Ioanna Arcensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Ioanna Arcensis
Jeanne d Arc(1412-1431) Miniaturmalerei 15 Jahrhundert.jpg

Virgo, Visionaria, Martyr
Natus 6 Ianuarii 1412 in Lotharingia
Mortuus 30 Maii 1431 in Rothomago
Patronus Francia
Gloriole.svg Index Sanctorum
Domus ubi Ioanna nata est

Ioanna Arcensis[1] vel Ioanna de Arc[2] (Francogallice Jeanne d'Arc, die 6 Ianuarii 1412 nata; die 30 Maii 1431 necata), nata in Lotharingia, sancta, agnomine Puella Aurelianensis (Francogallice: La Pucelle d'Orléans) est figura Francicae historiae. Ioanna, piissima, solebat ire, omni sabbato, ut in templo Bermontis, apud urbem Greux oraret. Per Bellum Centum Annorum, Francicas copias in Anglicos duxit, sed tandem capta haeresiae causa arsit.

Religio[recensere | fontem recensere]

Tabula in Turre Ioannae Arcensis, Rothomagi. Inscriptio Francogallica Latine sibi vult: "Die 10 mensis Novembris 1449, passa fortiter obsidionem sex mensum (inter die 29 mense Iulii 1418 et die 19 mense Ianuarii 1419), necnon occupationem 30 annorum, in quo tempore Ioanna de Arc viva arsit, die 30 mense Maii 1431), urbs Rotomagus liberata regem Carolum VII gaudens accipit."
Epistula ab Ioanna scripta populo urbis Ricomagi (Arvernia): subsidium ad bellum gerendum poscit.
In Basilica Sacratissimi Cordis Iesu Lutetiae, Ioanna in equo sedens pugnat.

In canone a Benedicto XV anno 1920 inscripta est. Sunt templa Rotomagi, Lutetiae, Novae Aureliae, et in aliis urbibus Ioannae consecrata.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohanna nata est in vico Domremy , in finibus inter Franciam Lotharagiamque. Genitores agricolae et pastores divites fuerunt, noti boni Christiani ab omnibus. Educata est in fide christiana catholica, praesertim in via Franciscana. Ab infantia, caritatem et beneficia pauperrimis, infirmis et patientibus demonstrat, etiam in bello. Iam habebat tredecim annos cum audit "vocem" archangeli Michaelis. Ioanna credit se ab Iesu vocari ut suam nationem liberet. Vovit virginitatem perpetuam. Orat saepe, ad communionem venit quotidie, frequenter confitetur. Vinculum inter vocationem publicam religiosamque est. In anno 1429, Ioanna patriam coepit liberare. Multi testes describunt puellam 17 annorum esse , ingenio forti, firmo, apto ad convincendos vires ambiguos et sine virtute. Obstacula vincens, obviam venit Delphino Franciae, futuro regi Carolo VII, in urbe Chinon. Examinata est a theologis Universitatis. Dicunt eam bonam christianam esse. Die 22 Martio 1429, Chartam praecipuam dictat regi Anglorum, et militibus qui obsedunt civitatem Aureliensem ut abeant. Anglis denegantibus, Ioanna liberat die 8 maio urbem obsessam. Rex Carolus VII unctus est in cathedrala Remensi ( Reims). Postea, Ioanna vivit inter milites. Sunt multi testes eius bonitatis, virtutis castitatisque. Nuncupata est puella vel virgo ( gallice la Pucelle) ab omnibus ipsaque. Die 23 maio 1430, capta est in manibus hostium. Ducta est in Rhotomagum die 23 decembri. Hic stat actio in eam, quae coepit in februario 1431 et conficitur die 30 maio cum damnatione ad rogum. Magna et solemnis actio est, praesidentibus iudicibus ecclesiae, episcopo Petro Cauchon, et Inquisitore Joanne le Maistre. Re vera, tribunal ab assessoribus clarae Unversitatis Lutetiae, theologis, imperatum est. Sunt clerici galli, oppositi Ioannae de bello. Iudicium improbum de illa habent et de missione. Ioanna accusata est haeresiae, idolatriae, et allis criminibus religiosis. Iudices non agnoscunt innocentiam eius. Ionna appellat summum ponteficem die 24 Maio, sed tribunal nolit. In carcere, communionem catholicam accepit mane, die 30 maio et postea ducta est ad supplicium, in foro vetere( place du vieux Marché). Rogat ut crucem videat dum ardet. Moritur pronuntiando voca clara nomen Iesus, testificantifibus multis.

