Franciscus I (rex Franciae)
Franciscus I (natus Condate die 12 Septembris 1494; mortuus Ramboliti die 31 Martii 1547) fuit rex Franciae ab anno 1515 usque ad mortem anno 1547. E filio minor natu Caroli V stirps eius orta erat.
In matrimonium duxit
- Claudiam, regis Ludovici XII filiam, e qua tres filios et quattuor filias genuit,
- Alienoram Austriae.
Durocortori coronatus est et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.
[recensere] Vita
Pugnavit contra Helvetios apud Marinianum (hodie Italiane Melegnano) ob causam Ducati Mediolanensis. Ibi Franciscus I diebus 13 et 14 Septembris 1515 Helvetios vicit, et haec pugna celebrata est in carmine epico La Guerre Clementis Janequin.
Inter multos homines doctos quos Franciscus I in Italia cognovit, clarissimus est Leonardus Vincius, cuius patronus fuit. A Francisco I in Francia anno 1516 invitato, Leonardus vita defunctus est anno 1519, die 2 Maii, in clarissimo Francisci oppido Ambaciae.
Die 24 Februarii 1525 Carolus V imperator Papiae Franciscum I vicit et in vincula conicit. Franciscus unum annum captivus in Hispania mansit. Die 3 Augusti 1529 pax Cameraci conventa est cum imperatore Carolo.
Anno 1539 in Villare ad Collum Retiae edictum per quod Franciscus I omnes judices vulgari sermone uti jussit et latinae linguae usum in omnibus curiis prohibuit illic promulgatum est.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Hugo Capetius, 987–996 · Robertus II, 996–1031 · Henricus I, 1031–1060 · Philippus I, 1060–1108 · Ludovicus VI, 1108–1137 · Ludovicus VII, 1137–1180 · Philippus II, 1180–1223 · Ludovicus VIII, 1223–1226 · Ludovicus IX, 1226–1270 · Philippus III, 1270–1285 · Philippus IV, 1285–1314 · Ludovicus X, 1314–1316 · Ioannes I, 1316–1316 · Philippus V, 1316–1322 · Carolus IV, 1322–1328 · Philippus VI, 1328–1350 · Ioannes II, 1350–1364 · Carolus V, 1364–1380 · Carolus VI, 1380–1422 · Carolus VII, 1422–1461 · Ludovicus XI, 1461–1483 · Carolus VIII, 1483–1498 · Ludovicus XII, 1498–1515 · Franciscus I, 1515–1547 · Henricus II, 1547–1559 · Franciscus II, 1559–1560 · Carolus IX, 1560–1574 · Henricus III, 1574–1589 · Henricus IV, 1589–1610 · Ludovicus XIII, 1610–1643 · Ludovicus XIV, 1643–1715 · Ludovicus XV, 1715–1774 · Ludovicus XVI, 1774–1792 · Napoleo I, Imperator 1804–1814, 1815 · Ludovicus XVIII, 1814–1824 · Carolus X, 1824–1830 · Ludovicus Philippus, 1830–1848 · Napoleo III, Imperator 1852–1870