Latinitas nondum censa

Polyphonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Polyphonicum carmen Orlandi Lassi, Resonet in laudibus.

Polyphonia dicitur ars canendi multis diversis simul vocibus quae bene concinant. Cantus polyphonicuys aemulat musicam angelorum, quibus non est spirare necessarium: ita cantus angelorum continuum putare possumus; hominibus contra necessarium est, sed si multae voces simul canunt videtur fluxus musicae continuus. [1].

Historia[recensere | fontem recensere]

In Europa primordia polyphoniae certe iam IX vel X saeculo fuerunt, nondum adnotatae. Primae formae adnotationis inveniuntur in "Musica Enchiriadis"[2], nono saeculo exeunte.

Maxime polyphonia floruit saeculis decimo quinto ed decimo sexto, musica quae vocatur madrigalis si profana,motetus vel missa (inter alia) si sacra . Magister optimus generis polyphonici ducitur Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus qui saeculo XVI Romae apud Papas opera dedit.

Et hodie multi greges cantorum in Europa et in America praesertim (sed paene toto orbe terrarum) vel ex professo musici, vel in otio suo, vel in ecclesiis saepissime antiquos cantus polyphonicos maxima voluptate et interdum excellentissime canunt. Cum initio mulieres in ecclesiis prohiberentur, hodie et pueri et puellae et viri et mulieres hoc genus canorum colunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Antonius Rooley dixit apud Madrigal History Tour ep. 1
  2. http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/MUSENCI_TEXT.html


Musica Haec stipula ad theoriam musicae spectat. Amplifica, si potes!