Latinitas bona

Satura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Satura,[1] scilicet 'satura lanx', significat primo sensu vas cibi vel fructuum plenum, tum sensu translaticio sive litterario carmen ad res varias pertinens, quod vitia privata vel publica saepe obiurgat. Romani saturam genus litterarum sibi proprium ducebant, quod illud Quintiliani "satura quidem tota nostra [i.e. Romana] est"[2] bene demonstrat. Quintilianus quidem sententia sua solam saturam versibus compositam denotat. Satura sensu latiore iam in comoediis Aristophanis invenitur.

Varietates[recensere | fontem recensere]

Notio saturae varia significare potest:

Historia[recensere | fontem recensere]

Satura Romana[recensere | fontem recensere]

Satura Menippea[recensere | fontem recensere]

Editio Petronii Satyricorum a Petro Pithou facta, Parisiis 1587

Saturae species antiquissima est satura Menippea. Antiqui hoc genus litterarum initio sola formae proprietate definiverunt, quod enim partim oratione (prosaica) partim carminibus variorum metrorum compositum est (Prosimetrum). Originem nomenque sumit a saturis Menippi (saeculo tertio a.C.n., quae tamen non iam exstant. Serio ioca intermiscens, facetiis ac irrisione utens censuras Cynicas (diatriben) in formam litterariam redegit. A Marco Terentio Varrone, qui formam prosimetricam (non argumenta) in litteras Romanas introduxit, etiam satura Varroniana vocatur.

Licentia formalis mox in licentiam rerum ac stili conversa est: Forma extrinseca carente mutationes aspectus celeres concedebantur, quomodo ludibriis, imitatione ac dicacitate veritas diceretur.

Inter exempla saturae Menippeae primi saeculi sunt Senecae Apocolocyntosis et Petronii Satyricon.

Syrus Lucianus Samosatensis (saeculo secundo) fuit primus scriptor, qui ad Menippum provocavit, ubi opera sua satirica licentia formali composuit. In suis Dialogis mortuorum, qui librum Menippi hodie amissum imitantur, idem Menippus ipse prodit.

Renascentia litterarum etiam satura Menippea renata est. Anno 1581, humanista Iustus Lipsius opus Satyra Menippea: Somnium, sive lusus in nostri aevi criticos inscriptum edidit. Anno 1594 Lutetiae, quattuor Parisii eruditi libro Satire Ménippée principes vellicaverunt. Alia exempla litteraria inter multa sunt Francisci Rabelaesi Pantagruel (1532) et Gargantua (1534), Ioannis Fischart Geschichtklitterung (1575/90) aut Laurentii Sterne Tristram Shandy (1759–1767).

Satura Lucilii, Horatii, Persii et Iuvenalis[recensere | fontem recensere]

"Le epistole satira di e l'Orazio Flacco Q., ie MDCCCXIV.
  • Lucilius (secundo saeculo a.C.n.) triginta libros saturae scripsit, quorum circa 1300 versus in fragmentis hodie supersunt. Romani Lucilium auctorem saturae habebant, qua in re autem verbum saturae tantum illam versibus confectam designat. Saturae Lucilianae hexametris compositae sunt. Illud Quintiliani: Satura quidem tota nostra est testimonio est, Romanis quanti momenti hoc genus litterarum esset: hoc solum a Graecis non acceperant. Lucilius, cum locuplete gente ortus ac cives Romanus esset, magna licentia vitam Romanam, negotiatores, vitia, superstitionem et morbos ludificatur, mulieres et amores dicaciter demonstrat, de lingua, orthographia et poesi docet.
  • Horatius (68 a.C.n.-8 a.C.n.) libros duo saturarum scripsit. Quos sermones appellando hexametrisque componendo ad Lucilium auctorem provocavit. Argumenta illis Lucilianis similia sunt, tamen minore dicacitate confecta, quod ei in humiliore statu posito vitia in se ipso aut in hominibus mortuis, qui ei periculo non essent, demonstranda erant.
  • Persius (34-62) discipulus philosophi Stoici Annaei Cornuti fuit. Pauca opera eius post mortem a Cornuto recensa et edita sunt. Sex saturae et quattuordecim choliambi exstant.
  • Iuvenalis, fine primi saeculi et initio saeculi secundi saturas sedecim notas conscripsit, in libros quattuor divisas, quibus magna acerbitate, summo tamen ingenio, civitatem vituperat.

Usque ad saeculum duodevicesimum in theoria praxique litteraria inter saturam Horatianam (iocosam ac comicam) et saturam Iuvenalem (vituperantem ac grandem) distinguebatur. Ex quo Goethe litteraturam in epicam (sensu latiore omnem narrativam complectens), lyricam et dramaticam divisit, discrimina antiqua ex usu venerunt.

Litterae satiricae Medii Aevi in terris Islamicis[recensere | fontem recensere]

Ad poesim Arabicam genus satiricum nomine hija pertinebat. Satura nono saeculo ab Al-Jahiz introducta est.

