Roman numeral 10000 CC DD.svg

Medalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Medalia commemorativa Imperatoris Iohannis VIII Palaeologi ad participationem eius in concilio Florentino commemorandam. Legitur inscriptio : ΙΩΑΝΝΗC. ΒΑCΙΛΕΥC. ΚΑΙ. ΑΥΤΟKΡΑΤΩΡ. ΡΩΜΑΙΩΝ. ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟC. (Pisanus sculpsit).
Medalia Olympica anni 1896.
Medalia Civica Primae Classis, in Regno Belgico.

Medalia est nomisma metallicum ex auro, argento vel aere, in quo insignia sive figurae inciduntur, honoris recordationisve causa confectum sive ad aliquem honorandum, sive ad memoriam rei sive hominis celebrandam.

Medaliae quae propter merita vel gloriosa facinora dantur quasi eadem res est ac phalerae quae tamen tantummodo ad merita militaria potius quam civilia honoranda conferebantur.

Tempore Medii Aevi medalia erat genus nummi qui vocabatur obolus[1], sed sensus verbi nunc ad phaleras designandas magis inclinat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum medalia in usu temporibus Mediaevalibus designabat nomisma semi-denarii. Alain Rey (dir.), Dictionnaire historique de la langue française, Ed. les Dictionnaires Le Robert, 1998, de verbo maille. Et etiam : Dictionary of English etymology, Hensleigh Wedgwood (M.A.), 1862, volumen II, p. 397 : "Obolus dicitur medalia, id est medietas nummi."