Ordo mundi sanitarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Ordinis
Aedificia sedis Ordinis, Genavae sita.

Ordo mundi sanitarius[1] est praecipua Consociationis Nationum agentura quae valetudinem, salutem et curam sanitatis gentium curat contra morbos epidemiasue. Ordo, die 7 Aprilis 1948 conditus, Genavae in urbe Helvetiae situs, est pars Gregis evolutionis Consociationis Nationum. Proxima agentura, Consociatio Sanitatis, fuit agentura Societatis Civitatum.

Ordo mundi sanitarius ex Consilio oeconomico et sociali dependet. Primus director fuit Brock Chisholm; director ab anno 2007 est Margaret Chan, medica et femina docta Sinica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Consociationem Sanitatis Mundi spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg