Roman numeral 10000 CC DD.svg

Rocheta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rocheta

Rocheta[1][2] (-ae, f.)[2] seu rucheta[3], vel missile igneum[2] (míssilis, n)[2] vel radius ignifer[4][2], est vehiculum vi ignis propulsum. Hoc vehiculum planetam terram relinquere potest e contrario aeronavis vel aeroplani quae vehi non possunt nisi in aere.

Radius Ignifer Atlas iacetur cum onere militare

Rocheta propellitur secundum legem naturalem de actione et reactione virium quam Isaacus Newtonus invenit. Si ab alio corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in regionem propellitur tanto magis quanto hoc et maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria ita propellatur ut etiam gravitationis campum terrae relinquere possit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. DIZIONARIO ETIMOLOGICO ONLINE
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Verbum "rocheta" moderne creata est.
  3. Nicolaus Gross in Ephemeride [1]
  4. Situs interretialis Civitatis Vaticanae: Italice: razzo = radius ígnifer

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
vehiculis
disserentibus

1885Benz.jpg
Vide etiam
Ars ingeniaria · Vectura

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rochetas spectant.