Augustus (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Augustus
primus imperator Romanus
Statue-Augustus.jpg
Statua Augusti, Augustus loricatus dicta
Principatus 16 Ianuarii 27 a.C.– 19 Augusti AD 14
Nomen plenum Imperator Gaius Julius Divi Filius Caesar Octavianus Augustus
Partus 23 Septembris 63 a.C.n.
Locus natalis Roma
Obitus 19 Augusti 14 (75 annos)
Locus mortis Nola
Sepultus Mausoleum Augusti
Successor Tiberius
Consors Clodia Pulchra (4240)
Uxores Scribonia (4038)
Livia Drusilla (3714)
Pater Gaius Octavius
Mater Atia Balba Caesonia
Prognati Iulia maior
Gaius Iulius Caesar Vipsanianus (adoptatus)
Lucius Caesar (adoptatus)
Agrippa Postumus (adoptatus)
Tiberius (adoptatus)

Augustus (nomine nato Gaius Octavius, adoptione Gaius Iulius Caesar Octavianus, moriturus Imperator Caesar Divi filius Augustus, post mortem Divus Augustus), natus die 23 Septembris 63 a.C.n., mortemque die 19 Augusti 14 p.C.n. obiit, fuit dictatoris Gaii Iulii Caesaris heres et bellorum triumviratús secundi victor, qui ab anno 30 a.C.n. usque ad mortem Imperio Romano praefuit. Seriem "imperatorum" vel "Caesarum" qui Romanis modo monarchico imperaverunt condidit.

De origine et nominibus[recensere | fontem recensere]

Fuit filius C. Octavii equitis plebei et Atiae; haec filia sororis erat C. Caesaris dictatoris futuri. C. Octavius duas filias genuit, quarum maior (e matrimonio primo) Sex. Appuleio nupserit; minor autem, soror Octavii nostri uterina, a M. Antonio triumviro ducta erit. Octavius ipse, natu minimus, Romae natus est "M. Tullio Cicerone, C. Antonio conss. 23 Septembris, paulo ante solis exortum, regione Palati, ad Capita Bubulo," sicut Suetonius minutius refert.[1]

A parentibus "C. Octavius" nominatus est; cui nomini addere licet, secundum Suetonium, cognomen vel agnomen "Thurinus" e regione ubi parentes habitabant:

"Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem imagunculam eius aëream veterem, ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. Sed et a M. Antonio in epistolis per contumeliam saepe Thurinus appellatur, et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit, pro obprobrio sibi prius nomen obici."[2]

A Gaio Iulio Caesare, matris avunculo, per testamentum adoptatus, nomen "C. Iulius C. f. Caesar" a 44 (quo anno ille necatus est) gessit, sed a 42 "C. Iulius Divi f. Caesar" (C. Caesare iam inter deos recepto); ab anno fere 31 vel antea "Imperator Caesar Divi f.". His appellationibus a quibusdam additur "Octavianus", quo agnomine commemoratur gens eius originalis.[3] Die 16 Ianuarii 27, Senatus agnomen honorificum Augustus ei concessit; abeo appellatus est "Imperator Caesar Divi f. Augustus," idque nomen usque ad mortem gessit. Post obitum inter deos receptus, Divus Augustus appellatur. Qui nominibus simplicibus uti velint Octavium usque ad 44 a.C.n. nuncupant, Octavianum inde ad 27 a.C.n., at postea Augustum (Graece Ὀκτάβιος, Ὀκταβιανός, Αὔγουστος sive Σεβαστός).

Iuvenis et triumvir[recensere | fontem recensere]

Patre anno 59 a.C.n. mortuo, mater L. Philippo nupsit. Octavius duodecimum annum agens aviam Iuliam defunctam pro contione laudavit; qua mortua vitricus L. Philippus cum matre iuvenem educandam curavit. Hic togam virilem die 18 Octobris 48 sumpsit[4] eodemque tempore ad Collegium Pontificum electus est, loco L. Ahenobarbi nuper mortui usurpato.[5] Etsi rei militaris expers militaribus donis anno 46 triumpho Caesaris Africano adiudicatus est; pro Caesare ludis scaenicis tam Latinis quam Graecis ostentatis praesedit; M. Agrippae a pueritia amicus, clementiam pro fratre L. Agrippa, Catonis sectatore iamque Caesaris captivo, postulavit. Paulo postea aegrotabat, sed mox Caesarem in Hispanias adversus Cn. Pompeium per infestas hostibus vias, naufragio etiam passo, cum paucis comitibus subsecutus est.[6]

