Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bulgaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Република България
Res publica Bulgarica
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia civitatis: Iunctio adipiscitur opem
(Bulgarice:Съединението прави силата )
Situs Bulgariae in Europa
Lingua Bulgarica
Caput Serdica
Praeses Rosen Plevneliev
Primus minister Plamen Oresharski
Ambitus
 - Totalis
 - % aqua
Locus 102


110 910 km²
0,3%

Multitudo


 - Tota (anno 2008)
 - Densitas

Locus 95


7 262 675 incolae
65,5 hab./km²

Autonomia
 - Declarata

3 Martii 1878
Iunctio
 - Declarata

6 Septembris 1885
Libertas
 - Declarata

22 Septembris 1908
Nummus Leo (Bulgarice лев)
Zona Horaria UTC +2
Hymnus nationalis Mila Rodino
Abbreviatio interretialis .BG
Telephonicum praefixum +359

Bulgaria (Bulgarice България, i.e. Balgarija) est una ex civitatibus Europaeis, in paeninsula Balcanica sita, septemtrione Romaniae, oriente Ponto Euxino, meridie Turciae Graeciaeque et occidente Macedoniae Serbiaeque finitima; eiusdem caput Serdica sive Sophia nuncupatur. Kalendis Ianuariis anno 2007, Bulgaria Unioni Europea intravit. Praeses reipublicae est Rosenus Plevnelievius. Plamen Oresharski administrationi praeest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bulgari Turcicam positionem cuspidibus Baionnensibus superobruunt, postquam Bulgaria Primo Bello Balcanico inter annos 1912 et 1913 Turciam invaserunt. Quod Iaroslavus Věšín pinxit.

Gentes Bulgares Asparuho duce ab anno 679 invaserunt incolaveruntque Moesiam et Scythiam Minorem. Pace cum Imperio Romano anno 681 impetrata et capite Pliska condito, Primum Imperium Bulgaricum ad limitem Imperii Byzantii demum institutum est. Nihilominus, saeculis secutis bellum contra Imperium Byzantinum pluries gessit, ne omnino excidatur.

Bulgaria ab Imperii Ottomanici irruptione saeculo quarto decimo succumbita, autonomiam anno 1878 recuperavit, totam libertatem anno 1908 proclamans. Paulo postea, inter annos 1912 et 1913, in Bellis Balcanicis involuta est. Per primum bellum mundanum iuxta nationes victas pugnavit.

Secundo bello mundano, foedere cum Germania nazistica et Italia Fascistica facta, Bulgaria profligata est. Die 28 Octobris 1944 indutias signavit cum Unione Sovietica Britanniarum Regno et Civitatibus Foederatis, atque hoc factu foedus cum Germania finivit. Post hanc cladem, Unio Sovietica domina dictaturam communisticam in Bulgariam coepit. Anno 1946 regnum finitum et res publica popularis proclamata est. Dictatura finem habuit anno 1989. Anno 1990, communismo desito, Bulgaria prima comitia cum variarum factionum participatione habuit.

Bulgaria Consociationis ex pacto Atlantico septentrionali pars ex anno 2004 facta est et Unioni Europaeae anno 2007 haesit.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index regum praesidumque Bulgariae

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Custodes ante Praesidatum.

Ex anno 1991 Bulgaria democraticam, unitariam, parlamentariam, respublicanam constitutionem habet.

Natio Consociationis Nationum socia anno 1955 et Organizationem pro Securitate et Cooperatione in Europa condens socia anno 1995 facta est. Velut Consultativus Circulus Foederi Antarctico, Bulgaria territoriorum 60º Meridionalis latitudinis sitorum administrationi se immiscet. Conventus Nationalis (Bulgarice Народно събрание) e 240 deputatis, populare per suffragium quadriennio electis, consistit. Factio aut coalitio minimum 4 centesimae suffragiorum consequi debet ad parlamentum intrandum. Conventus Civitatis legum ferendarum, dispensationis oeconomicae approbandae, praesidialium comitiorum temporis statuendi, Primi Ministri et aliorum ministrorum eligendorum et dimittendorum, belli clarigandi, copiarum extra civitatem mittendarum et internationalium foederum consensuumque ratificandorum potestatem habet. Gubernatio minoritaria a factione Civium pro Evolutione Europaea Bulgariae (Bulgarice Граждани за европейско развитие на България) formata administrationem post Iulii anni 2009 comitia assecuta est.

Iudiciale systema e regionalibus, districtorum et appellatoriis tribunalibus quoque et e Tribunale Supremo Cassationis consistit. Praeterea, Bulgaria Tribunal Supremum Administrativum et militarium tribunalium systema habet.

