La Marseillaise

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Rouget de Lisle La Marseillaise canit.

La Marseillaise ("[carmen] Massiliense") est hymnus nationalis Franciae, a Claudio Iosepho Rouget de Lisle anno 1792 ad laudandas Res Novas Francicas compositum. Carmen a praesente Franciae constitutione carmen civitatis instituitur.

Melodia carminis etiam in overtura Exordio 1812 audita est.

Massiliense carmen[recensere | fontem recensere]

Eamus, patriae filii,
quia gloriae dies adventus est.
Cruentum enim tyrannorum
vexillum adversus nos sublatum est (bis)
Auditisne istos truces milites
in agris nostris mugientes,
qui usque ad complexum vestrum
ad filios coniugesque trucidandos veniunt?

Arma corripite, cives,
et cohortes vestras congregate!
Procedamus, procedamus,
ut corruptus sanguis
sulcos nostros irriget.

Quid ergo vult istud servorum pecus
traditorumque coniuratorumque regum?
Quibus istae turpes compedes,
ista vincula iam diu parata sunt?
Nobis Gallis, pro ! Quantus irae impetus
propter tantam contumeliam excitandus est!
De enim nobis ad vetustam servitudinem
reducendis cogitare audent!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!