Caesar expeditionem in Dacos et inde in Parthos intendens, Octavio ob has res praeparandas Apolloniam praemisso, Idibus Martiis 44 a.C.n. necatus est. Octavius, qui litteras de morte avunculi statim a matre recepit, an ad exercitum eo tempore in Macedonia collocatum, praefecto M. Acilio, properare oportuisset dubitavit; statuit autem se in Italia redire. Lupias igitur indeque Brundisium profectus certior fit seipsum haeredem Caesaris principalem esse. Vitrico eum per epistulas haereditatem nomenque Caesaris abiicere suadente, matre dubitante, Octavius accipere patremque adoptivum vindicare decrevit.[7] Ad Neapolim[8] et inde Romam sine mora progressus, laude fideque legionum necnon clientum Caesaris graduatim congessis, die 6 Maii 44 in urbem advenit. Ibi a M. Antonio solo consule, dictatoris mortui equitum magistro primum sicut cliens, mox sicut aemulus receptus est. Anno 44 exeunte Antonius ad Galliam Cisalpinam recedit, quam provinciam suam (contra D. Brutum Caesaris sicarius) frustra reclamabat. "Octavianus" (sic enim abhinc oportet nuncupare) iussu Senatús ibi die 21 Aprilis 43 cum consule Aulo Hirtio in proelio iuxta Mutinam Antonium aggressus est, bono successu. Decimo Bruto autem ob victorias a Senatú laudato et elevato, Octavianus Romam cum exercitu aggressus est consulatumque (Hirtio et Pansa in proeliis mortuis) pro se et cognatum Q. Pedium die 17 Augusti 43 reclamavit. Mense Octobri, Bononiam profectus, se cum Marco Antonio Marcoque Lepido in triumviratu iunxit; qui mox sicarios a Roma expulserunt multosque alios, ad numerum duorum miliorum tam senatorum quam equitum, in proscriptionibus damnaverunt. Proscripti sunt Cicero (et statim necatus), L. Caesar Antonii avunculus (sed postea exculpatus), L. Lepidus Paullus M. Lepidi frater, qui apud Marcum Iunium Brutum effugit.

Aureus effigies M. Antonii et Octaviani monstrans, anno 41 a.C.n. ad Triumviratum commemorandum incusus. Obv.: M ANT IMP AVG III VIR R P C M BARBAT Q P. Rev.: CAESAR IMP PONT III VIR R P C.

A die 1 Ianuarii 42 a.C.n., C. Caesare decreto Senatús inter deos numeratus, Octaviano se "Divi filius" nuncupare licuit. Mense Octobri eiusdem anni ille cum Antonio et M. Agrippa bis in proelio iuxta Philippos M. Brutum et C. Cassium debellaverunt, qui ambo mortem sibi consciverunt. Octavianus ipse, in proelio haud bene meritus, contra inimicos devictos se crudelem monstravit. Quo facto imperium inter triumviros depertitum est, Gallia, Hispania et Italia Octaviano attributis, Lepido Africa et Sicilia, Antonio Oriente. Octavianus Romam redit, Aegyptum Antonius, ubi eum reginam Cleopatram, amatam quondam Iulii Caesaris, uxorem duxisse Octavianus nuntiavit Romae, et autem Antonium non esse virum verum Romanum, cum reginae Aegyptiae provincias Romanas dedisset; bellum contra eum non itaque civile fore. Antonius autem Caesarioni, filio Cleopatrae Caesarisque, favit, annoque 31 a.C.n. apud Actium pugna navali contra Octavianum decertavit. Octavianus et Agrippa eum vicerunt et Antonius Cleopatraque mortem sibi consciverunt. Aegyptus autem provincia Octaviani, paene regnum clientele, sub praefectis fiebat, qui equestrem ordinem ab eo obtinuerant hanc ementissimam terram ad administrandam; senatores ne itinera eo facerent vetiti sunt.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Post Actiacam Pugnam, Octavianus exercitum suum dimisit. Consulatus quinquennium gessit, sed anno 27 a.C.n. potestates Senatui reddidit honores et gratias exspectans, cum bella civilia longa finivisset. Senatus etiam ei imperium proconsulare Hispaniae, Galliae, Syriae, et Aegypti dedit—duodecim de viginti-duo provinciis in toto. Legatos Augustus misit pro praetore ad suas provincias administrandas. "Per consensum omnium universorum potitus rerum omnium" ipse scripsit.[9] Alteri legati proconsulibus, quibus provinciae sine copias a senatu mandatae erant, responsa respectaverunt, quae ad legatos Augusti ab eo data erant.