Praeses Bulgariae ut dux civitatis et virum armatarum imperator meret. Qui etiam Consilio Consultativo Securitatis Reipublicae praeest. Dum aliam legislationem incohare praeter Constitutionales emendationes nequit, Praeses rogationes ali disceptationi reddere potest, quamquam parlamentum Praesidis intercessionem invalentem facere per plerorumque deputatorum suffragium potest.

Natio Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali die 29 Martii anni 2004 se iunxit et Unionis Europaeae Foedus Accessionis die 25 Aprilis anni 2005 obsignavit. Tota Unionis Europaeae socia Kalendas Ianuarias anni 2007 facta est ubi 17 deputatos Parlamento Europaeo eligit.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Districti Bulgariae.

Bulgaria in 28 districtos (Bulgarice области) divisa invenitur quorum capita homonyma sunt.

Numero in tabula Districtus Latine Dsitrictus Bulgarice Caput Latine Caput Bulgarice
1 Scaptopara Благоевград Scaptopara Благоевград
2 Pyrgos Бургас Pyrgos Бургас
3 Dobroticapolitania Добрич Dobroticapolis Добрич
4 Gabrovo Габрово Gabrovo Габрово
5 Hascovo Хасково Hascovo Хасково
6 Achridos Кърджали Achridos Кърджали
7 Pautalia Кюстендил Pautalia Кюстендил
8 Melta Ловеч Melta Ловеч
9 Montana Монтана Montana Монтана
10 Bessapara Пазарджик Bessapara [1] Пазарджик
11 Perunopolitania Перник Perunopolis Перник
12 Plevenum Плевен Plevenum Плевен
13 Philippopolitania Пловдив Philippopolis Пловдив
14 Abritus Разград Abritus Разград
15 Sexantaprista Русе Sexantaprista Русе
16 Simeonis Шумен Simeonis Шумен
17 Durostorum Силистра Durostorum Силистра
18 Selymnos Сливен Selymnos Сливен
19 Smolenopolitania Смолян Smolenopolis Смолян
20 Urbs Serdica София Serdica София
21 Districtus Serdicus Софийска област Serdica София
22 Ulpia Augusta Traiana Стара Загора Ulpia Augusta Traiana Стара Загора
23 Emporiopolitania Търговище Emporiopolis Търговище
24 Odessus Варна Odessus Варна
25 Ternobum Велико Търново Ternobum [2] Велико Търново
26 Bidinum Видин Bidinum [3] Видин
27 Valvae Враца Valvae Враца
28 Diospolitania Ямбол Diospolis Ямбол

Vicissim districti in 264 communia subdividuntur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographice et climatice, Bulgaria notandam diversitatem ostendit cum topiis pervagantibus e Alpinis nive tectis culminibus in Rila, Orbelo et Haemo (Bulgarice Рила, Пирин, Стара планинa, respective) montibus ad placidum apricumque Ponti Euxini (Bulgarice Черно море) litus; e typice continentali Planitie Danubiana (Bulgarice Дунавска равнина) (antiqua Moesia) Septemtrione ad grave Mediterraneum climaticum pondus in Macedonicis vallibus et in inferiori terra in Meridionallimis Thraciae partibus.

Bulgaria praesertim clima temperatum cum frigidis hiemibus et calidis aestatibus habet. Saepti effectus Haemi montis aliquid clima per totam civitatem afficit: Septemtrionalis Bulgaria minores temperaturas experitur et plurimam pluviam quam Meridionalis terra inferior accipit.

Angustiae Trigradenses (Bulgarice Триградско ждрело).
Lacus Mandrensis (Bulgarice Мандренско езеро).

Bulgaria regionum Classicis temporibus notarum portiones comprehendit inter quas Moesia, Thracia et Macedonia. Montanus reipublicae Austroccidens dua alpina iuga, Rilam et Orbelum, habet et Orientalius humilior sed extensior mons Rhodope stat. In monte Rila maximum Paeninsulae Balcanicae cacumen, Musala (Bulgarice Мусала) 2925 metrorum sive 9596 pedum altum, est; longissimum montis Haemi iugum ex Occidente in Orientem mediam per civitatem currit, celebris Valles Rosarum (Bulgarice Розова долина) Septemtrione. Clivosa natio et planities ad Austrorientem iuxta Ponti Euxini litus et iuxta Bulgariae praecipuum flumen, Danubium ad septemtrionem. Strandza (Bulgarice Странджа) maximus mons Austroriente est. Pauci montes et colles in Boreorientali Dobrogeae (Bulgarice Добруджа) regione sunt. Paeninsulae Balcanicae nomen a Балкан sive Стара планина (Latine; Haemo) iugo per Bulgariae centrum currente et in Orientalem Serbiam patente derivatur.

