Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Gallus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Galli (discretiva)

Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Gallus gallus domesticus
Gallus (laeva) et gallina (dextra)
Conservationis status
Domesticatum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Galliformes
Familia: Phasianidae
Subfamilia: Phasianinae
Genus: Gallus
Species: Gallus gallus
Subspecies: Gallus gallus domesticus
Nomen trinomine
Gallus gallus domesticus
(Linnaeus, 1758)[1]
Caput galli tria hebdomada natus. Hic, os opisthoticum in regione occipitali apparet, ut in adulto Cheloniano. bo = Basioccipitale, bt = Basitemporale, eo = Opisthoticum, f = Frontale, fm = Foramen magnum, fo = Fonticulus, oc = Condylus occipitalis, op = Opisthoticum, p = Parietale, pf = Postfrontale, sc = Sinus canalis in supraoccipitale, so = Supraoccpitale, sq = Squamosum, 8 = Exitus nervi vagi.
Ova gallorum colore variantur.
Pullus unum diem natus.
Gallus assus.
Adumbratio (anno 1919) quadrati textilis galli Persici vel descriptio avis Persicae, circa annum 600. Civitas Vaticana, Romae. Corona statum sanctatis intra illud schema religiosum designat.
Gallus gallus 'Red Junglefowl'.
Pulli antequam primum exeunt.

Gallus gallus domesticus, simpliciter gallus,[2] est avis mansuefacta cladi Galloanserarum et subspecies Galli galli (Anglice red junglefowl). Unum ex communissimis et longe lateque diffusissimis animalibus mansuefactis, et ad plus quam 24 billiones anno 2003,[3] sunt plures galli in orbe terrarum quam ulla alia avis species. Homines gallos praecipue pro fonte cibi alunt, eorum carnem et ova consumentes. Dominatus galli in societate humana mirabilis contra eius originem haberi potest; qui ab antiquitate ad praesens, "culturam, artes, artem coquinariam, scientiam, et religionem excitavit."[4]

Usitatum mansuefactionis gallorum iudicium in Encyclopædia Britannica (2007) sic datur: "Homines primum gallos in subcontinente Indico ortos mansuefecerunt ad pugnandos gallos in Asia, Africa, et Europa. Minime productionem ovorum vel carnis animadverunt."[5] Recentia studia genetica multiplices origines maternales in Asia Meridio-Orientali, Orientali, et Meridiana inveniunt, sed cladus in America, Europa, Medio Oriente, et Africa in subcontinente Indico ortus invenitur. Ex India Galloanserae ad Lydiam, regnum Persificatum, in Asia Minore occidentali situm venerunt, et Galloanserae in Graeciam ante saeculum 5 a.C.n. importatae sunt.[6] Galloanserae in Aegypto a tempore Domus Duodevicensimae notae erant, cum "avis quae quotidie parit" ad Aegyptum ex terra inter Syriam et Shinar, Babyloniae, secundum annales Tutmose III veniret.[7][8]

Hac in subspecie, mas et femina aspectu distinguuntur, gallus a gallina statura maiore, crista rubra in capite, spiculisque cretis, calcaribus, coloribus lucidioribus pennarum, cauda multicolore plumarum in figura cristae differt. Anglice, galli cauda (cocktail) est nomen potus multicoloris. Differt etiam canendo, quod mas matutine canit (Francogallice: cocorico; Hispanice: quiquiriqui ; Anglice: cock-a-doodle-do) et femina non ita canit. Gallorum amor nativus pugnandi adhibetur ut pugnae gallorum instituantur. Qui mos vivacissimus olim in Septentrionali Gallia Belgioque iam vetatur. Perennis est in Asiae insulis sicut in Media America.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graeci antiqui gallos quam ferocissimos requirebant atque educabant ad rixas certaminum: nam pignus in victore ponebant atque ita quaestum facere sperabant. Hunc morem Romani aspernati sunt: iam tempore Columellae gallus cohortalis "vulgo per omnes fere villas conspiciebatur"[9]; nam gallinariae pastionis "non spernendus est reditus." Hic gallus cohortalis vel villaticus dictus a rustico et ab Africano distinguebatur, quae tria praecipua genera illius temporis fuerunt. Pauca post saecula nonne etiam Palladius scripsit: "Gallinas educare nulla mulier nescit quae modo videtur industria[10]"?

Morbi gallorum[recensere | fontem recensere]

Galli nonnullos parasitos habere possunt, Phthirapteris, Acarinis, Ixodoideis, Siphonapteris, et Nematodis inclusis, cum aliis morbis. Contra nomen Anglicum chickenpox, Varicella zoster virus gallos non tangit.[11] Nonnulli morbi qui gallos viciis late inficunt sunt:

Nomen Nomen vulgare Causa
Aspergillosis Fungi
Influenza aviana Influenza aviana Virus
Histomoniasis Histomoniasis Parasitus protozoae
Botulismus Toxin
"Cage Layer Fatigue" defectiones mineralium
Campylobacteriosis
Coccidiosis Parasiti
Gravedines Virus
Crop Bound
Dermanyssus gallinae Acarus ruber Parasitus
"Egg bound"
Erysipelas Bacteria
"Fatty Liver Hemorrhagic Syndrome"
Cholera gallinacea Bacteria
"Fowl pox" Virus
Fowl Typhoid Bacteria
Laryngotracheitis contagiosa Herpesvirus gallidum 1
Syngamus trachea Syngamus trachea Vermes
Bronchitis Contagiosa Virus
"Infectious Bursal Disease" Gumboro Virus
Coryza Contagiosa Bacteria
Leukosis lymphoida Anglice: "avian leukosis virus"
Morbus Marek Virus
Moniliasis Anglice: "Yeast infection" Fungi
Mycoplasmas Organismi bacteriorum similes
Anglice: "Newcastle disease" Virus
Enteritis Necrotica Bacteria
Omphalitis Morbus mushy chick
Peritonitis[12]
Prolapse
Psittacosis Bacteria
Pullorum Salmonella Bacteria
Anglice: "Scaly leg" Parasiti
Carcinoma squamosum Cancer
Dyschondroplasia tibialis speed growing
Toxoplasmosis
Enteritis Ulcerativa Bacteria

Signum Galliae[recensere | fontem recensere]

Quod nomina simillima sunt, avis gallus est signum nationis Galliae. Omnes turmae Francogallicae igitur imaginem galli portant dum pro patria ludunt, sive pedilusores, canistrilusores, vel etiam qui curling ludunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Gallus in herba vigilanter stat.
  1. Carolus Linnaeus, Systema Naturae, editio decima (1758)
  2. Apud Varronem legimus "proprio nomine vocantur feminae gallinae, mares galli, capi semimares, qui sunt castrati" (Res Rusticae 3.9.3.). Galli recens ex ovo exclusi pulli appellantur.
  3. Secundum Firefly Encyclopedia of Birds, ed. Christopher Perrins (Buffalo, N.E.: Firefly Books, 2003).
  4. Jerry Adler et Andrew Lawler, "How the Chicken Conquered the World," Smithsonian Magazine, Iunio 2012.
  5. "Humans first domesticated chickens of Indian origin for the purpose of cockfighting in Asia, Africa, and Europe. Very little formal attention was given to egg or meat production." W. P. Garrigus, "Poultry Farming," Encyclopædia Britannica (2007).
  6. Maguelonne Toussaint-Samat, "The History of Poultry," in The History of Food, Anthea Bell, interpres (ed. retractata, 2009), p. 306.
  7. Howard Carter, "An Ostracon Depicting a Red Jungle-Fowl (The Earliest Known Drawing of the Domestic Cock)," The Journal of Egyptian Archaeology 9(1/2, 1923):1-4.
  8. Pritchard, "The Asiatic Campaigns of Thutmose III," Ancient Near East Texts related to the Old Testament, p. 240.
  9. VIII,2.
  10. I,27.
  11. White TM, Gilden DH, Mahalingam R.. "An animal model of varicella virus infection" .
  12. "Clucks and Chooks: guide to keeping chickens" 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Akishinonomiyam F., et al. 1996. Monophyletic origin and unique dispersal patterns of domestic fowl. Proceedings of the National Academy of Sciences 93:6792-6795. ISSN 0027-8424. online (PDF, 1.1 MB).
  • Baeumer, Erich. 1964, Das "dumme Huhn": Verhalten des Haushuhns. Stutgartiae: Franckh’sche Verlagsbuchhandlung.
  • Benecke, Norbert. 2001. Der Mensch und seine Haustiere: Die Geschichte einer jahrtausendealten Beziehung. Coloniae: Lizenzausgabe, Parkland-Verlag. ISBN 3-88059-995-5.
  • Columella, libro octavo de Re rustica, capitibus II-VII.
  • Eriksson J, Larson G, Gunnarsson U, Bed'hom B, Tixier-Boichard M, et al. Identification of the Yellow Skin Gene Reveals a Hybrid Origin of the Domestic Chicken. PLoS Genetics 4(2008)(2), DOI 10.1371/journal.pgen.1000010.
  • Green-Armytage, Stephen. 2000. Extraordinary Chickens. Harry N. Abrams. ISBN 0-8109-3343-8.
  • Herre, Wolf, et Manfred Röhrs. 1990. Haustiere: zoologisch gesehen. Stutgartiae: Fischer. ISBN 3-437-20446-7.
  • Pechenkina, Ekaterina A., Stanley H. Ambrose, Ma Xiaolin, et Robert A. Benfer Jr. 2005. Reconstructing northern Chinese Neolithic subsistence practices by isotopic analysis. Journal of Archaeological Science 32:1176-1189. ISSN 0305-4403. PDF, 380KB.
  • Peitz, Beate, et Leopold Peitz. 2005. Hühner halten. Ed. 6a. Stutgartiae: Ulmer. ISBN 3-8001-5086-7.
  • Reichstein, Hans. 1994. Osteologische Belege zum Vorkommen von Haubenhühnern in der frühen Neuzeit in Göttingen und Höxter. In Beiträge zur Archäozoologie und prähistorischen Anthropologie. 8. Arbeitstreffen der Osteologen, Konstanz 1993 im Andenken an Joachim Boessneck, ed. Mostefa Kokabi et Joachim Wahl, 449-450. Forschungen und Berichte zur Vor- und Frühgeschichte in Baden-Württemberg, 53. Stutgartiae: Kommissionsverlag, K. Theiss Verlag. ISBN 3-8062-1155-8. ISSN 0724-4347.
  • Smith, Page, et Charles Daniel. 2000. The Chicken Book. University of Georgia Press. ISBN 0-8203-2213-X.
  • Zeuner, Frederick E. 1967. Geschichte der Haustiere. Monaci: Bayerischer Landwirtschaftsverlag. Editio prima: A history of domesticated animals (Londinii: Hutchinson & Co., 1963).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gallum gallum domesticum spectant.