Etiam appellationem Augusti enim senatus dedit ac titulum Principis Senatus, quod ei dabat primam in Senatu Romano vocem. Augustus autem publice Princeps appellari maluit. Anno 23 a.C.n., consulatum repudiavit et tribunatum iniit nomine tribunicia potestas (quia patricius adoptione fuerat). Pontificem autem maximum esse necesse ei vidit. Patronus omnium incolarum Italiae et regnarum clientelium autem fiebat, auctoritate, non potestate maiorem esse quam ceteros nobiles voluit. Et quia divitissimus omnium esset, et nomen Caesaris tulerit, id adipisci potuit.

Augustus magna cum sagacitate prudentiaque primum locum rei publicae gessit. Natura infirme exercitus non ipse duxit—bis id conatus—sed Germanicum et Tiberium in Germanos misit.

Primum autem exercitum perpetuum creavit in loco huius agricolarum Italicae; limites imperii castris legionum et cohortum et autem muris vel vallis inter eas munivit. Romae praetorianis novum praesidium conlocavit, quod etiam principem ipsum defenderet. Nulla cetera bella maiora gessit, at fines imperii Danuvii et Rheni instituit. Solus conatus limites propagare cladem Varianam (sub Publio Quinctilio Varo) anno 9 tulit. Multos per annos conatus est Germaniam subicere, sed Cherusci, Arminio duce, resistebant.

Augustus in oriente imperium in Armenia instituit, et pacem cum Parthis composuit. Roma sub eius imperio placidissima et felicissima habebatur.

Apud Suetonium, "urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere quam latericiam accepisset." Novam curiam, novas aedes, et Theatrum Pompeii aedificavit. Etiam Augusto patrono artium, poetas, pictores, sculptores archictectosque adiuvavit. Patronus Gaius Maecenas, rerum scriptor Livius, et poetae Ovidius, Propertius, Tibullus, et praecipue Horatius Vergiliusque sub imperio floruerunt.

Familia et successio[recensere | fontem recensere]

Octavianus Claudiam, P. Clodii Pulchri et Fulviae filiam, in matrimonium duxit sed intactam matri remisit. Postea Scriboniam in matrimonium duxit et ex ea genuit Iuliam. Uxorem alteram statim reiecit ut Liviam duceret.

Tempore mortis Augusti, ad rem publicam reverti cum non potuisset, successorem inveni oportuit. Antepositus erat ab Augusto primus Marcellus, vir filiae suae Iuliae, sed Marcellus obiit, fortasse veneno necatus, anno 23 a.C.n.. Post mortem Marcelli, Iulia Marcum Agrippam nupsit. Liberi sui erant Gaius Caesar, Lucius Caesar, Iulia minor, Agrippina maior, et Postumus Agrippa (qui natus est post mortem Agrippae). Augustus Gaium Luciumque adoptavit, et Neroni Claudio Druso et Tiberio, filiis uxoris sui Liviae, favit. Drusus anno 9 a.C.n. et Gaius Luciusque annis 2 et 4 mortui sunt. Tiberius et Postumus ab Augusto adoptati sunt; Augusto autem mortuo, Tiberius Postumum necans Augusto successit.

Augustus mortuus inter deos a Senatu relatus est. Appellatio sua appellationem omnium imperatorum factus est.

Indoles[recensere | fontem recensere]

Augustus erat "cibi minimi . . . atque vulgaris fere," secundum Suetonium. "Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat. Vescebatur . . . quocumque tempore et loco quo stomachus desiderasset," additque auctor verba nonnulla ex epistulis Augusti: "Nos in essedo panem et palmulas gustavimus;" "dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi;" "in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem." Interdum ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat. Vini parcissimus erat: "Quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat"; maxime delectatus est vino Raetico, sed pro potione extra cenas sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut malum.[10] Talia Suetonius; secundum Plinium uvas passas Raeticas "ex Veronensium agro" praetulit; vinum autem minime Raeticum, potius Setinum.[11]