Bulgaria ingentes manganicorum Boreoriente et uranii Austroccidente saxorum venas, simul et vasta carbonis suppletoria et cuprea, plumbea, zincea aureaque saxa habet. Minores ferreae, argenteae, chromiti, niccoleae, bisemuteaea at aliorum venae sunt. Bulgaria haud metalliferis mineralibus abundat inter quae saxum salsum, gypsum, caolinitum et marmor.

Natio densam circiter 540 fluminum reticulationem habet, quae pleraque, notande excepto Danubio, brevia et cum parvis aquarum aequoribus. Pleraque flumina per montanos locos fluunt. Longissimum flumen solum in Bulgarico territorio situm, Oescus, 368 km (229 milia passuum) longum est. Alia praecipua flumina Strymon et Hebrus meridie sunt.

Rila et Orbelus montium iuga circiter 260 lacus glaciales ostendunt; natio etiam complures magnos lacus in Ponti Euxini litore et amplius 2 200 lacuum structilium habet. Plurimi minerales fontes, praesertim Austroccidentalibus Centralibusque in civitatibus partibus iuxta fallas inter montes siti, sunt.

Praecipitatio media in Bulgaria circiter 630 millimetra per annum est. In terra inferiori pluvia inter 500 et 800 mm variat et in montanis locis inter 1 000 et 1 400 mm per annum. Sicciores loci Dobrogeam et Septemtrionalem litoralem laciniam includunt, dum supremae Rilae, Orbeli, Rhodopis, Haemi, Osogovonis et Scomii partes maximas praecipitationis quantitates accipiunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Consaepti Negotiosi Serdicensis (Bulgarice Бизнес Парк София) conspectus. Caput magnam reipublicae PDG portionis gignit.

Bulgariae oeconomia considerabiliter post annum 1989, cum Unionis Sovieticae collapsu et, ergo, in Sovieticum mercatum accessus deminutione, contracta est. Per Bellum Frigidum, Bulgarica oeconomia satis ab Unione Sovietica dependebat. Qualitas victus Bulgarorum 40 centesimae collata qualitati ante decennium 200 deminuit et solum antiquam qualitatem Iunnio anni 2004 recuperavit.

Oeconomicae sanctiones Consociationis Nationum contra Iugoslaviam et Iraquiam etiam Bulgaricam oeconomiam nocuere. Prima oeconomicae recuperationis signa anno 1994 accidere ubi Productus Domesticus Grossus crevit et inflatio minuit. Interea, anno 1996, oeconomia crisin propter oeconomicas reformulationes et argentarii systematis instabilitates passa est.

Ex anno 1997 natio recuperationis periodon transit cuius PDG cum indice inter 4 et 5 centesimas crescit quod macroeconomicae stabilitati favet. Haec condiciones ut Unio Europaea Bulgariae ingressum anno 2007 acceptaret fecere. Praesens gubernatio, anno 2001 electa, fundamentalia oeconomicae civilitatis proposita ab anteriori gubernatione anno 1997 adoptata servatura esse pollicita est. Scilicet, monetam currentem retentura esse, monetalibus de programmatibus et privatizationum accelerationibus actura esse et structuralibus in reformulationibus perecta est. Nihilominus, gubernatio adhuc magno operis vacationis indice et paucis qualitatibus victus obversatur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Monasterium Rilae (Bulgarice Рилски манастир).

Secundum censum anni 2001, Bulgariae incolae praesertim a Bulgaris (83,9%) constituuntur, cum duobus allophylis, Turcis (9,4%) et Acinganis (4,7%). Reliquae 2 centesimae incolarum a quadraginta allophylis constituitur inter quos Russi, Armenii, Valachi, Iudaei, Tartari et Saracazani excellunt. 1,1 centesimas incolarum suam ethniam in ultimo censu anni 2001 non declaravit.

Lingua publica in Bulgaria est lingua Bulgarica, 96,3 centesimae incolarum sermo patrius. Bulgarica linguarum Slavicarum circuli pars facit. Alliae linguae sunt lingua Turcica et lingua Tzigana, quamquam secundum Constitutionem lingua unica Civitatis Bulgaricae Bulgarica est.

Natio Aciganorum numerum inter 200 000 et 450 000 aestimatum habet.

Plerique Bulgari (82,6%), saltem nominatim, ad Ecclesiam Orthodoxam Bulgaricam pertinent. Inter alias religiosas denominationes Islamismus (12,2%), complures Protestanticae denominationes (0,8%) et Catholicismus Romanus (0,5%) sunt. Aliae religiones, athei et homines sine religione declarata 4,1% constituunt.

