Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani

E Vicipaedia
(Redirectum de Ordo Hospitalis)
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordo Fratrum Hospitalis S. Ioannis Hierosolymitani vel Fratres Hospitalarii (hodie et Supremus Ordo Militaris Melitensis breviter S.M.O.M.[1], vel OMel[2], o Venerabilissimus Ordo Sancti Ioannis breviter OStJ[3]) fuit ordo militaris saeculo duodecimo conditus, qui peregrinatores ad Hierosolymas defendebat.

Raimundus Podiensis fuit primus ordinis magnus magister, anno 1145 creatus. In expeditionibus sacris, milites hospitalarii cum Musulmanis pugnaverunt, et regna Christiana defendendi causa castella et praesidia aedificaverunt. Anno 1291, milites ultimum praesidium amiserunt in Sancto Iohanne de Acre.

Terra sancta amissa, milites peregrinatores defenderunt ab insulis Mediterranei, Rhodo et Cypro usque ad obsidionem Turcorum anno 1522. In hoc proelio, ordinis vexillum mutatum est a nigro ad rufum ob multum sanguinem a militibus amissum. Tunc Carolus I Hispaniae ordini insulam Melitam anno 1530 concessit dummodo tributum regi Hispaniae quotannis donaret, quod singulum fuisse ferunt falconem peregrinum.

Milites Melitam usque ad annum 1798 rexerunt, cum Napoleo insulam caperet, eos expellens.

Hodie ordo est civitas sine territorio, Romae constituta.

Magistri generales[recensere | fontem recensere]

27. Deodatus Gozonensis 1346–1353

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. O anche, in certi casi, O.S.Io.Hier. (Italiane)
  2. Index ordinum siglorum (Germanice)
  3. www.orderofstjohn.org (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adamson, Donald. 2011. St John in Cornwall. The Cornish Banner.
  • Forey, Alan J. 2005.l Desertions and Transfers from Military Orders (twelfth to early-fourteenth centuries). Traditio 60:143–200.
  • Le Roulx, J. Delaville. 18941906. Cartulaire général de l'Ordre des Hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem. 4 voll. Lutetiae.