Cenam "duodecim deorum" ab Octaviano celebratam, in qua deorum dearumque habitu discubuerunt convivae et hospes ipse pro Apolline ornatus est, Marcus Antonius in epistulis descripsit.[12] De cenis ab Augusto principe datis Suetonius sic refert: "Convivabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque dilectu . . . convivia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum convivae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acro<a>mata et histriones aut etiam triviales ex circo lud<i>os interponebat ac frequentius aretalogos."[13] Inter cenas privatas se talis lusisse confessus est: "cenavi, mi Tiberi, cum isdem . . . inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie."[14]

Si una cum nepotibus Gaio et Lucio cenavit eos in imo lecto assidere mandavit.[15] Cum libertis minime cenavit.[13] Locutiones sermonesque Augusti nonnullos Suetonius refert, inter quos hanc similitudinem: "Celerius quam asparagi cocuntur."[16]

Annales vitae Octaviani[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et principatu[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Augustus" 5; de fama nativitatis Augusti "in avito suburbano iuxta Velitras" vide cap. 6
  2. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Augustus," 7.
  3. "Caesar Octavianus": Cicero, Epistulae ad familiares 12.23.2, 12.25.4; sic etiam Gaius Asinius Pollio, ibidem 10.33.3. Apud historicos recentiores "C. Iulius C. f. Caesar (Octavianus)": sic e.g. Syme (1933) p. 307 ff.
  4. "XV K(alendas) Nov<e=I>mbr(es): eo die Caesar togam virilem sumpsit; supplicatio Spei et Iuve[ntuti]": Feriale Cumanum (CIL 10, 03875) v. 5.
  5. Nicolaus Damascenus, Vita Augusti (FGrHist 90 F 127)
  6. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus," 8; Nicolaus Damascenus, Vita Augusti, 3-15.
  7. Nicolaus Damascenus, Vita Augusti 16-18; Suetonius, "Divus Augustus" 8; Velleius Paterculus, Historiae 2.59-60
  8. Cicero, Epistulae ad Atticum 14.10-12.
  9. Res gestae Divi Augusti 34.
  10. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus," 76-77.
  11. Plinius, Naturalis historia 14.16, 14.61.
  12. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 70.
  13. 13.0 13.1 Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 74.
  14. Epistula Augusti apud Suetonium, De vita Caesarum "Augustus" 71.
  15. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 64.
  16. Suetonius, De vita Caesarum, "Augustus" 87.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Marcus Antonius II et Lucius Scribonius Libo
Consul
33 a.C.n.
cum
Lucio Volcatio Tullo
Successores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Sosius


Antecessores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Sosius
Consul
31 a.C.n.
cum
Marco Valerio Messalla Corvino
Successores:
Imperator Caesar Augustus IV et Marcus Licinius Crassus


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus
Consul
30 a.C.n.
cum
Marco Licinio Crasso
Successores:
Imperator Caesar Augustus V et Sextus Appuleius


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus IV et Marcus Licinius Crassus
Consul
29 a.C.n.
cum
Sexto Appuleio
Successores:
Imperator Caesar Augustus VI et Marcus Vipsanius Agrippa II


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus V et Sextus Appuleius
Consul
28 a.C.n.
cum
Marco Vipsanio Agrippa II
Successores:
Imperator Caesar Augustus VII et Marcus Vipsanius Agrippa III


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus VI et Marcus Vipsanius Agrippa II
Consul
27 a.C.n.
cum
Marco Vipsanio Agrippa III
Successores:
Augustus VIII et Titus Statilius Taurus II


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus VII et Marcus Vipsanius Agrippa III
Consul
26 a.C.n.
cum
Tito Statilio Tauro II
Successores:
Imperator Caesar Augustus IX et Marcus Iunius Silanus


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus VIII et Titus Statilius Taurus II
Consul
25 a.C.n.
cum
Marco Iunio Silano
Successores:
Imperator Caesar Augustus X et Gaius Norbanus Flaccus


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus IX et Marcus Iunius Silanus
Consul
24 a.C.n.
cum
Gaio Norbano Flacco
Successores:
Imperator Caesar Augustus XI et Aulus Terentius Varro Murena


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus X et Gaius Norbanus Flaccus
Consul
23 a.C.n.
cum
Aulo Terentio Varrone Murena
Successores:
Marcus Claudius Marcellus Aeserninus et Lucius Arruntius


Antecessores:
Decimus Laelius Balbus et Gaius Antistius Vetus
Consul
5 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Sulla
Successores:
Gaius Calvisius Sabinus et Lucius Passienus Rufus


Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus
Consul
2 a.C.n.
cum
Marco Plautio Silvano
Successores:
Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg