Insulae Pacificae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duces insularum Pacificarum, sodales Fori Insularum Pacificarum, in conventu in Samoa cum Condoleezza Rice, olim secretaria civitatis (media), statum 26 Iulii 2008 sumunt.
Tres maiores insularum greges in Oceano Pacifico siti.

Insulae Pacificae sunt a 20 000 ad 30 000 insularum in Oceano Pacifico sitarum. Plurimae infra Tropicum Cancri patentes una appellantur Oceania,[1] sed aliquando definitur Oceania ut Australasiam et Archipelagum Malayensem comprehendat. Hae insulae usitate in tres greges culturales digeruntur: Melanesia, Micronesia, Polynesia:

Insulae Oceaniae praeterea digeri possunt in duos greges topologicos: insulas altas et insulas humiles. Montes igniferi insulas altas gignunt, quae plures homines plerumque sustinere possunt et fertiliorem solum habent. Insulae humiles sunt scopuli vel atolla, proprie minores et infertiliores. Melanesia, cui sunt plurimi homines trium regionum, multas insulas altas continet, cum plurimum Micronesiae et Polynesiae insulae humiles sint.

Insuper multae insulae intra fines Oceani Pacifici patentes partes Oceaniae non putantur. Inter has insulas sunt Insulae Galapagenses Aequatoriae; Insulae Aleutiae in Alasca Civitatum Foederatarum; Insula Vancuverium Canadae; Sachalina et Insulae Curilenses, insulae Russicae; Taivania et aliae insulae Reipublicae Sinarum pertinentes; Philippinae; insulae in Mari Sinensi Australi patentes, inter quas disputatae Insulae Maris Sinensis Australis; plurimae insulae Indonesiae; et Iaponia, civitas insularis, quae Archipelagum Iaponiensem amplectitur.

Index insularum[recensere | fontem recensere]

Hic habes indicem multarum ex maioribus insulis Pacificis, per archipelagum vel unitatem civilem ordinatarum.

  • Baker (Civitates Foederatae)
  • Wake (Civitates Foederatae)

Insulae Pacificae per aream digestae (plus quam 10 000 chiliometrorum quadratorum[recensere | fontem recensere]

Nomen area (km2) civitas aut civitates numerus incolarum
Nova Guinea 785 753 Indonesia & Papua Nova Guinea 7 500 000
Insula Australis 145 836 Nova Zelandia 1 038 600
Insula Septentrionalis 111 583 Nova Zelandia 3 393 900
Sachalina 72 493 Russia 580 000
Taivania 35 883 num Taiwanensis aut Sinensis 23 000 000
Nova Britannia 35 145 Papua Nova Guinea 513 926
Insula Vancuverium 31 285 Canada 759 366
Nova Caledonia 16 648 Francia 208 709
Viti Levu 10 531 Viti 600 000
Havaii Insula 10 434 Civitates Foederatae 185 079

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Collins Atlas of the World, p. 83.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]