Decimo saeculo scriptor Tha'alibi carminum satiricorum a poetis Arabicis As-Salami et Abu Dulaf scriptorum mentionum facit.

Verba "comoedia" et "satura" synonyma fiebant, postquam Aristotelis liber de arte poetica in linguam Arabicam versus et a scriptoribus et philosophis Islamicis sicut Abu Bischr, discipulo eius Alpharabius, Avicenna et Averroes commentatus est. Vita cultuque Graecorum a civitate Islamica differentibus "comoedia" a ludo scaenico Graeco disiuncta ac cum argumentis generibusque Arabicae poesis sicut hija (poesis satirica) aequata est. "Comoedia" tantum "ars reprehensionis" ducebatur sine ulla relatione ad eventus laetos aut initia turbata, quae bene eveniunt (ut in comoedia Graeca fieri solet). Versiones Latinae duodecimi saeculi in paeninsula Iberica factae hanc significationem etiam litteraturae Latinae medioevali tradiderunt.[3]

Ubayd Zakani saeculo decimo quarto saturam in litteraturam Persicam introduxit. Notus est ob versus obscenos a nonnullis habitos, qui saepe res politicas attinent, saepe in disputationibus de homophylophilia citatur. Inter opera eius sunt Resaleh-ye Delgosha, Akhlaq al-Ashraf ("Aristotelis ethica"), et fabula iocosa Masnavi Mush-O-Gorbeh ('Mus et Cattus'), quae est satura politica.

Satura Europaea Medii Aevi[recensere | fontem recensere]

Plerique auctores medievales doctrinae Christianae confisi ordinem civitatis hierachicum sive feudalem tamquam divinitus institutum agnoscebant. Quod homines peccatores ad virtutem vocare volebant, ad didacticam Christianam pertinent. Saepe satura officia ordinis feudalis neglecta vituperat sicut crudelitatem nobilium, seditiones rusticorum ac luxuriam peccataque clericorum.

Exempla talis saturae inveniuntur in carminibus clericorum, qui nomine Goliard sive Vagantes noti sunt (Petrus Blesensis, Gualterus de Castellione, sic dictus Archipoeta et quaedam carmina in anthologia Carminum Buranorum), apud Gualterium de Vogelweide in Germania, Dantem Alagherium in Italia et Galfridum Chaucer in Anglia.

Aliud genus est fabula epica, ut puta "Roman de Renart" in Francia aut "Reineke Fuchs" in Germania. Fabula et facete dictum in unum confusum tamquam "speculum" litterarium pravitatem mundi aulici demononstrabat, ut fabula epica et parodia poesis epicae aulicae intelligi possit.

Renascentia litterarum[recensere | fontem recensere]

Lutherus tamquam instrumentum diaboli
Stultifera Navis, versio Latina, Grüninger:Argentorati 1497
Pictura ab Ioanne Holpenio in margine facta; prima editiio Stultitiae laudis (1515), quae erat ipsi Erasmo (Kupferstichkabinett, Basileae)

Renascentia litterarum in Italia saturam, quae nunc est, genuit: Varia genera satirica a ludo scaenico (Commedia dell'Arte) usque ad facetias philologorum amplexa est. Parodia in flore erat; facetiae Theopholi Folengo aut Petri Aretini famosae erant. Varius et multiplex Aretinus comoedias scripsit, quibus vitam nobilium Romae ludibrio habuit. Paene 3000 epistulis scriptisque variis artem suam exercens saepe ex tempore (nec assentatione carens) ad quaslibet res acutas annotationes faciebat, imprimis ineptias percensendo.

In Francia satura renata est, cum Franciscus Rabelaesus historias satiricas Pantagruel ac Gargantua conscripsit (quo modo iram regiam concitavit).

In Germania res se aliter habuerunt. Plurimae humanistarum saturae ad litteraturam fatuorum (Narrenliteratur), quae dicitur, pertinent. Sebastiani Brant Stultifera navis (Narrenschiff, 1494) ac Erasmi opera nominibus Stultitiae laus (1509) et Iulius exclusus e coelis (1514) traditionem medievalem sequentes vitia temporis coercent et severitate eradicare student. Imprimis Stultifera navis versione Latina ubique terrarum lectores ac aemulatores attrahebat. Praeterea erant historiae populares sicut Till Eulenspiegel (circiter annum 1510) et Die Schiltbürger (1598), quae traditionem iocularium sequuntur, atque ludus popularis, quo in scaenis et mercatis ut principes ita subiecti eorum ludibrio facti sunt.

Reformatione coepta satura ab omnibus factionibus ad praecepta ipsorum propaganda adhibita est: Scriptores maximi momenti sunt Erasmus, Huldericus de Hutten (Epistolae obscurorum virorum, 1514/1516) et Thomas Murner. Et ipsae ecclesiae et duces earum vellicati sunt: Ut puta papa asinus vel draco, Ioannes Eck (Lutheri adversarius) sus, Thomas Murner cattus et Lutherus monstrum septem capitum vel instrumentum nomine Dudelsack a diabolo cantatum producitur. Ecclesia Catholica Romana tandem Babylonico scorto aequatur.

