum ala in dextra cornu Petro Bosquet duce montem ascenserunt, Britanni autem in sinistra paene victi sunt. Tandem Franci sucundam alam in montem duxerunt atque victoriam peperunt. 5.700 milites Russicorum necatis sunt in hac pugna, sed et 3.300 foederati militees vitam amiserunt. Foederati milites vel Crimaeam nunc expugnare vel in Sebastopolin procedere potuerunt. Quod secundum consilium suum fecerunt.

Obsidio Sebastopolis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Obsidio Sebastopolis

Post victoriam Proelii ad flumen Almam die 20 Septembris 1854 foederati 23 Septembris processerunt et flumen Čërnajam transierunt et urbem atque castellum ex australi parte aggrediebantur. Id hac de causa fecerunt, quod Russici iussu Vladimiri Kornilov et Pauli Nachimov praefectorum classis Russicae sinus Ponti Euxini, qua Sebastopolis sita est, navibus longis submersis clauserant[2]. Die 9 Octobris 1854 foederati Franci et Britanni obsidionem castelli et urbis Sebastopolis coeperunt. Russici autem Eduardo Totleben duce munitiones urbis in dies firmaverunt et impetum foederatorum arcere voluerunt.

Russiae milites bis (proelio Balaclavae die 25 Octobris et Proelio Inceromaniae die 5 Novembris) frustra ex obsidione erumpere conabantur. A mense Octobris 1854 alligati et Russici maximas copias granatarum contra hostes mittebant.

Proelium Balaclavae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Balaclavae
Milites Scotici in proelio Balaclavae pugnantes a Roberto Gibb tabula nomine The Thin Red Line anno 1881 depictus.

Pugna apud Balaclavam facta est, cum alligati in hunc portum commeatum portabant et viam ferratam in Sebastopolin exstruxerant. Quas Russici primo impetu expugnaverunt, sed Britannici eas iterum capere potuerunt, multis autem sauciis eorum. Praesertim Impetu alae levis famoso multi equites necati sunt. Neutra pars victoriam adepta est; Russici autem obsidionem Sebastopolis tollere non potuerunt. Paulo post, regionem Balaclavae reliquerunt.

Proelium Inceromaniae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Inceromaniae

Dum Michael Gorčakov generalis Russicus Francos viginti duabus militibus apud Balaclavam arcebat, Alexander Menšikov collega die 5 Novembris 1854 militibus triginta milibus munitiones Britannorum—fuerunt non plus quam octo milia—adortus est. Sed tres horas Britanni locum tenuerunt, dum Georgius Cathcart cum divisione quarta Britannica eis auxilio venit. Tum et Francorum subsidia advenerunt et impetum Russicorum prohibebant. Quamquam magnum numerum militum hoc proelio amiserunt, tamen foederati victoriam adepti sunt, cum Russici obsidionem Sebastopolis finire non potuerunt.

Impetus in Castellum Bomarsund[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Bomarsund
Bomarsund castellum petitum est.

Britannici et Francici aestate anni 1854 et Castellum Bomarsund aggressi sunt, quod ad Aboenses insulas in Mari Baltico sitas pertinet. Hae ut omnis Finlandia tum ad Imperium Russicum pertinebant. Postquam dux militum Russicorum Iacobus Bodisco primum impetum navium longarum die 21 Iunii arcuit, die 16 Augusti foederati insulam expugnaverunt et occupaverunt. Quamquam Francia et Britannia insulas Sueciae offerebant, Suecici hoc "donum Danaorum" negabant et a bello abstinebant.

1855[recensere | fontem recensere]

Henricus Ioannes Temple, tertius Vicecomes Palmerston, novus primus minister Britanniae.

Die 18 Ianuarii 1855 Regnum Sardiniae ad bellum accessit et Russiae bellum indixit. Victorius Emmanuel II rex sperabat Napoleo III imperator Sardiniam adiuturum, si regiones Italiae ab Austria occupatas expugnare conaretur. Die 29 Ianuarii Georgius Hamilton Gordon primus minister Britanniae, qui propter bellum male gerendum publice vituperatus erat, a magistratu se recessit. Henricus Ioannes Temple die 6 Februarii eius successor factus est. Die 8 Februarii Confoederatio Germanica Francofurti Othone de Bismarck legato Borussiae suadente constituit, ne ullam partem belli adiuvaret.

Proelium Eupatoriae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Eupatoriae

Cum milites Ottomanici a Balcania in peninsulam Crimaeam transferrentur, ut foederatos apud Sebastopolin adiuvarent, Nicolaus I imperator Russicus veritus est, ne copiae novae exercitum Russicum circumvenirent. Itaque Stephano Chrulow generali impetum in Eupatoriam, portum foederatorum, mandavit. Ita auxilia Ottomanica arcere sperabat. Sed alligati impetum exspectaverunt et die 17 Februarii Proelio Eupatoriae milites Russicos vicerunt.

Mors Imperatoris Russici et spes pacis[recensere | fontem recensere]

Die 2 Martii Nicolaus, qui cladem acceptam male ferebat, mortuus est et Alexander II eius successor factus est. Mors Nicolaudis spem pacis in Russia et Francia augebat, cum consilium ministrorum Britanniae bellum maiorem ducere in animo habebant, ut Imperium Russicum minuerent. Sed Alexander II se ad tempus bellum continuaturum dixit, nisi pax gloriae sui imperii apta conventa esset.[3] Die 15 Martii legati Britanniae, Franciae atque Russiae cum Austriae administris Vindobonae ad consultationem convenerunt, sed die 26 Aprilis pace non conventa discesserunt.[4] Die 12 Maii Amabilius Pélissier novus dux militum omnium Francorum nominatus est.

Expeditio Nautica Paludis Maeotis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Expeditio Nautica Paludis Maeotis

A die 25 Maii 1855 classes Francica et Britannica portus et castella in litoribus Paludis Maeotis aggrediebantur, ut classem Russicam e mari pellerent.

Proelium apud flumen Čërnajam[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium apud flumen Čërnajam

Die 16 Augusti 1855 Russici Michaele Gorčakov duce impetu magno obsidionem Sebastopolis tollere conati, sed proelio a foederatis victi sunt. Alexander II imperator impetum contra voluntatem Gorčakov imperaverat, ut, si feliciter evenisset, pacem secundam se adepturum esset. Quod Russici milites tirones male exercitati et ducti munitiones foederatarum non expugnare potuerunt, Gorčakov in urbem Sebastoplin infecta re se recepit: milites circa 8000 amiserat, foederatorum 1700 ciciderunt hoc proelio. Obsidio Sebastopolis continuata est.

Sebastopolis expugnata[recensere | fontem recensere]

Castellum Malacov die 7 Septembris 1855 expugnatum

Die 8 Septembris 1855 copiae Francicae, quae pridie iam castellum Malacov expugnaverant, ducibus Petro Bosquet, qui graviter sauciatus est, atque Patricio de Mac-Mahon expugnatus est. Russici aedificia portus delebant, antequam fugerunt. Obsidione circa 100.000 et Russici et Francici atque 20.000 Britannici atque 2.000 Italici mortui sunt.

Index Proeliorum Magnorum Belli Crimaeani[recensere | fontem recensere]

Index Ducum Valentum[recensere | fontem recensere]

Duces Imperii Russici[recensere | fontem recensere]

Duces Regni Uniti[recensere | fontem recensere]

Duces Imperii Francicae[recensere | fontem recensere]

Duces Imperii Ottomanici[recensere | fontem recensere]

Duces Sardiniae Regni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Crimaeanum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orlando Figes, Krimkrieg, Berolinum 2011, p. 301 seqq.
  2. Const. Bulle, Geschichte des zweiten Kaiserreichs und des Königreichs Italien, Berolinum 1889, p. 113
  3. Orlandus Figes, Crimea: The last Crusade, pp. 463–465.
  4. German Werth, Der Krimkrieg, Geburtsstunde der Weltmacht Russland (Berolinui 1992), pp. 253–257 seq.: Borussia ad consultationem non invitata est.

Roman numeral 10000 CC DD.svg