Religio Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedicula Lari dicata domi Vettii, Pompeiis.

Religio Romana mutabatur. Temporibus antiquioribus Romani et Lares et penates aliosque deos sive deas et numina necnon maiores suos colebant. Deinde multa mutuaverunt ab Etruscis et Graecis, praecipue quae ad cultum mythologiam attinebant. Subditorum quoque populorum deos et deas moniti vel responsis oraculorum vel libris Sibyllinis Romam traduxerunt. Ergo et familia deorum brevi aucta est et dei ipsi Romanorum simillimi Graecis facti sunt.

Specimen religionis Romanorum erat timor quidam, quae nobis nonnumquam superstitiosus esse videatur, ne religionem neglegerent neve deos laederent. Quod mirandum non est, quia fundamentum religionis Romanorum non aliqui libri sacri erant, sed - quem putabant - traditus mos maiorum. Ita omnis calamitatis, omnis cladis causam reppertam esse putabant, si illud quod aliquo sacrilegio laesum erat numen reppererant. Veterrima carmina ne illis quidem sacerdotibus, quibus diebus festis cantanda erant, ad intellegendum aperta erant.

Index

Dei Romani et Graeci [recensere]

Dei Romanorum erant:

Mythologia Romana Mythologia Graeca
Iuppiter Zeus
Iuno Hera
Saturnus Cronus
Mars Ares
Quirinus  
Pluto Hades
Vesta Hestia
Diana Artemis
Minerva Athena
Mercurius Hermes
Vulcanus Hephaestus
Ceres Demeter
Venus Aphrodite
Apollo Apollo
Bacchus Dionysus
Neptunus Posidon
Ianus  

Vide etiam [recensere]

De religionis cultu [recensere]

Lege etiam (Italice) [recensere]

  • J. Champeaux, La religione dei romani, Il Mulino, Bononiae 2002
  • D. Feeney, Letteratura e religione nell'antica Roma, Salerni, Romae 1998
  • U. Lugli, Miti velati. La mitologia romana come problema storiografico, ECIG, Genuae 1996
  • J. Scheid, La religione a Roma, Laterza, Romae-Barii 2001

Nexus externi [recensere]