Mythistoriae, tragoediae carminaque de Ioanna scripta[recensere | fontem recensere]

Pelliculae de Ioanna[recensere | fontem recensere]

Ioanna de Arc in multas apparuit.

In notis postalicis Francicis[recensere | fontem recensere]

  • 1929 : nota postalica 50 centimes
  • 1946 : nota postalica 5 f surtaxé 4 f
  • 1968 : nota postalica 30 centimes surtaxé 10 centimes
  • 1968 : principalis res notae postalicae 60 centimes[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Beaune, Colette. 2004. Jeanne d'Arc. Lutetiae: Perrin.
  • Beaune, Colette. 2008. Jeanne d'Arc. Vérités et légendes. Lutetiae: Perrin. ISBN 978-2-262-02951-7.
  • Bogliolo, Giovanni. 2000. Giovanna d'Arco. Milano, RCS Libri. ISBN 88-17-25897-0
  • Cardini, Franco. 1999. Giovanna d'Arco. La vergine guerriera. Milano, Mondadori. ISBN 88-04-46471-2
  • Contamine, Philippe, dir. 2012. Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire, ed. Robert Laffont, Collection Bouquins.
  • Cremisi, Teresa, ed. 2000. Il processo di condanna di Giovanna d'Arco. Milano, SE. ISBN 88-7710-482-1
  • Heimann, Nora 2005. Joan of Arc in French Art and Culture (1700–1855): From Satire to Sanctity. Aldershot: Ashgate. ISBN 0-7546-5085-5.
  • Heimann, Nora, et Coyle, Laura 2006. Joan of Arc: Her Image in France and America. Vasingtoniae: Corcoran Gallery of Art in association with D Giles Limited. ISBN 1-904832-19-9.
  • Krumeich, Gerd. 1986. Jeanne d’Arc in der Geschichte. Historiographie - Politik - Kultur. Thorbecke, Sigmaringen, ISBN 3-7995-7319-4.
  • Maurice, Jean, et Daniel Couty, edd. 2000. Images de Jeanne d'Arc - Actes du colloque de Rouen, 25-26-27 mai 1999, Lutetiae: Presses Universitaire de France.
  • Meltzer, Francoise 2001. For Fear of the Fire: Joan of Arc and the Limits of Subjectivity. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51982-1. OCLC 46240234.
  • Pernoud, Régine. 1981. Jeanne d'Arc, ed. Presses universitaires de France, 1981, coll. « Que sais-je ? »
  • Pernoud, Régine, et Marie-Véronique Clin. 1986. Jeanne d'Arc, ed. Librairie Arthème Fayard.
  • Schirmer-Imhoff, Ruth, ed. 2001. Der Prozeß Jeanne d’Arc. Akten und Protokolle 1431–1456. dtv 30202, München. ISBN 3-423-30202-X.
  • Steinbach, Hartmut. 1973. Jeanne d’Arc. Wirklichkeit und Legende. Musterschmidt, Göttingen. ISBN 3-7881-0078-8.
  • Thomas, Heinz. 2000. Jeanne d’Arc. Jungfrau und Tochter Gottes. Fest, Berlin. ISBN 3-8286-0065-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Arcensem spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Ioannam Arcensem apud Vicifontem.


Mille Paginae.png