Recentibus annis, Bulgaria minimorum incolarii incrementi indicum unum habuit. Incolarum decrementum e decennio 200 propter oeconomicum collapsum et magnos migrationis indices accidit. Anno 1989 incolarum numerus 9 009 018, anno 2001 7 950 000 et anno 2008 7 640 000 erat. In praesenti, Bulgaria gravem demographicam crisin transit. Bulgaria fertilitatis indicem 1,4 filiorum pro femina anno 2007 habet, cum indice praedicto 1,7 anno exeunti 2050. Fertilitatis index indicem 2,2 filiorum pro femina attingere debet ad restaurandum indicem incrementi incolarii.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Ornatus equus, certamini paratus. Certamina equestria quotannis ad signandum diem Sancti Theodori (Bulgarice Тодоровден) celebrantur.

Bulgarica traditionalis musica, velut Bulgarica saltatio et vestimenta, secundum suam regionem e qua venit variat. Generatim, alius regionis cantorem alius regionis musicam canere ob sonorum diversitatem variationemque et specialem emissionem difficile est.

Musicae historicos urbanosque eventus exprimunt, quod multos annos et multa saecula abhinc Bulgarici populi historiam et mores "invenire" et colere adiuvavit. Carmina auctores non habet, quia oraliter e generatione in generationem tradita sunt et inventa per eventus sunt. Musicarum textus velut historiae problemata, festa, bella et sensationes narrantes sunt.

Singulae musicae singulos rhythmos habent secundum saltationis creationem. Plerumque, singulae regiones singulos rhythmos et saltationes habent, sed aliquae saltationes generales sunt et totam per nationem saltantur.

Saltationes complicatis motibus constituuntur qui pluries periegetas turbant. Pleraeque saltationes a centis hominum perfici possunt, velut in Guinnessano contentionis principatuum libro maxima collectiva saltatio Bulgarica putata est, quae amplius a 15 000 hominum coniunctim, manibus tentis, in capite noctu die festo saltata est.

Festa et diei festi[recensere | fontem recensere]

Festa et diei festi
Dies Nomen Latinum Nomen Bulgaricum Notae
Kalendas Ianuarias Annus Novus Нова година Crustum sufflatum caseo impletum maducatur in cuius intestinis parvula chartae frusta aluminio involuta vota novo anno velut laetitiam, salutem, amorem, pecuniam, etc., continentia sunt.
6 Ianuarii Sollemnitas Epiphaniae Domini Йордановден Apparitio Christi; in gelidam aquam lacuum et fluminum urbium aut vicorum metallica Orthodoxa crux iacitur et multi iuvenes ad capiendam se submergunt.
Kalendas Februarias Sollemnitas Tryphonis Zarezan Трифон Зарезан Dies festus vinearum, viticultorum et vini qui antiqua festa Thracicum deum Dionysum celebrantia servat. Festum etiam die 14 Februarii celebratur, quia dies 14 Februarii Calendarii Gregoriani ad Kalendas Februarias Calendarii Iuliani respondet.
Kalendas Martias Avia Martia Баба Марта Marteniza (Bulgarice мартеница), traditio veris appropinquationem celebrans.
3 Martii Festum Nationale Liberationis Национален празник Pax Sancti Stephani, anno 1878, quod ad finem Bellum Russicum Ottomanicum adduxit et Bulgariam liberavit.
25 Martii Annuntiatio Благовещение
Die Saturni primae hebdomadis Magnae Quadragesimae Festum equi Тодоровден
Hebdomade ante Pascham Dominica in Palmis de passione Domini Лазаровден Die Saturni ante Triduum Sacrum.
Festum Florum Цветница Die solis ante Triduum Sacrum; ianuae aditus salicis Babylonicae ramis ornantur.
Pascham Великден Ova concreta pinguntur et suum ovum integrum servare conando pugnatur.
6 Maii Sanctus Georgius Гергьовден Festum nationale, sed etiam Bulgarici exercitus et pastorum et profecto Georgiorum.
24 Maii Cyrillus et Methodius Кирил и Методий Dies Slavicae scripturae, educationis et culturae Bulgaricae.
24 Decembris Vigilia Nativitatis Domini Бъдни вечер Tota familia coniunctim cenam sine carne et sine animalis originis alimentis manducant; obligatorie numerus impar ferculorum est; 7, 9 aut 11.
25 Decembris Christi Natalis Коледа sive Рождество Христово

Secundum dies hebdomadis qui festus sit, gubernatio additionales operis dies dies Saturni declarare potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  2. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  3. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]