Ruthenia Alba

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Беларусь - Ruthenia Alba
Vexillum Rutheniae Albae Signum Rutheniae Albae

Locus Rutheniae Albae

Lingua publica Lingua Ruthenica Alba, Lingua Russica
Caput Minscum
Praeses Alexander Lukashenko
Minister primus Michael Mjasnikovič
Ambitus
 - Totale
 - % aqua
locum 83e
207 600 km²
Populatio
 - Total (2012)
 - Densitas
locum 74e
9.457.00 hab.
46 h/km²
Independentia 1991
Moneta Rubelus Rutheniae Albae (BYR)
Zona Horaria UTC+2
Hymnus Nationalis Мы, беларусы (Nos, Rutheni Albi).
Internetis abbreviatio .by
Telephonicum praefixum 375

Ruthenia Alba[1][2] sive Russia Alba,[1][3] Albarussia,[4] Belorussia[3] (Беларусь, tr. Belarus’) est res publica in Europa. Caput est Minscum.

Linguae publicae sunt lingua Ruthenica Alba et lingua Russica.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Ruthenia Alba est terra in Europa orientali. Terminos terrestres cum Russia, Ucraina, Polonia, Lituania, et Lettonia habet.

Maxima civitatis flumina sunt Danapris, Pripetius, Niemen, Duina, Buga, etc.

Cacumen enim montis altissimus, Dziaržynskaja Hara, est 345 metra super mari.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculis IX-XII territorium Rutheniae Albae pars Rutheniae erat et saeculo XIII pars Magni Ducatus Lituaniae facta fuit.

Ab saeculo XVIII Ruthenia Alba erat Russiae pars.

Post detritum Imperii Russici (anno 1917) in Ruthenia Alba exsistebant Res Publica Ruthenica Alba Popularis (1918–1919).

Anno 1922 cum Russia, Ucraina, et Foederatione Transcaucasica Unionem Sovieticam formavit.

Ab anno 1939, Ruthenia Alba occidentalis est Rutheniae Albae pars.

Annis 1941-1945 durabat Bellum Magnum Patrium, quod Rutheniae Albae eversiones affecit.

Anno 1991, Unio Sovietica soluta est. Ruthenia Alba res publica sui iuris facta est.

Anno 1994, Alexander Lukashenko praeses electus est.

Numerus civium[recensere | fontem recensere]

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Regiones Rutheniae Albae

Ruthenia Alba sex regiones (вобласць, voblast') includet.

Nomina regionum Nomina metropolium
Regio Brestensis (Брэсцкая вобласць) Bressicia (Брэст)
Regio Grodnensis (Гродзенская вобласць) Grodna (Гродна)
Regio Homelensis (Гомельская вобласць) Homel (Гомель)
Regio Minscensis (Мiнская вобласць) Minscum (Мінск)
Regio Mohiloviensis (Магілёўская вобласць) Mohilovia (Магілёў)
Regio Vitebscensis (Вiцебская вобласць) Vitebscum (Віцебск)

Scientia et cultura[recensere | fontem recensere]

Ruthenia Alba est patria terraque activitatis {?} multorum hominum scientiae et culturae emeritorum, quorum sunt, poetae Ianca Cupala et Iacub Colas, scriptores Vladimirus Corotkevitz et Basilius Bycov, physicus Theodorus Theodorov, et multi alii.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 I.G.Th. Graesse, F. Benedict, H. Plechl, Orbis Latinus, tom. III., p. 296
  2. Ephemeris
  3. 3.0 3.1 Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 50
  4. V. Šaton, De Latinitate semper viva <Lingua Latina in Albarussia>

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg