Basilica

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Basilica (discretiva)

Facies ecclesiae cathedralis Saltensis.
Romae: Basilica Constantiniana.

Basilica est genus aedificiorum primo a Romanis antiquis excogitatum, in quo res publicae et iudiciales diebus fastis agebantur. Deducitur e Graecorum stoa, quae etiam erat amplus locus porticatus? rebus publicis dicatus.

Basilicae antiquae[recensere | fontem recensere]

Forma basilicae antiquae Pompeiorum sitae.

Basilicae sunt magnae aulae, ubi iudicia et nundinae olim fiebant. Nonnullae basilicae antiquae Romae in foro fuerunt, sed etiam aliis in oppidis (ut in Pompeiis) inveniri possunt. Vitruvius Pollio de modo basilicarum aedificandarum scripsit .

Basilicae Romae[recensere | fontem recensere]

Fuerunt Romae basilicae variae:

Basilicae palaeochristianae[recensere | fontem recensere]

Primi Christiani temporibus persecutionum cultum Dei in aedibus privatis faciebant. Cum imperatores Romani doctrinam Christianam concesserunt, communitatibus Christianis maioribus aedificiis ad dei cultus celebrandos opus fuit. Primae ecclesiae publicae aedificatae sunt modo basilicarum civilium, cum navibus et porticibus et in anteriore parte mensa altaris, post quam pro sella praetoris vel imperatoris cathedra episcopi collocata est. Ingressus in aedem erat per atrium vel narthicem.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilica spectant.