Carolus X (rex Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus X rexFranciae

Carolus X (Francogallice Charles X, natus die 9 Octobris 1757 in palatio Versaliarum - obiit Goritiae, quae illo tempore ad Austriam pertinebat, die 6 Novembris 1836) fuit rex Franciae et (una cum Urgellensi episcopo) princeps Andorrae ab anno 1824 usque ad annum 1830, quo a Franciae incolis rebus novis studentibus depositus est. Durocortori coronatus est et Goritiae sepultus est.

Filius delphini Ludovici Franciae (1729-1765) et Mariae-Iosephae Saxonensis (1731–1767), nepos Ludovici XV erat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!