In Anglia Ioannes Donne versus satiricos scripsit. Imprimis ab annis 1590 satura versibus confecta vigebat, cum Iosephus Hall Virgidemiarum edidisset, sex libros saturarum, quibus multa et varia (ab auctoribus malis usque ad nobiles malignos) percensuit. Hall primus saturam Iuvenalis secutus [4] multos aemulatores invenit, qui denique censura impediti satura desistere coacti sunt.[5]

Barocus[recensere | fontem recensere]

Scriptores Anglici saeculi decimi sexti saturam potius rudem et acrem quam facetam exercuerant. Isaac Casaubon, qui erat Hugenotus Francicus, anno 1605 exposuit saturam Romanam humaniorem fuisse. Casaubon Quintiliani scripta edidit et significationem originalem (satura lanx, non satyr) in medium protulit, ut inde sal et facetiae maioris momenti fiebant. Satura decimi septimi saeculi denuo "mores emendatiores" (Ioannes Dryden, "amendment of vices") appetebat.

Opus satiricum maximum Baroci annis 1605–1615 in Hispania a Michael de Cervantes scriptum est, quod nomine Don Quijote de la Mancha (Dominus Quixotus A Manica) parodiam mythistoriarum equestrium praebet. Lingua Theodisca Grimmelshausen (Simplicissimus Teutsch, 1662), Christianus Reuter (Schelmuffsky , 1696/97) et Andreas Gryphius (Horribilicribrifax, 1663), quamvis diversis modis, exemplar Cervantis sequuntur. In Germania etiam societates linguae patriae purgandae (patriotische Sprachgesellschaften) numerosos libros satiricos ediderunt, quibus linguam Theodiscam verbis ex alienis linguis oriundis purgare studebant. Ioachim Rachel denique plebi maxime acceptus "Iuvenalis Germanus" appellatus est.

In Francia satura carminibus Nicolai Boileau in fastigio erat. Etiam in operibus aliorum scriptorum, praecipue illorum, qui canones "classicas" appetiverunt sicut Ioannis de La Bruyère, Ioannis de La Fontaine et Molière elementa satirica inveniuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. B. Conte, Latin Literature, a history, trans. Solodow, Johns Hopkins, 1994.
  • Herman Northrop Frye, Anatomy of Criticism. Four Essays. Princeton University Press, 1957.
  • Burkhard Meyer-Sickendiek, Art. Satire, in: Historisches Wörterbuch der Rhetorik, Vol. 8: Rhet-St, ed. a Gert Ueding, Tubingae 2007, Coll. 447-469.

Satura antiquitatis[recensere | fontem recensere]

  • Dietmar Korzeniewski (ed.), Die römische Satire. Wege der Forschung. Vol. 238. Wiss. Buchges., Darmstadiae 1970, ISSN 0509-9609
  • Ulrich Knoche, Die römische Satire. Wissenschaftl. Ed.-Ges., Berolini 1949, Vandenhoeck Ruprecht, Gottingae 1982 (4. ed.), ISBN 3-525-25319-2

Satura Medii Aevi[recensere | fontem recensere]

  • Udo Kindermann: Satyra. Die Theorie der Satire im Mittellateinischen. Vorstudie zu einer Gattungsgeschichte. Carl-Verlag, Norimbergae 1978, ISBN 3-418-00058-4
  • Hellmut Rosenfeld: Die Entwicklung der Ständesatire im Mittelalter. in: Zeitschrift für deutsche Philologie. Schmidt, Berolini 71.1951/52, ISSN 0044-2496
  • Peter Richter (Ed.): Parodie und Satire in der Literatur des Mittelalters. Ernst-Moritz-Arndt-Universität, Greifswald 1989, ISBN 3-86006-008-2

Saturae temporis Renascentiae litterarum[recensere | fontem recensere]

  • Könneker, Barbara. 1991. Satire im 16. Jahrhundert: Epoche—Werke—Wirkung. Monaci: Beck. ISBN 3406347606.
  • Piltz, Georg, ed. 1983. Ein Sack voll Ablaß. Bildsatiren der Reformationszeit. Berolini: Eulenspiegel.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Satura, tardius satira vel etiam satyra, quod verbum prius falso a Graeco σάτυρος, satyros, deductum est; Conte 1994.
  2. Institutio oratoria 10,1,93.
  3. Webber, Edwin J. (January 1958). "Comedy as Satire in Hispano-Arabic Spain". Hispanic Review (University of Pennsylvania Press) 26 (1): 1–11.
  4. A. Davenport (ed.): The Poems of Joseph Hall, Liverpool University Press, 1969:"...Hall's Virgidemiae was a new departure in that the true Juvenalian mode of satire was being attempted for the first time, and successfully, in English."
  5. Archiepiscopus Cantuarensis mense Iunio anno 1599 'Bishop's Ban', qui dicitur, edidit, quo vetitum est ultra saturas typis describi. A. Davenport: The Poems of Joseph Hall, Liverpool University Press, 1969.